|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod impossibile fuerit Deum
assumere carnem. Omne enim quod est alteri unibile, possibile est ad
unionem. Sed omne possibile ad aliquid, reducitur ad actum per motum
vel passionem, et ab aliquo alio primo agente, cum non sit idem movens
et motum, agens et patiens. Cum ergo impossibile sit Deum mutari vel
pati, nec aliquid prius eo esse possit; videtur quod carni unibilis
non fuerit.
2. Praeterea, illud quod est perfectum in esse, non unitur alicui
unione essentiali: unio enim essentialis est ex actu et potentia, vel
ex forma et materia; quorum utrumque est imperfectum in esse. Ergo
quod omnibus modis perfectum est, nullo modo alteri uniri potest: quod
enim perfectissimum est, additionem non recipit, cum nihil sibi
desit. Sed Deus est omnibus modis perfectus, quia in se omnem
perfectionem praehabet, ut dicit Dionysius, et etiam philosophus, et
Commentator ejus. Ergo ipse unibilis alteri non est.
3. Praeterea, infinite distantium non est aliqua proportio. Quorum
autem non est proportio, non est possibilis unio; unde non quodlibet
cuilibet uniri potest. Cum ergo Deus et creatura in infinitum
distent, videtur quod Deus creaturae uniri non possit.
4. Praeterea, major est distantia Dei et creaturae, quam duorum
contrariorum; cum contraria in genere conveniant, et Deus non
contineatur in aliquo genere. Sed duo contraria non possunt simul esse
in eodem. Ergo nec natura humana et divina possunt esse in una
persona; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, ad infinitatem divinae potentiae exigitur quod neque
sit corpus neque virtus in corpore, ut probatur. Sed potentia Dei
nunquam potest esse finita. Ergo nunquam potest Deus esse corpus vel
virtus in corpore. Sed esse incarnatum est corpus, vel virtus in
corpore. Ergo Deus non potest incarnari.
1. Sed contra est quod Deus plus potest facere quam homo potest
dicere. Luc. 1, 37: non erit impossibile apud Deum omne
verbum. Sed hoc homo potest dicere, scilicet Deum humanam naturam
assumere; nec contradictionem implicat, nec aliquem defectum in Deo
ponit hoc dictum. Ergo Deus multo fortius hoc facere potest.
2. Praeterea, eorum quae habent similitudinem, facilis est unio.
Sed homo creatus est ad imaginem et similitudinem Dei: Genes. 1.
Ergo humana natura divinae aliquo modo unibilis est in persona.
3. Praeterea, in creaturis secundum divisionem suppositorum
dividitur natura. Sed in divinis possunt esse plures personae in una
natura. Ergo et pari ratione possunt esse plures naturae in una
persona; et sic idem quod prius.
Respondeo dicendum, quod unio aliquorum duorum vel trium potest esse
tripliciter. Uno modo secundum quod aliqua non uniuntur ad invicem
nisi per conjunctionem eorum in aliquo uno. Quaedam vero uniuntur e
converso per conjunctionem eorum ad invicem, et aliquo uno, quod ex
eorum conjunctione constituitur. Quaedam vero per conjunctionem eorum
ad invicem, sed non in aliquo uno, quia ex eorum conjunctione nihil
resultat. Primum horum contingit quatuor modis. Quia vel illud unum
in quo conjunguntur, est idem numero, sicut duo brachia conjunguntur
in uno pectore, vel duo rami qui se non tangunt nisi in uno trunco:
vel unum secundum speciem, sicut Socrates et Plato in homine: vel
unum genere, sicut homo et asinus in animali: vel unum analogia sive
proportione, sicut substantia et qualitas in ente: quia sicut se habet
substantia ad esse sibi debitum, ita et qualitas ad esse sui generis
conveniens. Quae vero junguntur ad invicem, et in aliquo uno ex eorum
conjunctione constituto, sunt sicut materia et forma: quia forma
conjungitur materiae ut perfectio ejus, et ambo conjunguntur in natura
communi: et simile est de partibus quantitativis continuatis ad
invicem, ita quod ex eis proveniat aliquod totum, in quo duae partes
conveniant. Ea vero quae uniuntur ad invicem et non in aliquo uno,
sunt sicut accidens et subjectum, ex quibus non efficitur unum per se,
cujus subjectum et accidens partes dici possint ut probatur in 8
Metaph. Et quia, ut dicit Hilarius 1 de Trin., comparatio
terrenorum ad Deum nulla est; nec exemplum sufficiens rebus divinis
ratio humana praestabit; sciendum est, quod nullus istorum modorum
competit ex toto ineffabili unioni qua Deus homini unitus est; sed
tamen aliqui istorum modorum quantum ad aliquid repraesentant illum
modum unionis. Sciendum est ergo, quod medius modus quo aliqua
conjunguntur ad invicem, ut ex eis aliquod tertium resultet, omnino
non potest Deo convenire: quia duo quae conjunguntur secundum hunc
modum, se habent ad tertium ut partes: ratio autem partis, sicut et
imperfecti, penitus a Deo removetur. Primum vero modum et tertium
quantum ad aliquid possibile est Deo convenire. In incarnatione enim
ex parte assumentis duo possunt considerari; scilicet persona et
natura. Si autem consideremus personam assumentem, sic conjungitur
humanae naturae assumptae tertio modo conjunctionis: quia persona
divina fit persona hujus naturae humanae: sed ex his duobus non
resultat aliquod tertium, sicut etiam in Socrate ex persona ejus et
natura non fit aliquod tertium, sed persona ejus in humana natura
subsistit. Si autem consideremus naturam assumentis, sic conjunctio
ejus ad naturam humanam est secundum primum modum conjunctionis,
inquantum duae naturae in una persona conveniunt, quae in naturalibus
proprietatibus nihilominus distinctae sunt. Et ideo incarnatio
insertioni comparatur: sicut enim in insertione in eodem trunco in quo
erat unus ramus per naturam, fit ramus alius per insertionem; ita in
eadem persona in qua naturaliter erat divina natura, est per unionem
humana natura. In uno autem genere vel specie Deum et creaturam
convenire impossibile est; sed per analogiam possibile est. Sed hoc
ex tunc fuit ex quo creaturae esse coeperunt: et ideo de hoc non est ad
praesens quaestio.
Ad primum ergo dicendum, quod contingit aliquando in relativis aliquid
relative dici, non quia ipsum referatur, sed quia alterum refertur ad
ipsum, sicut scibile relative dicitur ad scientiam: et in talibus
aliquid incipit dici de novo quod prius non dicebatur, nulla mutatione
facta circa ipsum, sed circa alterum: nulla enim mutatione facta circa
scibile, incipit esse a me scitum per mei mutationem: et similiter
dicitur res scibilis non per potentiam passivam quae sit in ipsa, sed
per potentiam quae est in sciente: et sic est in proposito. Non enim
potest esse ut creator ad creaturam referatur nisi quia creatura ad
ipsum refertur, in qua relatio realiter existit, ut in 1 Lib.
dictum est, dist. 30; et ideo Deus dicitur uniri non per
mutationem sui, sed ejus cui unitur: et similiter cum dicitur
unibilis, hoc dicitur non per potentiam aliquam passivam in Deo
existentem, sed per potentiam quae in creatura est ut uniri possit.
Vel potest dici, quod unibile non dicit potentiam passivam, sed
activam. Sed haec responsio non congruit propter duo. Primo ex ipsa
significatione nominis: quia unibile significat possibile uniri;
unitivum vero potens unire. Secundo, quia cujus est actio ejus est
potentia: unde cum haec actio quae est unire, conveniat indifferenter
toti Trinitati; et unibile si dicit activam potentiam unionis, toti
Trinitati indifferenter conveniet, et non magis congruet filio, ut in
littera dicitur.
Ad secundum dicendum, quod illud quod est perfectum in se, non unitur
alteri ad acquirendum aliquam perfectionem, sed ad communicandum: et
sic Deus homini uniri voluit non propter se, quia non habet quo
crescat ejus perfectio, sed propter hominem cui subveniendum erat:
sicut etiam Deus est in omnibus per essentiam, praesentiam et
potentiam, suam bonitatem in omnibus diffundendo; ex quo tamen nihil
sibi accrescit.
Ad tertium dicendum, quod proportio dicitur dupliciter. Uno modo
idem est proportio quod certitudo mensurationis duarum quantitatum: et
talis proportio non potest esse nisi duorum finitorum, quorum unum
excedit secundum aliquid certum et determinatum. Alio modo dicitur
proportio habitudo ordinis, sicut dicimus esse proportionem inter
materiam et formam, quia se habet in ordine, ut perficiatur materia
per formam, et hoc secundum proportionabilitatem quamdam: quia sicut
forma potest dare esse, ita et materia potest recipere idem esse: et
hoc modo etiam movens et motum debent esse proportionabilia, et agens
et patiens, ut scilicet sicut agens potest imprimere aliquem effectum,
ita patiens possit recipere eumdem. Nec oportet ut commensuretur
potentia passiva recipientis ad potentiam activam agentis nec secundum
numerum (sicut unus artifex per artem suam potest in ligno inducere
plures formas, ut formam arcae, et formam serrae; sed lignum non
potest recipere nisi unam illarum) nec etiam secundum intentionem:
quia artifex per suam artem potest producere pulchram sculpturam, quam
tamen lignum nodosum non potest recipere. Et ideo non est inconveniens
ut hic modus proportionis inter Deum et creaturam salvetur, quamvis in
infinitum distent: et ideo possibilis est unio utriusque.
Ad quartum dicendum, quod contraria nunquam possunt uniri hoc modo
quod insint eidem secundum idem; et sic etiam nec creatura creatori
unitur; quia secundum Damascenum, quod erat increabile, mansit
increabile; et quod erat creabile, mansit creabile.
Ad quintum dicendum, quod aliquid dicitur esse virtus in corpore
pluribus modis. Uno modo quia est forma corporis, et non habet
operationem nisi mediante corpore; et sic potentiae sensitivae, et
quae infra eas sunt dignitate, dicuntur virtutes in corpore. Alio
modo potest dici virtus in corpore, quia est forma dans esse corpori,
non tamen operans mediante corpore, quamvis indigeat corpore ad suam
operationem, per quod repraesentatur sibi suum objectum: et hoc modo
intellectus possibilis est virtus in corpore. Alio modo posset dici
virtus in corpore quod est forma corporis, quamvis non operetur
mediante corpore, nec a corpore aliquid recipiat; sicut dixerunt de
animabus orbium, qui posuerunt caelos animatos anima intellectuali
tantum. Et patet, quia esse virtutem in corpore significat vel esse
formam corporis, vel etiam cum hoc dependere aliquo modo ejus
operationem a corpore: quorum neutrum de Deo dicimus, secundum quod
incarnatus est. Unde ad hoc quod ponamus eum incarnatum, non oportet
quod ponamus eum virtutem in corpore, vel aliquo modo ad corpus
finiri.
|
|