|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint creati
in gratia. Sicut enim dicit Augustinus, per caelum, quod primo
creatum commemoratur, datur intelligi informis natura spiritualis,
sicut in se potest existere, non conversa ad creatorem. Sed haec
conversio per gratiam fit. Ergo videtur quod angelica natura creata
est informis sine gratia.
2. Praeterea, sicut supra in littera habitum est, per ea quae
Angeli in principio creationis acceperunt, poterant stare, sed non
poterant proficere. Sed per gratiam potest aliquis mereri gratiae
augmentum, et ita proficere. Ergo non fuerunt in gratia creati.
3. Praeterea, Augustinus dicit, ut supra habitum est, quod
Diabolus continuo ut factus est, non cecidit ab eo quod accepit, sed
quod acciperet, si Deo subdi voluisset. Cecidit autem a gratia.
Ergo gratiam nondum acceperat.
4. Praeterea, secundum Augustinum, per lucem primo creatam
significatur gratia Angelorum. Sed quam cito facta ex lux, divisa
est a tenebris, per quas intelliguntur Angeli peccantes. Cum ergo
nullus Angelus fuerit tenebra per peccatum in principio suae
creationis, videtur quod nec etiam fuerunt lux per gratiam.
5. Praeterea, cum in principio creationis non fuerit distinctio in
Angelis quantum ad gratiam et culpam, si aliqui in gratia fuerint
creati omnes in gratia creati fuissent. Sed illi qui ceciderunt,
nunquam in gratia fuerunt: quia cum non fuisset in eis aliquid
retrahens, impetum gratiae secuti fuissent dirigentis in Deum. Ergo
videtur quod nullus in gratia creatus est.
1. Sed contra, Augustinus dicit, quod Deus simul erat condens
naturam et largiens gratiam. Ergo in principio creationis gratiam
habuerunt.
2. Praeterea, supra illud Oseae 3, 1: diligunt vinacia uvarum,
dicit Glossa, quod Daemones in magna pinguedine sancti spiritus
creati sunt, qua per peccatum sunt privati. Sed pinguedo sancti
spiritus est gratia. Ergo in gratia creati sunt.
3. Praeterea, ad divinam liberalitatem pertinet ut gratiam infundat
omnibus qui sunt capaces gratiae, nisi in eis aliquid resistens
inveniatur, multo amplius quam cuilibet materiae dispositae formam
naturalem tribuat. Sed Angeli in principio suae creationis motum
liberi arbitrii habuerunt, nec aliquid in eis impediens fuit. Ergo
videtur quod statim in eis gratiam infudit.
4. Praeterea, gratiam per naturalia nullus mereri potuit, per quae
tamen ad eam se praeparare potest. Sed praeparatio ad gratiam potest
esse etiam per unum motum liberi arbitrii, sicut patet in contritione.
Ergo videtur quod cum motum liberi arbitrii habuerint in principio
creationis suae, pro nihilo differretur gratiae collatio: et ita
videtur quod statim gratiam habuerunt.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod Angeli non in gratia, sed in naturalibus tantum creati
sunt; et haec opinio est communior. Alii vero dicunt, Angelos in
gratia creatos esse. Harum autem opinionum quae verior sit, non
potest efficaci ratione deprehendi, eo quod creaturarum principium ex
simplici creatoris voluntate dependet, quam ratione investigare
impossibile est; tamen secundum convenientiam ad alia ejus opera,
potest una pars alia probabilius sustineri. Illa enim opinio quae
ponit Angelos in naturalibus tantum creatos, consonat illi opinioni
quae ponit omnia simul in materia, non autem per species distinctas
creata: quia sicut se habet materia informis ad formas corporales, ita
natura angelica ad gratiam. Illa autem opinio quae ponit Angelos in
gratia creatos, magis consonat illi opinioni quae ponit omnia in
exordio creationis per species distincta: quae opinio mihi magis
placet, absque alterius partis praejudicio: quia huic positioni,
praecipuae quantum ad gratiam Angelorum, plures sanctorum auctoritates
consonare videntur.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Augustinum, in illa
distinctione operum quae in principio Genesis memorantur, non
designatur successio temporis, sed ordo naturae tantum, secundum quod
in via generationis est imperfectum ante perfectum, et in eodem
potentia ante actum; quamvis actus simpliciter praecedat potentiam.
Ad secundum dicendum, quod dicuntur Angeli non potuisse proficere,
non quia mereri non poterant, sed quia per suam virtutem in gloriam
transferri non poterant, nisi ampliori lumine infuso.
Ad tertium dicendum, quod oportet dicere, Angelos qui peccaverunt,
ab aliquo quod habuerunt, cecidisse, sive in gratia creati fuerint,
sive non; saltem ab innocentia vel rectitudine naturali: et ideo hoc
quod dicitur, quod cecidit ab eo quod nondum receperat, referendum est
ad casum a gloria: quod patet ex hoc quod praemittitur: beatae vitae
dulcedinem non gustavit et cetera.
Ad quartum dicendum, quod sicut in diaphano est aliquid de natura
lucis, licet imperfecte, completur autem quando efficitur lucidum in
actu; ita etiam in principio creationis Angelorum erat in eis aliquid
de natura lucis vel gratiae; vel saltem naturalis intellectus tantum;
unde oportet ut per hoc quod dicitur: fiat lux, intelligatur de luce
perfecta, quae est gloria, quae non prius bonis infuit quam a malis
divisi essent; si tamen intelligatur caelum factum prius tempore ante
lucem. Si autem intelligatur non prius factum tempore, sed natura,
ut Augustinus exponit in 1 super Genes., tunc potest intelligi de
luce gratiae; et per tenebras non intelligitur peccatum Angelorum,
sed informitas corporalis creaturae, quae formanda restabat, ut ipse
in eodem exponit.
Ad quintum dicendum, quod ex inclinatione gratiae in bonum, non
potest concludi, quod habens gratiam a bono diverti non possit, etiam
si nihil habeat retrahens; nisi sit perfecta gratia, quae fini
conjungat, qualis est in beatis; quia habens gratiam non agit ex
necessitate gratiae, sicut nec necessitate naturae, quae in bonum
etiam ordinata est; sed ex libertate voluntatis.
Qui autem aliam opinionem sustinent, respondent ad auctoritates,
exponentes gratiam non pro gratia gratum faciente, sed pro alia gratia
gratis data, sicut est perspicacitas ingenii, vel aliquid hujusmodi in
hominibus. Dicunt autem ad alias rationes, quod Deus gratiam
distulit, ut ostenderetur quod distat inter possibilitatem naturae et
gratiae, ut sic creatura magis beneficium gratiae acceptum haberet.
|
|