|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulli personae
efficientia illa appropriari debeat. Operatio enim Dei est sua
essentia. Sed essentia est communis tribus personis, et nulli eorum
appropriabilis. Ergo nec operatio divina, qua conceptio hominis
Christi perfecta est, alicui personae debet appropriari.
2. Praeterea, Damascenus dicit 1 capitulo 3 libri, quod
incarnatione manifestabantur simul bonitas, potentia, justitia, et
sapientia Dei. Sed sicut bonitas appropriatur spiritui sancto, ita
potentia patri, et sapientia filio. Ergo efficientia carnis assumptae
non magis uni personae quam alteri appropriari debet.
3. Sed contra, omnis operatio divina procedit ab eo secundum
rationem alicujus attributi, sicut et operatio creaturae procedit ab ea
secundum suam formam. Sed quodlibet divinorum attributorum est alicui
personae appropriabile. Ergo et quodlibet divinum opus alicui personae
appropriari debet sicut causae efficienti; et ita opus incarnationis.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod debeat appropriari patri: ipsi enim
attribuitur potentia. Potentia autem activa quae in solo Deo est,
est principium efficiendi. Ergo omnis efficientia patri praecipue
appropriari debet.
2. Praeterea, sicut supra Magister dicit, filii missio est ejus
incarnatio. Sed aeterna missio filii proprie attribuitur patri. Ergo
et efficientia incarnationis debet patri attribui.
3. Sed contra, secundum Origenem, sicut generatio filii aeterna
est a patre sine matre, ita generatio ejus temporalis est a matre sine
patre. Hoc autem non contingeret, si efficientia incarnationis patri
attribuatur. Ergo non est sibi convenienter attribuenda.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod sit attribuenda filio. Sicut enim ex
verbis Damasceni, 3 dist., habitum est, divina sapientia, sicut
divinum semen, ex purissimis sanguinibus virginis sibi carnem
copulavit. Sed semen, ut dicit philosophus 2 Physicor., est
principium activum. Ergo efficientia incarnationis filio appropriari
debet.
2. Praeterea, Bernardus in 5 de Consid. dicit, quod Dei
sapientia est illa mulier evangelica, quae fermento fidei gloriosae
virginis tria sata commiscuit, scilicet novum, antiquum, et
aeternum: novum in creatione animae de nihilo: antiquum in assumptione
corporis de natura Adae: aeternum in unione deitatis. Sed sapientia
attribuitur filio. Ergo efficientia incarnationis filio attribuenda
est.
3. Sed contra, inconveniens videtur quod aliqua res seipsam faciat,
vel seipsam generet, ut dicit Augustinus. Sed appropriationes
secundum rationem convenientiae fiunt. Cum ergo ipse filius factus sit
homo, non debet sibi efficientia incarnationis appropriari, sed alteri
personae.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod non debet etiam appropriari spiritui
sancto, ut dicatur de spiritu sancto conceptus. Spiritus enim sanctus
caritas est, et donum Dei, ut in 1 Lib., dist. 1, habitum
est. Sed non convenienter dicitur Christus conceptus de caritate vel
dono Dei. Ergo nec de spiritu sancto conceptus dici debet.
2. Praeterea, ut ex verbis Augustini habitum est 36 dist., 1
Lib., haec praepositio de denotat consubstantialitatem: unde non
dicimus aliquid de aliquo fieri, nisi de ejus substantia sit: dicimus
enim esse filium de patre; non autem caelum et terram de Deo. Sed
Christus secundum hominem non est consubstantialis spiritui sancto.
Ergo non debet dici de spiritu sancto natus.
3. Sed contra est quod dicitur Matth. 1, 20: quod enim in ea
natum est, de spiritu sancto est.
Quaestiuncula 1
Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit
Dionysius, 2 cap. de Div. Nom., omne nomen Dei operationem in
creaturam designans, convenit toti Trinitati: et ideo in qualibet
operatione divina, appropriata trium personarum ostenduntur, scilicet
sapientia, potentia, et bonitas: quae etiam in operatione
incarnationis ostensa sunt, ut Damascenus dicit: bonitas quidem,
inquantum proprii plasmatis non despexit infirmitatem; potentia vero,
inquantum maxime distantia conjunxit; sapientia vero, inquantum
convenientem modum invenit ejus quod impossibile videbatur: justitia
etiam in eo quod per modum satisfactionis salutem humani generis
reparavit. Unaquaeque tamen operatio divina huic personae magis quam
illi est appropriabilis, secundum quod in ea magis manifestatur
attributum quod illi personae appropriatur. Bonitas autem divina
secundum hoc in operatione Dei manifestatur quod sine sui indigentia ea
quae sunt sua, creaturae communicat; et quanto ea quae communicantur,
minus sunt creaturae debita, et quasi magis Deo propria, tanto magis
bonitas Dei ostenditur, sicut sunt ea quae gratis naturae
superadduntur: et propter hoc gratiae spiritui sancto attribuuntur,
cui bonitas appropriatur. Cum ergo hoc praecipue supra conditionem
humanae naturae sit ut in unitatem divinae personae assumatur, hoc opus
praecipue spiritui sancto appropriandum est.
Ad primum ergo dicendum, quod attributa appropriata personis
praesupponunt rationem essentiae; sed operationes divinae praesupponunt
attributa secundum intellectum: et ideo propter appropriationem
attributorum, essentia non appropriatur alicui personae, sed
operatio: quia judicium posterioris dependet a priori, et non e
converso.
Ad secundum dicendum, quod quamvis illa quatuor in incarnatione
ostendantur, tamen praecipue manifestatur ibi bonitas divina, ut ex
dictis patet.
Tertium concedimus.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum videtur, quod patri appropriandae
sunt illae operationes divinae in quibus praecipue manifestatur
potentia, propter quod opus creationis appropriatur patri. Attenditur
enim potentia patris operantis in productione effectus; bonitas autem
in liberali collatione. In opere ergo creationis res in esse productae
sunt, non autem tunc aliquid eis collatum est supra id quod naturae
ratio exigit, sicut est in opere recreationis, in quo res non omnino
ex non esse producuntur, sed aliquid supra earum conditionem eis
confertur: et ideo ea quae ad recreationem pertinent, spiritui sancto
appropriantur, et non patri.
Ad primum ergo contra hoc objectum dicendum est, quod quamvis potentia
principium activum per se nominet, tamen in agentibus per voluntatem
voluntas est imperans quod potentia exequitur. Voluntatis autem
objectum est bonum; et ideo principale in operatione agentis per
voluntatem est bonitas, et quasi secundarium exequens est potentia; et
praecipue quando tota ratio effectus est bonitas agentis: et ideo
hujusmodi opera spiritui sancto appropriantur.
Ad secundum dicendum, quod in incarnatione duo sunt, scilicet persona
assumens, et natura assumpta. Missio igitur nominat incarnationem ex
parte personae assumentis praecipue: et quia ad personam filii
assumentem solus pater auctoritatem habet, ideo missio activa patri
attribuitur. Conceptio autem vel nativitas temporalis nominat
incarnationem ex parte naturae assumptae, cui gratuito collatum est ut
in unitatem talis personae assumeretur: et ideo efficientia
conceptionis non patri, sed spiritui sancto appropriatur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut dicit philosophus, 1
Metaph., sapientis est ordinare: unde illae operationes divinae quae
ad ordinationem Dei pertinent, sicut gubernatio, et hujusmodi, filio
attribuuntur, cui sapientia appropriatur. In opere autem
incarnationis attenditur quaedam gratuita collatio, qua humanae naturae
datum est in unitatem divinae personae assumi, et omni gratia repleri,
sicut primum, et executio illius doni, sicut secundum, quae ad
ordinationem Dei pertinent: et ideo spiritui sancto convenit esse
factivum incarnationis; sed exequi mysterium incarnationis convenit
filio.
Ad primum ergo contra hoc objectum dicendum quod in naturali
conceptione hominis, semen habet rationem activi, et iterum rationem
termini, inquantum virtus quae est in semine, attrahit sibi id unde
nutriatur, et in quantitatem perfectam proficiat. Quantum ergo ad
primum operatio seminis appropriatur spiritui sancto; sed quantum ad
secundum appropriatur filio, quia conceptio ad hypostasim filii
terminata est.
Ad secundum dicendum, quod commixtio illa illorum trium, ordinationem
signat unionis ipsorum: non enim ibi proprie commixtio est. Haec
autem ordinatio praesupponit divinam acceptationem, qua hoc donum
creaturae dare voluit, ut per unionem personae aeternae coordinaretur:
et ideo quamvis commixtio sapientiae possit attribui, tamen ipsa
incarnatio principaliter spiritui sancto approprianda est.
Tertium concedimus.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod ratione jam dicta efficientia
incarnationis spiritui sancto appropriatur: et ideo potest dici
Christus conceptus de spiritu sancto, sive haec praepositio de dicat
causae efficientis habitudinem, sive etiam designet rationem faciendi:
ipsa enim ratio faciendi incarnationem est bonitas spiritui sancto
appropriata.
Ad primum ergo contra hoc objectum dicendum, quod quamvis spiritus
sanctus sit caritas et donum, tamen nomine caritatis et doni non
signatur ut persona subsistens, cujus est agere; et ideo non potest
dici Christus conceptus de caritate vel dono, si ly de dicat
habitudinem causae efficientis: quamvis forte posset concedi secundum
quod ly de signat rationem faciendi.
Ad secundum dicendum, quod de largo modo accipitur pro ex.
Tertium concedimus.
|
|