|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod antiqui patres
incarnationem meruerunt. Isa. 26, 8: in semita judiciorum tuorum
sustinuimus te. Sed ad judicium pertinet ut aliquid pro meritis
reddatur. Ergo adventus filii Dei in carnem quem sancti patres
expectabant, eis pro meritis reddendus erat.
2. Praeterea, Psalm. 32, 22: fiat misericordia tua,
domine, super nos. Glossa: insinuatur desiderium prophetae de
incarnatione et meritum impletionis.
3. Praeterea, qui meretur aliquid, meretur et hoc sine quo non
potest illud haberi: alias meritum cassum esset. Sed sancti patres
merebantur vitam aeternam, ad quam pervenire non poterant nisi filio
Dei veniente. Ergo merebantur ejus incarnationem.
4. Praeterea, oratio quae fit ab aliquo pure et perseveranter, pro
se, et ad salutem pertinens, meretur sui impletionem. Sed sancti
patres hoc modo orabant pro incarnatione, ut patet Isa. 64, 1:
utinam dirumperes caelos, et descenderes. Ergo eam merebantur.
5. Praeterea, nos per fidem operantem per dilectionem, quam habemus
de vita aeterna quam expectamus, meremur eam. Sed similiter antiqui
patres habebant fidem per dilectionem operantem de incarnatione. Ergo
eam merebantur.
6. Praeterea, hoc videtur ad minus de beata virgine de qua
cantatur: quae dominum omnium portare meruisti.
7. Praeterea, Bernardus dicit, quod fermentum quod mulier
abscondit sub tribus farinae satis, est fides beatae virginis, quae
tres substantias in unam personam conjunxit. Sed hoc non potuit facere
nisi per modum meriti. Ergo beata virgo meruit incarnationem per eam
fieri.
1. Sed contra, ad Tit. 3, 4: apparuit benignitas et humanitas
salvatoris nostri Dei non ex operibus justitiae quae fecimus nos. Sed
benignitatem nominat apostolus ostensam in Christi incarnatione. Ergo
non est secundum merita.
2. Praeterea, ad hoc est quod Augustinus dicit in littera.
3. Praeterea, incarnatio Christi est beneficium impensum toti
naturae. Sed meritum nullius hominis praeter meritum Christi,
extendit se ad totam naturam. Ergo sancti patres non meruerunt
incarnationem.
Respondeo dicendum, quod Augustinus videtur intendere in littera quod
nulla merita illius hominis praecesserint, ut filio Dei in persona
uniretur: nihilominus tamen verum est quod nulla merita etiam aliorum,
filii Dei incarnationem meruerunt, proprie loquendo, propter tres
rationes. Prima est quod meritum puri hominis non extendit se ad totam
naturam, sicut supra dictum est, dist. 1, qu. 1, art. 2 ad
9; unde cum incarnatio sit quoddam medicamentum totius naturae, non
potest sub merito alicujus cadere. Secunda autem ratio est, quia
illud quod est principium merendi, non potest cadere sub merito;
incarnatio autem est quodammodo principium omnium humanorum meritorum:
quia omnia nostra merita a Christo efficaciam habent, per quem veritas
et gratia facta est. Tertia ratio est, quia meritum humanum non se
extendit ultra conditionem humanam, quae in hoc consistit ut quis
mereatur aliquam divinitatis et beatitudinis participationem. Sed quod
tota plenitudo divinitatis habitet in homine, hoc excedit et
conditionem et meritum humanum. Unde nullo modo potest cadere sub
merito, nisi large meritum dicamus omnem praeparationem ad aliquid
habendum quod praecessit in humano genere.
Ad primum ergo dicendum, quod per judicium redditur aliquid alicui
quod prius sibi debebatur. Nobis autem non debebatur filii incarnatio
quasi ex merito, sed ex divina promissione; et quantum ad hoc salvatur
ratio judicii.
Ad secundum dicendum, quod Glossa illa loquitur de merito congrui,
et non de merito condigni, quod proprie dicitur meritum. Vel dicendum
quod completio incarnationis consistit in ultimo effectu ejus, scilicet
in ultima reparatione humani generis, quae aliquo modo cadebat sub
merito, maxime secundum quod reparationis terminus consistit in
perventione ad vitam aeternam.
Ad tertium dicendum, quod aliqua sunt sine quibus vita aeterna haberi
non potest, quae sunt concomitantia ipsam, sicut visio Dei, et
impassibilitas; et de his verum est quod meretur ea qui meretur vitam
aeternam. Quaedam vero sunt quae sunt ducentia ad vitam aeternam sicut
principia merendi; et talia non cadunt sub merito, sicut gratia, et
hujusmodi; et inter illa potest computari incarnatio filii. Vel
dicendum, quod sine incarnatione poterat perveniri ad vitam aeternam:
quia fuit alius modus possibilis nostrae salutis, ut dicunt sancti.
Ad quartum dicendum, quod ipsi non petebant incarnationem, quam
indubitanter credebant futuram; sed petebant ejus accelerationem. Vel
dicendum, quod non petebant pro se, quia non petebant aliquid fiendum
in ipsis petentibus.
Ad quintum dicendum, quod quamvis mereamur vitam aeternam per fidem
operantem per dilectionem, non tamen oportet hoc dicere de
incarnatione: quia vita aeterna est beneficium praestitum tantum
personae merentis, incarnatio autem beneficium praestitum toti humanae
naturae.
Ad sextum dicendum, quod beata virgo non meruit incarnationem; sed
praesupposita incarnatione meruit quod per eam fieret, non quidem
merito condigni, sed merito congrui, inquantum decebat quod mater Dei
esset purissima et perfectissima virgo.
Et per hoc patet etiam solutio ad alia.
|
|