|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod si homo non peccasset,
Deus incarnatus fuisset. Ut enim dicitur Deuter. 32, 4, Dei
perfecta sunt opera. Sed perfectio non potest esse, nisi ultimum
principio conjungatur, ut sic quasi quidam circulus concludatur, et
alterius additio fieri non possit. Cum ergo ipse Deus sit primum, et
homo sit ultima creaturarum, decuit ad perfectionem universi ut,
etiamsi homo non peccasset, Deus homo fieret.
2. Praeterea, humilitas est perfecta virtus, ut dicitur in Glossa
super Matth. 3, super illud: sic decet nos implere omnem
justitiam. Sed omnis perfectio Deo attribuenda est. Ergo ipse
perfectissimam humilitatem habet. Perfectissimus autem gradus
humilitatis est ut aliquis se inferiori vel conjungat vel subjiciat.
Ergo decuisset ut Deus aliquam creaturam assumeret, etiamsi homo non
peccasset.
3. Item, Rom. 1, 20: invisibilia Dei, per ea quae facta
sunt, intellecta conspiciuntur. Sed potentia et sapientia et bonitas
Dei sunt infinita. Ergo decuit, etiamsi homo non peccasset, ut in
aliquo effectu manifestarentur. Sed potentia infinita non manifestatur
nisi per effectum infinitum, nec sapientia infinita nisi per decorem
infinitum, nec bonitas infinita nisi per communicationem infinitam.
Cum ergo nulla creatura sit infinita, nec in ea sit infinitus decor
resultans ex forma et proportione partium, nec iterum aliqua creatura
communicationem boni infiniti recipiat; videtur quod etiam decuit,
homine non peccante, uniri Deum homini, ut ex parte hominis ratio
effectus esset, et ex parte Dei infinitas, et ex conjunctione divinae
naturae ad creaturam infinitus decor resplenderet, et infinitum bonum
ipsi naturae humanae communicaretur, scilicet persona increata quae in
ea subsisteret.
4. Item, per peccatum non est in aliquo capacitas humanae naturae
ampliata. Sed post peccatum humana natura inventa est capax tanti boni
ut a Deo assumeretur in unitatem personae. Ergo et ante peccatum
hujus dignitatis capax fuit. Sed ad Deum, qui infinito amore diligit
ea quae sunt, pertinet ut nullum bonum creaturae deneget cujus est
capax. Ergo ipse humanam naturam assumpsisset, etiamsi homo non
peccasset.
5. Item, non est credendum quod homo ex peccato aliquod commodum
reportaverit. Sed maxima dignitas humanae naturae est in hoc quod
assumpta est in unitatem divinae personae. Ergo hoc per peccatum homo
consecutus non est; et sic idem quod prius.
6. Item, cum homo ad beatitudinem creatus sit, ante peccatum totus
homo beatificabilis erat. Sed beatitudo hominis quantum ad partem
sensitivam erit in aspectu humanitatis assumptae, quantum vero ad
partem intellectivam in contuitu deitatis assumentis: sic enim
ingredietur homo et egredietur, ut Augustinus exponit, ut pascua
inveniat, Joan. 10. Ergo etiamsi homo non peccasset, humanitas a
Deo assumpta fuisset.
7. Praeterea, Bernardus exponens id quod dicitur Jonae 1: si
propter me orta est tempestas etc., dicit, quod Diabolus vidit
rationalem creaturam assumendam in unitatem personae filii Dei et
invidit, et haec invidia fuit causa casus ejus, et movens ipsum ad
tentandum hominem. Si autem incarnatio non fuisset nisi homine
peccante, non instigasset Diabolus hominem ad peccandum: quia per hoc
promovisset eum ad bonum quod ei invidebat. Ergo etiamsi homo non
peccasset, Deus fuisset incarnatus.
1. Sed contra, Augustinus in libro de verbis apostoli exponens
illud Matth. 18, 2: venit filius hominis quaerere et salvum
facere quod perierat, dicit: si homo non peccasset, filius hominis
non venisset. Sed ibi dominus loquitur de adventu in carnem. Ergo si
homo non peccasset, filius Dei non esset incarnatus.
2. Item, 1 Tim., 1, 15: Christus Jesus venit in hunc
mundum peccatores salvos facere. Ubi Glossa Augustini dicit, quod
nulla causa fuit domino Christo veniendi, nisi peccatores salvos
facere. Tolle vulnera, tolle morbos, et nulla est causa medicinae.
Sed remota causa removetur effectus. Ergo si peccatum non fuisset,
filius Dei non fuisset incarnatus.
3. Praeterea, apostolus dicit Hebr. 2, 14: quia pueri
communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter communicavit
eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. Sed
mors per peccatum in hunc mundum intravit, Rom. 5. Ergo si
peccatum non fuisset, per incarnationem Deus carni et sanguini non
communicasset.
4. Praeterea, Gregorius dicit: nihil nobis nasci profuit, nisi
redimi profuisset. Sed redemptio non fuisset, nisi peccati servitus
fuisset. Ergo si peccatum non fuisset, filius Dei temporaliter natus
non fuisset.
Respondeo dicendum, quod hujus quaestionis veritatem solus ille scire
potest qui natus et oblatus est, quia voluit. Ea enim quae ex sola
Dei voluntate dependent, nobis ignota sunt, nisi inquantum nobis
innotescunt per auctoritates sanctorum, quibus Deus suam voluntatem
revelavit: et quia in canone Scripturae et dictis sanctorum
expositorum, haec sola assignatur causa incarnationis, redemptio
scilicet hominis a servitute peccati; ideo quidam probabiliter dicunt,
quod si homo non peccasset, filius Dei homo non fuisset: quod etiam
ex verbis Leonis Papae in sermone de Trinitate expresse habetur. Si
enim, inquit, homo ad imaginem et similitudinem Dei factus, in suo
honore mansisset, creator mundi creatura non fieret, aut sempiternus
temporalitatem subiret, aut aequalis Deo patri Dei filius formam
servi assumeret. Item Augustinus in oratione ad beatam virginem: ut
quid enim nescium peccati pro peccatoribus pareres, si deesset qui
peccasset? Aut quid mater fieres salvatoris, si nulla esset
indigentia salutis? Item super illud Matth. 1: ipse enim salvum
faciet populum suum, Augustinus: si homo non peccasset, virgo non
peperisset. Alii vero dicunt, quod cum per incarnationem filii Dei
non solum liberatio a peccato, sed etiam humanae naturae exaltatio, et
totius universi consummatio facta sit; etiam peccato non existente,
propter has causas incarnatio fuisset: et hoc etiam probabiliter
sustineri potest.
Ad primum ergo dicendum, quod universum perficitur in conjunctione
ultimi ad principium primum; non tamen oportet quod in conjunctione
quae est in unitate personae, sed in conjunctione quae est per ordinem
ad finem.
Ad secundum dicendum, quod aliquid pertinet ad perfectionem hominis
quod omnino derogat perfectioni Dei. Unde quamvis humilitas sit
perfecta virtus in homine, non tamen oportet ut in Deo ponatur, si
proprie sumatur humilitas, quod patet ex speciebus superbiae quae ei
opponuntur, quarum prima est, cum bonum quod habet quis tribuit sibi:
hoc quidem in homine vitium est, quia nihil habet a se; sed in Deo
summae perfectionis est, qui nihil habet ab extrinseco.
Ad tertium dicendum, quod in productione minimae creaturae
manifestatur infinita potentia, sapientia et bonitas Dei: quia
quaelibet creatura ducit in cognitionem alicujus primi et summi, quod
est infinitum in omni perfectione. Nec oportet ut potentia infinita
per effectum infinitum manifestetur nec bonitas infinita per
communicationem infinitam; sed sufficit ad ostendendum bonitatem
infinitam hoc quod unicuique juxta suam capacitatem largitur.
Ad quartum dicendum, quod capacitas alicujus creaturae potest
intelligi dupliciter; vel secundum potentiam naturalem, quae pertinet
ad rationem seminalem; et sic nullam capacitatem creaturae vacuam Deus
dimittit in genere, quamvis capacitas alicujus creaturae particularis
non impleatur propter aliquod impedimentum: vel secundum potentiam
obedientiae, secundum quod quaelibet creatura habet ut ex ea possit
fieri quod Deus vult; et hoc modo in natura humana est capacitas hujus
dignitatis, ut in unitatem divinae personae assumatur. Nec oportet
quod omnem talem capacitatem adimpleat; sicut non oportet quod Deus
faciat quidquid potest, sed quod congruit ordini sapientiae ejus.
Ad quintum dicendum, quod, sicut dicit apostolus Rom. 5, 20,
ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Unde non est
inconveniens ut aliquod bonum Deus ex peccato eliciat quod sine peccato
non fuisset, ut patet in multis virtutibus, ut in patientia,
poenitentia, et hujusmodi; et ita etiam ex peccato hominis hoc optimum
Deus potuit elicere, ut Dei filius incarnaretur: propter quod dicit
Gregorius: o felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere
redemptorem.
Ad sextum dicendum, quod beatitudo totius hominis est ex ipsa
divinitate in quam virtus intellectus immediate fertur, ex quo redundat
gloria in inferiores partes animae, et in ipsum corpus: in visione
autem humanitatis Christi erit quoddam gaudium accidentale, sicut
etiam in victoria passionis ejus: et tamen constat apud omnes quod si
homo non peccasset, Christus passus non fuisset.
Ad septimum dicendum, quod si etiam ponatur quod Diabolus praeviderit
rationalem creaturam a filio Dei assumendam, non tamen oportet quod
praeviderit antecedentia ad ipsam; sicut etiam, ut ibidem Bernardus
dicit, praevidit se futurum principem malorum, quod per suum casum
consecutus est, et tamen suum casum non praevidit, ut in 2 Lib.
dist. 4 dictum est.
Ad ea vero quae in contrarium objiciuntur, potest responderi secundum
aliam opinionem, quod auctoritates illae loquuntur de adventu in carnem
passibilem ad redimendum (redemptio enim non fuisset, nisi servitus
peccati praecessisset) et non de adventu in carnem simpliciter.
|
|