|
Postquam determinavit de incarnatione ex parte assumpti, ostendens
quid assumptum est, et cujus conditionis fuerit antequam assumeretur,
in ista parte determinat de effectivo ipsius assumpti; et dividitur in
duas partes: in prima ostendit quare efficientia naturae assumptae
spiritui sancto appropriatur; in secunda movet quamdam dubitationem ex
dictis consequentem, ibi: sed non est in hoc diutius immorandum.
Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo determinat
eam, ibi: non enim ideo operatio incarnationis spiritui sancto saepius
attribuitur, quod ipse solus eam fecerit; tertio confirmat per
auctoritatem, ibi: cum illam creaturam quam virgo concepit et
peperit, quamvis ad solam personam filii pertinentem tota Trinitas
fecerit (...) cur in ea facienda spiritus sanctus solus nominatus
est? Sed non est in hoc diutius immorandum. Hic determinat quamdam
dubitationem ex praedictis ortam. Si enim Christus, inquantum homo,
de spiritu sancto natus est, videtur quod spiritus sancti filius sit
inquantum homo. Circa hoc ergo duo facit: primo movet dubitationem;
secundo determinat eam, ibi: proinde cum fateamur, Christum natum de
spiritu sancto ex Maria virgine, quomodo non sit filius spiritus
sancti, et sit filius virginis (...) explicare difficile est.
Circa quod duo facit: primo ostendit quod Christus non dicitur natus
de spiritu sancto, sicut de patre; secundo exponit qua ratione de
spiritu sancto natus dicatur, ibi: profecto modus iste quo natus est
Christus de Maria virgine sicut filius, et de spiritu sancto non
sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei. Circa hoc duo facit:
primo ostendit quod hoc dicitur ad signandum rationem illius
nativitatis, quia per gratiam est, ut ly de denotet quasi rationem
operis. Secundo ostendit aliam rationem qua hoc dici possit, scilicet
quia spiritus sanctus fecit Christum inquantum est homo, ut ly de
denotet habitudinem causae efficientis, ibi: potest etiam dici
Christus secundum hominem ideo natus de spiritu sancto, quia eum
fecit. Circa quod iterum duo facit; primo prosequitur rationem
secundo assignatam; secundo movet quamdam quaestionem circa verbum
apostoli inductum, ibi: sed quaeri potest, cum nos salvatorem natum
profiteamur, cur apostolus factum eum dicat ex semine David, et alio
loco factum ex muliere; cum aliud sit fieri, aliud nasci. Hic est
triplex quaestio: prima de conceptione Christi in comparatione ad
efficientiam spiritus sancti; secunda de ipsa in comparatione ad matrem
concipientem; tertia de ipsa per comparationem ad gratiam, per quam
conceptio facta dicitur. Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum
efficientia conceptionis Christi spiritui sancto appropriari debeat;
2 utrum ratione hujus efficientiae Christi secundum quod homo,
spiritus sanctus possit dici pater.
|
|