|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non fuerit congruum
Deum incarnari, etsi fuerit possibile. Sicut enim bonitati opponitur
malitia, ita majestati opponitur infirmitas. Sed summam bonitatem non
decet assumere aliquam malitiam. Ergo summae majestati indecens est
omnis infirmitas. Omnis autem sapiens vitat indecentiam. Ergo cum
Deus sit sapientissimus, nullo modo nostram naturam, quae infirma
est, assumere debuit.
2. Praeterea, peccatum hominis et peccatum Angeli fuerunt ejusdem
generis, quia uterque per superbiam peccavit. Sed Deus Angelorum
peccato non subvenit per alicujus naturae assumptionem. Ergo nec
peccato hominis subvenire debuit per incarnationem.
3. Praeterea, creatio recreationi respondet. Sed Deus ad
creationem hominis nullam creaturam assumpsit. Ergo nec ad ejus
recreationem incarnari eum congruum fuit.
4. Praeterea, ut in Psalm. 144, 9, dicitur, miserationes
ejus super omnia opera ejus. Ergo plus decuit quod Deus ostenderet
immensitatem suae misericordiae quam severitatem suae justitiae. Sed
ad magnitudinem misericordiae pertinet ut peccata sine satisfactione
remittantur: unde et a Deo nobis praecipitur ut debitoribus nostris
gratis dimittamus. Ergo et Deus naturam humanam gratis reparare
debuit, non expetendo satisfactionem: et ita non fuit opportunum ut
Deus homo fieret ad satisfaciendum pro hominibus.
5. Praeterea, nulla crudelitas Deo est attribuenda, quia summe est
misericors. Sed exigere ab aliquo plus quam potest, est crudele.
Ergo Deus non exigit satisfactionem ab homine quam homo non potest
implere; et ita homo per se potest satisfacere: et sic non fuit
necessarium quod Deus incarnaretur.
6. Praeterea, quicumque potest satisfacere pro majori peccato,
potest satisfacere pro minori. Sed mortale peccatum actuale est majus
quam originale, quia habet plus de voluntario. Ergo cum homo possit
pro mortali satisfacere, potest pro originali multo fortius
satisfacere; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, in primo parente idem fuit peccatum originale et
actuale. Sed ipse per poenitentiam de peccato actuali satisfecit.
Ergo et de originali potuit satisfacere; et sic idem quod prius.
8. Praeterea, secundum Dionysium, lex divinitatis est ultima per
media reducere. Sed homo per peccatum a Deo abjectus erat. Ergo cum
natura angelica inter naturam divinam et humanam sit media, ut in 4
cap. Cael. Hierar. ostenditur, videtur quod etsi homo sufficienter
satisfacere non poterat, per Angelum hoc fieri debuerit, et non per
Deum incarnatum.
9. Praeterea, quodlibet bonum creatum finitum est. Sed bonum
totius humanae naturae est creatum: quolibet autem finito potest Deus
facere aliquid majus. Ergo Deus potest facere unam creaturam, cujus
bonitas praeponderet bonitati totius naturae humanae. Ergo per illam
posset recompensari corruptio totius humanae naturae: et ita videtur
quod non oportuit ad reparationem humani generis Deum incarnari.
1. Sed contra, non erat conveniens ut una nobilissimarum creaturarum
suo fine totaliter frustraretur. Sed humana natura est inter
nobilissimas naturas. Cum ergo tota corrupta fuerit per peccatum in
primo parente, et ita beatitudine privata, ad quam instituta erat,
congruum fuit ipsam reparari. Sed reparatio humani generis non potest
fieri nisi peccatum dimittatur; nec justum est ut peccatum sine
satisfactione dimittatur. Ergo oportuit pro peccato totius humanae
naturae satisfieri. Sed satisfactio decenter fieri non potest nisi ab
eo qui debet satisfacere et potest. Ergo sic debuit fieri. Sed non
debet nisi homo qui peccavit, et non potest nisi Deus: quia quaelibet
creatura totum suum esse Deo debet, nedum ut pro alio satisfacere
possit: et sic aliqua creatura pro homine non potest satisfacere, nec
ipse pro se, cum peccato indignus reddatur.
2. Praeterea, nullius creaturae bonum excedit bonum naturae
humanae, ut recompensationem pro tota natura possit facere. Ergo
opportunum fuit ut Deus homo fieret ad satisfaciendum pro homine.
3. Praeterea, Sap. 7, 30, dicitur: sapientia vincit
malitiam. Sed per malitiam Diaboli et hominis humana natura, quae
opus est Dei, abjecta erat quantum dejici potuit in culpam et in
miseriam. Ergo decuit ut sapientia Dei ipsam exaltaret quantum
exaltari potuit. Ergo cum humana natura sit assumptibilis in unitatem
divinae personae, ut prius dictum est, videtur congruum fuisse ut
Deus humanam naturam assumeret.
4. Item Jacob. 4, 6: Deus superbis resistit. Sed per
superbiam Diabolus homini invidens eum servum suum constituit, et
injuste in servitute detinuit, cum ad servitium Dei creatus sit.
Ergo decuit ut summe potens Deus nequitiae Diaboli resisteret, ut
non solum hominem de ejus potestate eriperet, sed etiam e converso
hominem dominum Diaboli constitueret. Sed cum nulla creatura sit
superior angelica natura, quae est in Diabolo, hoc non posset esse,
nisi homo qui hoc faceret, Angelorum dominus esset, quod soli Deo
convenit. Ergo decuit ut Deus homo fieret, ut sic in nomine Jesu
omne genu flectatur, caelestium, terrestrium, et Infernorum;
Philip. 2, 10.
Respondeo dicendum, quod ad ea quae fidei sunt, ratio demonstrativa
haberi non potest, cum fides de non apparentibus esse dicatur Hebr.
11, et praecipue in illis quae ex mera Dei voluntate proveniunt,
cujusmodi est incarnatio; et ideo ad incarnationem probandam ratio
demonstrativa haberi non potest, nec etiam in contrarium quia cum
demonstratio scire faciat, scientia autem non nisi verorum sit,
oportet omne quod demonstratur verum esse, et ejus contrarium falsum;
et ideo sufficit defendere quod non est impossibile incarnationem esse,
quod in 1 art. ex parte dictum est, et ostendere aliquam congruentiam
ad incarnationem, quod ad hunc articulum pertinet. Sciendum ergo,
quod supposito lapsu humanae naturae, congruentia incarnationis apparet
ex tribus: scilicet ex plenitudine divinae misericordiae, et ex
immobilitate justitiae ipsius, et ex decenti ordine sapientiae ejus.
Quia igitur Deus summe bonus et misericors est, decuit ut nulli
negaret hoc cujus capax erat. Ergo cum humana natura lapsa esset, et
nihilominus reparabilis erat, decuit ut eam repararet. Quia etiam
justitia ejus immutabilis est, cujus lege sancitum est ut nunquam
peccatum sine satisfactione dimittatur, decuit ut in humana natura
institueret eum qui satisfacere posset: quia hoc purus homo per se
facere non poterat, ut dicetur. Sed quia summe sapiens est,
convenientissimum modum reparationis debuit adinvenire. Modus autem
convenientissimus est ut integre natura repararetur, et faciliter ad id
quod amiserat, homo pervenire posset. Si autem hominem per Angelum
repararet, non integra esset reparatio: quia semper homo Angelo
salutis suae debitor esset; et ita ei in beatitudine adaequari non
posset; quod tamen consecutus fuisset si non peccasset, sicut et nunc
consequuntur homines per gratiam reparationis, ut sint sicut Angeli
Dei in caelo, Matthaei 22. Et ideo decuit ut non Angelus, sed
ipse Deus hominem repararet. Similiter ut esset facilis modus
ascendendi in Deum, decuit ut homo ex his quae sibi cognita sunt tam
secundum intellectum quam affectum, in Deum consurgeret; et quia
homini connaturale est secundum statum praesentis miseriae ut a
visibilibus cognitionem accipiat, et circa ea afficiatur; ideo Deus
congruenter visibilis factus est, humanam naturam assumendo, ut ex
visibilibus in invisibilium amorem et cognitionem rapiamur.
Ad primum ergo dicendum, quod majestatem non decuit infirmitas eam
deprimens et quodammodo involvens. Talis autem non fuit illa de qua
sermo est; nec per incarnationem infirmitas humanitatis diminuit
potentiam majestatis: quia duae naturae in una persona inconfuse et
inalterabiliter sunt unitae. Nec est similis ratio de malitia et
infirmitate: quia infirmitas de sui ratione non privat ordinem a fine;
et ideo propter aliquem finem assumi potuit; sed malitia dicitur
secundum deordinationem a fine; et ita omnem congruitatem tollit; unde
omnino indecens fuisset ut summa bonitas quocumque modo malitiam
assumeret.
Ad secundum dicendum, quod peccatum hominis fuit remediabile, non
autem peccatum Angeli; cujus ratio multipliciter assignatur. Primo
ex virtute naturali utriusque: quia quantum ad cognitivam Angelus
cognoscit in luce plena per intellectum deiformem, ut possit totum
considerare sine inquisitione quod ad electionem alicujus rei pertinet,
ut sic per ignorantiam non excusetur, sicut homo qui cognoscit quae
agenda sunt deliberando per rationem, quae est quasi quaedam obumbratio
intellectus, ut dicit Isaac in Lib. de definitionibus: quantum ad
affectivam vero, quia voluntas Angeli invertibilis est post
electionem, cum sit infra voluntatem divinam, quae est invertibilis
ante et post, et supra voluntatem humanam, quae est vertibilis ante et
post; ideo Angelus malo quod appetiit peccando, immobiliter
inhaeret. Secunda ratio assignatur ex natura utriusque: quia
Angelorum natura non propagatur ex uno, ex quo vitium contrahat,
sicut humana; et ideo nec per unum eam reparari congruit: et hoc est
quod videtur apostolus dicere ad Rom. 5, 12: sicut per unum
hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita
in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Tertia
ex peccato utriusque: et quantum ad genus peccati; quia homo
superbivit ex appetitu scientiae, cujus natura creata capax est;
Angelus vero ex appetitu potentiae, quam natura creata non ita
perfecte potest recipere sicut scientiam; unde et animae Christi
communicata est omniscientia, sed non omnipotentia: et etiam quantum
ad circumstantiam peccati: quia homo peccans et de venia cogitavit, et
in aliquo deceptus est, ut in 2 libro dicitur, dist. 4 in textu et
dist. 22, quaest. 1, art. 2 et 3, non autem Angelus
peccans; et similiter quantum ad occasionem peccati, quam homo
habuit, quia alio suggerente peccavit, non autem Angelus. Quarta ex
justitia divina: quia omnes illi ad quos corruptio peccati primi
hominis venire debebat, nondum erant in actu, sed in virtute tantum;
et ideo non decebat ut priusquam essent, ultimam damnationem
reciperent, sicut omnes Angeli actu existentes proprio arbitrio
peccaverunt. Quinta ex misericordia divina: quia tota natura humana
lapsa erat in uno parente, non autem tota natura angelica; et ideo
magis indecens erat ut natura humana tota relinqueretur sub damnatione
quam natura angelica, quae non tota corruerat. Sexta vero et
praecipua est ex parte status utriusque: quia homo non peccavit in
termino viae suae sicut Angelus, cui ad propriam electionem status
viae finitus est; et hoc consonat verbo Damasceni qui dicit, quod hoc
est hominibus mors quod Angelis casus; et de hoc in Lib. 2, dist.
7, qu. 1, art. 2, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod in creatione se habet creatura sicut
effectus productus in esse per creationem; et ideo non exigitur ut a
creatura aliquo modo operatio creationis exeat, sed quod ad eam
terminetur; sed in recreatione creatura se habet ut satisfaciens, quod
sine ejus operatione fieri non potest; et ideo quamvis creatio sit opus
Dei non per aliquam creaturam, tamen oportet quod recreatio per modum
redemptionis facta, sit opus Dei naturam creatam assumentis.
Ad quartum dicendum, quod quamvis Deus sit summe misericors, sua
tamen misericordia nullo modo justitiae suae obviat. Misericordia enim
quae justitiam tollit, magis stultitia quam virtus dici debet; et ita
Deum non decet: propter quod Deus misericordiam infinitam sic
manifestare voluit, ut in nullo ejus justitiae derogaretur; quod
factum est, dum pro nobis homo factus est, ut pro nobis satisfaceret:
in quo etiam ejus abundantior misericordia ostensa est ad nos, quam si
peccatum sine satisfactione dimisisset, inquantum naturam nostram magis
exaltavit, et pro nobis mortem pertulit. Nec tamen est simile de
homine et de Deo, propter duo. Primo, quia ipse Deus est judex
omnium, ad quem pertinet justitiae ordinem servare, non autem homo
quilibet; unde et judex non debet proprio arbitrio peccata dimittere
impunita. Secundo, quia cum Deus sit ipsa bonitas, ex hoc ipso est
aliquod malum quod contra ipsum est; et ideo cum poena non debeatur
actui nisi quia malus est; decet ut ipse se vindicet puniendo peccatum
quod contra ipsum commissum est. Secus autem est de homine; unde homo
non debet punire quasi se vindicans, sed quasi Deum vindicans, si hoc
ex officio habet. Unde dicitur Deut. 32, 35, secundum aliam
litteram: mihi vindictam, et ego retribuam.
Ad quintum dicendum, quod quantitas peccati ex duobus potest pensari;
scilicet ex parte Dei, in quem peccatur; et sic infinitatem quamdam
habet, prout offensa Dei est, quia quanto major est qui offenditur,
tanto culpa est gravior: vel ex parte boni quod corrumpitur per
peccatum; et sic quantitas culpae finita est, scilicet inquantum est
corruptio naturae; et ideo ad satisfactionem debitam requiritur actio
hominis quae proportionetur quantitati culpae, inquantum corruptio
quaedam est; et gratia, cujus virtus quodammodo infinita est, cum
sufficiat ad merendum praemium infinitum, per quam satisfactio
proportionatur quantitati culpae, prout offensa Dei est; et ideo ex
se non sufficit homo ad satisfaciendum, quia ex se gratiam habere non
potest. Nec tamen Deus crudelis est hanc satisfactionem exigens:
quia quamvis gratiam habere non possit ex se, et ita nec satisfacere;
potest tamen satisfacere per id quod Deus paratus est dare, scilicet
per gratiam.
Ad sextum dicendum, quod quantitas originalis et actualis mortalis
peccati potest dupliciter attendi: vel quantum ad principium, vel
quantum ad bonum quod per utrumque privatur. Principium autem actualis
peccati voluntas propria est; principium autem originalis in isto, est
origo ejus vitiata; unde originale quodammodo est necessarium; sed
actuale est omnino voluntarium: unde plus habet de ratione culpae et
vituperabilis. Bonum autem quod per actuale peccatum corrumpitur, est
bonum hujus personae, cui praeponderat bonum totius naturae, quod per
originale corrumpitur; quia bonum gentis est divinius quam bonum unius
hominis, ut dicitur 1 Ethic. Unde et originale pejus erit quam
actuale, ut sic possit dici, quod actuale est major culpa, et
originale majus malum. Actio autem satisfacientis, ut prius dictum
est, proportionatur quantitati culpae ex parte boni quod per culpam
corrumpitur: et cum omnis actio sit personae, quia actus singularium
sunt, ideo ad satisfactionem pro actuali sufficit actus cujuscumque
hominis cum gratia divina; non autem ad satisfaciendum pro originali
peccato, nisi actio illius hominis plus valeret quam totum bonum
humanae naturae: et hoc non posset esse, si esset purus homo; et ideo
oportuit esse Deum et hominem qui pro originali satisfaceret. Vel
dicendum secundum quosdam, quod etiam pro actuali peccato non sufficit
purus homo satisfacere, nisi praesupposita satisfactione Christi, ex
cujus passione etiam antiquorum patrum satisfactio efficax fuit, qui in
fide ejus salvabantur.
Ad septimum dicendum, quod in peccato primi hominis persona corrupit
naturam: unde illud peccatum potest dupliciter considerari: vel
quantum ad corruptionem boni personalis; et sic primus homo pro eo
satisfecit adjutorio gratiae Dei: vel inquantum fuit corruptio
naturae, et sic pro eo Adam satisfacere non potuit, nec aliquis
antiquorum patrum, nisi solum inquantum corruptio naturae in personam
redundabat: ex hac enim parte originale peccatum in antiquis patribus
per fidem, decimas, circumcisionem et sacrificia solvebatur: et ideo
decedentes nondum ad visionem Dei admittebantur, nisi prius per
satisfactionem Christi, naturae corruptio sanaretur.
Ad octavum dicendum, quod ipsa reparatio humani generis aliquo modo
mediantibus Angelis facta est: ipsi enim nasciturum dominum
annuntiaverunt, ut dicitur Luc. 1. Non tamen sufficiebat Angelus
reparationem perficere, quia satisfacere non poterat pro tota humana
natura; nec etiam debebat, quia ipse non peccaverat: et ideo
oportuit, ut dictum est Sup., in corp., quod per Deum hominem
reparatio humani generis compleretur.
Ad nonum dicendum, quod nulla creatura, in quantacumque bonitate
crearetur, potest sufficere ad reparationem corruptionis humanae
naturae per modum satisfactionis: cujus ratio potest esse triplex.
Prima est, quia omnis creatura totum quod potest, pro se Deo debet:
unde non relinquitur sibi ut pro alio satisfacere possit. Secunda,
quia hoc requiritur in satisfactione, ut quod satisfaciens reddit,
praeponderet ei quod per culpam ablatum est, vel saltem sit aequale
illi. Quamvis autem aliqua natura creata sit vel possit esse melior
natura humana; non tamen natura in aliqua persona creata considerata
potest adaequare bonitatem totius naturae humanae: bonum enim humanae
naturae quodammodo infinitum est per comparationem ad supposita,
inquantum natura humana in infinitum per generationem communicabilis
est; bonum autem cujuslibet naturae creatae et in se infinitum est, et
finitur secundum quod consideratur in uno supposito determinato: et
ideo cum actus sint suppositorum, non potest esse ut operatio alicujus
creaturae valeat tantum quantum est totum bonum naturae humanae, ut
possit esse digna satisfactio pro ejus reparatione. Tertia est,
quia, ut in 2 Lib., dist. 19, quaest. 1, art. 4, dictum
est, humana natura in prima sua conditione accepit quaedam per quae
supra statum suis principiis congruentem elevabatur, sicut
immortalitatem quamdam, quae erat gratiae, non naturae, et alia
hujusmodi sibi ex pura liberalitate divina collata, quae per peccatum
amisit. Unde eam reparare erat ad gradum superiorem ipsam elevare, in
quo prius condita fuerat. Non est autem possibile elevare aliquam
naturam ad gradum superiorem nisi ei qui naturas condidit, et earum
gradus ordinavit: et ideo soli Deo possibile fuit naturam humanam
reparare.
|
|