|
Ad locum unde exeunt, flumina revertuntur ut iterum fluant. Eccle.
1, 7. Ex verbis istis duo possumus accipere, in quibus hujus
tertii libri materia comprehenditur, scilicet divinae incarnationis
mysterium, et ejus copiosum fructum. Mysterium incarnationis
insinuatur in fluminum reversione, cum dicitur: ad locum unde exeunt
flumina revertuntur. Sed incarnationis fructus ostenditur in iterato
fluxu, cum dicitur: ut iterum fluant. Flumina ista sunt naturales
bonitates quas Deus creaturis influit, ut esse, vivere,
intelligere, et hujusmodi: de quibus fluminibus potest intelligi quod
dicitur Isaiae 41, 18: aperiam in supremis montium flumina.
Montes enim supremi sunt nobilissimae creaturae, in quibus praedicta
flumina aperiri dicuntur, quia in eis et copiosissime recipiuntur, et
sine imperfectione ostenduntur. Sed locus unde ista flumina exeunt,
est ipse Deus, de quo potest intelligi quod dicitur Isa. 53,
21: locus fluviorum rivi latissimi et patentes; ac si diceret: in
loco ortus fluviorum rivi naturalium bonitatum eminenter inveniuntur;
unde dicit: latissimi, quantum ad perfectionem divinae bonitatis,
secundum omnia attributa; et patentes, quantum ad communicationem
indeficientem; quia ejus bonitas, ex qua omnia fluunt, nec exhauriri
nec concludi potest. Ista flumina in aliis creaturis inveniuntur
distincta; sed in homine inveniuntur quodammodo aggregata: homo enim
est quasi orizon et confinium spiritualis et corporalis naturae, ut
quasi medium inter utrasque, bonitates participet et corporales et
spirituales; unde et omnis creaturae nomine homo intelligitur Marc.
ult. ubi dicitur: praedicate Evangelium omni creaturae; ut beatus
Gregorius exponit: et ideo quando humana natura per incarnationis
mysterium Deo conjuncta est, omnia flumina naturalium bonitatum ad
suum principium reflexa redierunt, ut possit dici quod legitur Josue
4, 17: reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante
consueverant; unde et hic sequitur: ut iterum fluant: in quo notatur
incarnationis fructus: ipse enim Deus, qui naturalia bona
influxerat, reversis quodammodo omnibus per assumptionem humanae
naturae in ipsum, non jam Deus tantummodo, sed Deus et homo
hominibus fluenta gratiarum abundanter influxit: quia de plenitudine
ejus omnes accepimus, gratiam pro gratia: Joan. 1, 16. Et de
isto influxu legitur Eccli. 39, 27: benedictio illius quasi
fluvius inundabit. Et sic patet materia tertii libri: in cujus prima
parte agitur de incarnatione, in secunda de virtutibus et donis nobis
per Christum collatis.
|
|