|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo non possit
dici mater illius hominis. In conceptione enim Christi beata virgo
ministravit tantum materiam, quia totam actionem fecit spiritus
sanctus. Sed propter materiam non potest aliquid dici mater, sicut
arbor non est mater scamni. Ergo beata virgo non potest dici mater
illius hominis.
2. Praeterea, matris est decidere semen ad conceptum. Sed materia
conceptionis Christi separata est a reliqua carne virginis operatione
spiritus sancti. Ergo non potest dici mater.
3. Praeterea, sicut caro Christi operatione spiritus sancti formata
est de materia sumpta a beata virgine; ita Eva formata est operatione
divina de materia sumpta ab Adam. Sed Adam non potest dici pater
Evae, nec mater. Ergo nec beata virgo potest dici mater Christi.
4. Praeterea, multo plus contulit ad conceptionem Christi spiritus
sanctus quam beata virgo: quia agens est praestantior in actione quam
materia. Ergo si spiritus sanctus non potest dici pater Christi, nec
beata virgo potest dici mater ejus.
5. Praeterea, filiatio, ut dictum est, respicit hypostasim. Sed
hypostasis in Christo est una tantum, quae est aeterna, secundum quam
Christus non est a beata virgine. Ergo nullo modo potest dici filius
beatae virginis.
6. Praeterea, in Christo est tantum unum esse ex parte hypostasis,
quam consequitur filiatio. Sed illud esse non habuit Christus a
matre. Ergo non potest dici filius ejus.
1. Contra est auctoritas Evangelii, Matth. 1, 18: cum esset
desponsata mater Jesu Maria Joseph etc.; et in pluribus aliis
locis.
2. Praeterea, sicut supra dictum est, dist. 3, beata virgo in
generatione Christi contulit quidquid alia mulier conferre debet ad
generationem filii sui. Si ergo aliae mulieres vere dicuntur matres,
et beata virgo vere potest dici mater Christi.
Respondeo dicendum, quod beata virgo vere potest dici mater Christi,
cum quidquid sit de necessitate generationis ex parte matris inveniatur
in beata virgine; maxime secundum opinionem Aristotelis, qui vult
quod formatio et organizatio corporum non fiat per virtutem activam
mulieris, sed solum per virtutem activam viri; et quod semen mulieris
non est de necessitate conceptionis, quia quandoque contingit
impraegnari mulierem sine emissione seminis, per hoc quod sanguinem
menstruum ministrat, qui est materia conceptus. Et hoc consonat ei
quod dicit Damascenus, quod ex purissimis sanguinibus virginis
formatum est corpus Christi non seminaliter, sed virtute divina. Sed
huic verae maternitati derogatur per duos errores. Quorum unus ponit
Christum non veram carnem sed phantasticam assumpsisse, et beatam
virginem non mulierem sed Angelum fuisse; unde nec vera mater esset.
Alius vero ponit Christum non carnem naturae nostrae assumpsisse, sed
caelestem secum portasse; et secundum hoc beata virgo non vere mater
ejus esset, quia quamvis in ea natus esset, non tamen de ea. Hi
autem errores veram humanitatem Christi negant; unde a fide Catholica
sunt alieni.
Ad primum ergo dicendum, quod non solum materiam praestitit beata
virgo ad conceptionem Christi, sed materiam convenientem ad
producendum aliquid simile in specie, et locum convenientem, et
nutrimentum conveniens conceptioni fetus: et hoc sufficit ad rationem
matris.
Ad secundum dicendum, quod secundum philosophum, semen mulieris non
est de necessitate generationis, sed sanguis quem femina ministrat ad
conceptionem: qui quidem in aliis mulieribus separatur per virtutem
mulieris motam a viro; sed in beata virgine per virtutem spiritus
sancti. Nec hoc diminuit rationem matris, quia ista actio est
praeambula ad conceptionem.
Ad tertium dicendum, quod pater est principium activum in
generatione; et ideo ad esse patrem non sufficit quod materiam
ministret, sicut sufficit ad esse matrem.
Ad quartum dicendum, quod licet spiritus sanctus plus fecerit active
in conceptione Christi quam beata virgo, non tamen potest dici pater:
quia non inveniuntur in eo conditiones quae requiruntur ad conditionem
patris, sicut quod ex sua substantia et similem sibi in specie filium
producat, et alia hujusmodi.
Ad quintum dicendum, quod filiatio respicit hypostasim consequentem ad
generationem. Quamvis ergo hypostasis filii Dei secundum generationem
ejus aeternam non sit a virgine, tamen secundum generationem ejus
temporalem, ex ea est.
Ad sextum dicendum, quod esse geniti est ab agente; mater autem non
est agens in generatione, sed pater; unde non oportet quod esse filii
sit a matre, sed a patre; et ideo philosophus dicit, quod in
generatione mater dat corpus, et pater formam a qua est esse.
|
|