|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non debuerit
suam incarnationem tantum differre. Tempus enim incarnationis dicitur
tempus plenitudinis: ad Galat. 4, 4: cum venit plenitudo
temporis, misit Deus filium suum. Sed plenitudo perfectionem
importat. Cum ergo perfectio universi consummata sit die septima, ut
dicitur Gen. 1, videtur quod tunc debuit filius Dei incarnari.
2. Item, amor causat donum, et celeritatem doni. Sed Deus ex
maxima caritate incarnatus est. Ergo videtur quod non debuerit tantum
incarnationem differre. Prima probatur per id quod dicitur Prov.
3, 28: ne dicas amico tuo: vade et revertere, et cras dabo, cum
statim possis dare. Secundum per hoc quod dicitur Hier. 31, 3:
in caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans.
3. Item, quanto plus differtur medicina, tanto periculosius
invalescit morbus. Sed sapientis medici est ut morbi periculum
evitet. Ergo videtur quod incarnationem suam Dei filius accelerare
debuerit.
4. Item, 1 Tim. 2, dicitur quod vult Deus omnes homines salvos
fieri. Sed si Christus ante incarnatus fuisset, multis ad salutem
magis via patuisset, ut dicitur Matth. 11, 21: si in Tyro et
Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, olim
poenitentiam egissent. Ergo videtur quod Deus ante incarnari
debuerit.
5. Praeterea, ut Boetius dicit in libro 3 de consolatione, natura
a perfectioribus initium sumit. Sed opus Dei non est minus ordinatum
quam opus naturae. Cum ergo perfectissimum in operibus Dei sit
incarnatio, videtur quod circa principium Deus incarnari debuerit.
1. Sed contra, perfectio gratiae magis assimilatur perfectioni
gloriae quam perfectioni naturae. Sed perfectio gratiae incarnationi
debetur, ut dicit Joan. 1, 17: gratia et veritas per Jesum
Christum facta est. Cum ergo perfectio gloriae fini saeculorum
debeatur, perfectio vero naturae principio, videtur quod versus finem
saeculorum magis quam circa principium Deus incarnari debuerit.
2. Praeterea, Augustinus dicit: institutum est ut jam pactae
sponsae non statim tradantur, ne vilem habeat maritus datam, quam non
suspiravit sponsus dilatam. Sed hoc beneficium, scilicet
incarnationis, debet homo maxime carum habere. Ergo decuit ut humanum
genus ipsum dilatum suspiraret.
3. Praeterea, perfectio fini debetur. Sed tempus incarnationis est
tempus perfectissimum: quia in eo dominus temporis natus est, unde
etiam tempus plenitudinis dicitur. Ergo videtur quod versus finem
temporis incarnari debuerit.
Respondeo dicendum, quod incarnationi tempus congruissimum temporum
dispensator elegit: omnia enim tempus habent, ut habetur Eccle. 3.
Haec autem congruitas non plene a nobis potest cognosci, quod non
omnium temporum proportiones cognoscimus; sed tamen possunt plures
rationes congruitatis assignari quare hoc tempus ad incarnationem
elegerit. Prima, quia homo per superbiam peccaverat; unde oportebat
quod per humilitatem repararetur; ad quam exigebatur ut defectum suum
cognosceret in virtute, et in cognitione. Defectus autem cognitionis
innotuit homini tempore legis naturae, quo tempore multi (lumine
naturalis rationis non obstante) in pessimos errores idolatriae
prolapsi sunt, et in nefandissima opera. Defectus autem virtutis
proprie innotuit homini tempore legis scriptae: quia tunc per legem
eruditus, nondum tamen peccati jugum excutere potuit. Et ideo
oportuit quod post ista duo tempora quasi praeparatoria Deus homo
fieret, ut in solo Deo spes salutis haberetur. Secunda ratio est,
quia naturalis ordo est ut ab imperfecto ad perfectum veniatur.
Perfectissimum autem in operibus Dei est ipsa incarnatio, per quam
creatura Deo unitur in unitate personae; et ideo oportuit ut non in
principio humani generis, sed postmodum versus finem saeculorum
compleretur, ut sic prius esset quod animale, est, deinde quod
spirituale est, 1 Corinth. 15. Et hanc causam Augustinus
assignat in Lib. 83 quaestionum, quaest. 42, dicens: sicut
absurdus esset qui juvenilem tantum vellet aetatem esse in homine;
evacuaret enim pulchritudines quae ceteris aetatibus suas vices atque
ordines gerunt; sic absurdus est qui ipsi universo humano generi unam
aetatem desiderat; nam et ipsum, tamquam unus homo, suas aetates
agit; nec oportuit venire divinitus magistrum, cujus imitatione in
mores optimos formaretur, nisi in tempore juventutis. Et ideo
apostolus ad Gal. 3, dicit, homines sub lege quasi sub paedagogo
parvulos custoditos, donec veniret qui per prophetas promissus erat.
Tertia ratio est, quia distantia a principio facit debilitatem in
effectu: unde et propter longe distare a principio, aliquae res
perpetuum esse non possunt retinere, ut maneant semper eaedem secundum
numerum. Unde si hoc maximum remedium incarnationis in principio
saeculorum fuisset, procedente tempore, effectus ejus in homines minus
carus fuisset, refrigescente caritate: et ideo a principio generis
humani indita est mentibus hominum lex naturalis, per quam homines Deo
subjecti essent: postmodum vero invalescente consuetudine peccatorum,
lex naturalis adeo tenebrata est in pluribus, ut jam non videretur ad
regimen humani generis sufficere; et ideo tunc additum est aliud
remedium, scilicet vetus lex, et ea quae ad ipsam pertinent: qua
etiam processu temporis in hominum cordibus debilitata, oportuit aliud
perfectius remedium per incarnationem apponi usque ad tempus illud, cum
multorum caritas refrigescet, et tunc succedet per secundum adventum
visio fidei, et status gloriae statui praesentis Ecclesiae: et ideo
dicit Dionysius, 3 cap. Caelest. Hierar., quod sicut se habet
hierarchia legis ad nostram hierarchiam, ita se habet nostra ad
caelestem.
Ad primum ergo dicendum, quod est triplex perfectio, scilicet
naturae, gratiae, et gloriae. Perfectio autem naturae est quae fuit
in principio saeculorum; perfectio vero gloriae erit in fine
saeculorum: et quia perfectio gratiae media est inter utramque, ideo
Christus, per quem gratia facta est, circa medium saeculorum venit:
unde dicitur Habac. 3, 2: in medio annorum notum facies.
Ad secundum dicendum, quod amor discretioni conjunctus non facit
accelerare donum, antequam expediat ei cui datur. Non autem
expediebat humano generi hoc donum accipere, antequam experimento
disceret quantum eo indigebat, ut sic acceptum carius haberet.
Ad tertium dicendum, quod aliter est in morbo spirituali quam
corporali: ad sanationem enim corporalis morbi non exigitur ut infirmus
vim medicinae et periculum morbi cognoscat; quod tamen maxime est
necessarium in morbi spiritualis sanatione, quia per humilitatem et
contritionem spiritus sanatur: et ideo quamvis medicina corporalis non
differatur, medicina tamen spiritualis differri potest. Nec tamen ita
dilata est ut a principio penitus deesset: quia quamdiu fuit morbus,
fuit medicina morbi, ut Hugo de s. Victore dicit, quamvis illa
medicina non sit omnino sufficiens: sic enim et medicus corporali
aegroto praeparatoria quaedam medicamenta praebet, antequam perfectam
medicinam det: et hic etiam fuit processus Dei in sanatione humani
generis.
Ad quartum dicendum, quod nullus eorum qui praeordinati erant ab
aeterno, etiam ante Christi incarnationem periit, nec etiam aliquis
non praedestinatus, quandocumque incarnatio fuisset, salvatus esset.
Si tamen aliquod remedium praeberetur non praedestinato, quod
praedestinato datur, scilicet finalis gratia; ille etiam salvaretur.
Sed tamen hoc antecedens est incompossibile ei quod est eum non esse
praedestinatum: unde sic est vera ista: si Christus praedicasset
alicui praescito, ille poenitentiam egisset, sicut ista: si gratia
sibi daretur, poenitentiam ageret. Sed utriusque antecedens est
incompossibile praescientiae condemnationis: et ideo quaerere quare
Christus illi non praedicavit, vel quare gratiam illi non apposuit,
est idem quod quaerere praedestinationis causam, quae nulla est nisi
voluntas Dei.
Ad quintum dicendum, quod perfectum simpliciter praecedit
imperfectum; sed accipiendo perfectum et imperfectum circa idem,
imperfectum praecedit perfectum: quia motus est de imperfecto ad
perfectum; et hoc fit aliquo perfecto agente, quod oportet prius
esse: et ideo in humano genere prius fuit adhibita imperfecta medicina
quam perfecta ab ipso perfecto Deo, qui est perfectionis princeps, ut
dicit Dionysius.
|
|