|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod beata virgo non
debeat dici mater Dei. Non enim est mater nisi secundum quod ab ea
accepit esse. Sed non accepit ab ea divinitatem, sed humanitatem.
Ergo non debet dici mater Dei, sed mater hominis.
2. Praeterea, in Deo non differt Deus et deitas. Sed non potest
dici mater deitatis. Ergo nec potest dici mater Dei.
3. Praeterea, Deus est commune tribus personis. Sed beata virgo
non est mater patris neque spiritus sancti. Ergo non debet dici mater
Dei.
4. Praeterea, sicut naturam produxit assumptam virgo generando, ita
etiam produxit eam Deus creando. Sed ratione naturae assumptae non
dicimus Trinitatem creatricem Dei. Ergo nec debemus dicere virginem
matrem Dei.
5. Praeterea, magis debet concedi id quod est verum per se quam id
quod est verum per accidens. Sed in hoc nomine Christus importatur
humana natura, quam generando virgo per se produxit, quae in hoc
nomine Deus non importatur. Ergo magis debet dici mater Christi quam
mater Dei.
1. Sed contra, Damascenus, dicit: theotocon, idest Dei
genitricem, vere et principaliter virginem praedicamus.
2. Praeterea, secundum Augustinum, talis fuit illa unio quae Deum
faceret hominem, et hominem Deum. Sed virgo genuit hominem. Ergo
et genuit Deum; ergo est mater Dei.
3. Praeterea, propter unionem naturarum in persona una, vere
dicimus Deum passum, quamvis hoc fuerit secundum humanam naturam: et
sic potest dici Deus vere ex virgine natus. Ergo etiam mater Dei
dici potest.
Respondeo dicendum, quod humanitas Christi et maternitas virginis
adeo sibi connexa sunt, ut qui circa unum erraverit, oporteat etiam
circa aliud errare. Unde quia Nestorius circa humanitatem errabat,
aliam esse asserens in Christo humanitatis et divinitatis personam,
oportebat quod diceret virginem non matrem Dei, sed hominis: quia
secundum eum, Deus et homo non est unus Christus. Quidam vero
moderni errantes dicunt, non posse virginem dici matrem Dei, ne mater
patris et spiritus sancti intelligatur; concedunt tamen eam esse matrem
filii Dei. Sed hi trepidant timore ubi non est timor: quia quamvis
hoc nomen Deus commune sit tribus personis, potest tamen reddere
locutionem veram pro una persona, secundum quod dicitur, Deus
generat; sicut cum dicitur, homo currit, solo Petro currente. Unde
simpliciter concedendum est virginem esse matrem Dei, sicut confitemur
Jesum esse verum Deum.
Ad primum ergo dicendum, quod quia una persona est quae subsistit in
humanitate et divinitate; ideo naturae communicant sibi sua idiomata,
idest proprietates, ut dicit Damascenus. Unde sicut dicuntur Judaei
crucifixisse dominum gloriae, quamvis non secundum quod est dominus
gloriae; ita debet dici, virgo est mater Dei, quamvis eum secundum
divinitatem non genuerit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis deitas et Deus non differant re,
differunt tamen secundum modum significandi: quia deitas signat divinam
naturam in abstracto; unde non potest supponere pro persona; Deus
autem quia signat naturam divinam per modum concreti, idest habentem
divinitatem, potest reddere locutionem veram pro supposito; et ideo,
quia beata virgo est mater filii Dei, potest dici mater Dei, non
autem divinitatis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Deus sit commune tribus, potest
tamen reddere locutionem veram pro uno eorum, ut dictum est; sicut cum
dicitur, Deus generat, reddit locutionem veram pro patre.
Ad quartum dicendum, quod Christum non dicimus creaturam
simpliciter, ut infra patebit; dicimus tamen simpliciter eum natum;
et ideo nativitas potest transferri ad Deum, et non creatio. Et
praeterea nasci non est contra rationem deitatis sicut creari.
Ad quintum dicendum, quod beata virgo est vere mater Christi, non
tamen dicimus eam christotocon, idest Christi genitricem: quia hoc
nomen inventum est a Nestorio ad abolendum nomen theotocon: cum
haereticis autem nec nomina debemus habere communia, ut dicit
Hieronymus super Oseae 3.
|
|