|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit illi
homini naturalis. Gratia enim et natura dividuntur ex opposito. Sed
unum oppositorum non denominat aliud. Ergo gratia non debet dici
naturalis.
2. Praeterea, naturale est quod ex principiis naturae causatur,
sicut igni ferri sursum. Sed ex humana natura non causatur gratia.
Ergo non debet dici naturalis.
3. Praeterea, Christus est ejusdem naturae cum aliis hominibus.
Sed aliis hominibus gratia non est naturalis. Ergo nec sibi.
4. Praeterea, per naturalia non meremur. Sed Christus meruit per
gratiam quam habuit, ut infra dicetur, dist. 18, art. 2, 3,
4, 6. Ergo non fuit ei naturalis.
1. Sed contra, causae proximae rerum naturalium sunt naturales.
Sed Christus per gratiam est naturalis filius. Ergo gratia est ei
naturalis.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod Christus divina gratia vel divinitate
non sit repletus corporaliter, quod in littera dicitur. Omne enim
quod est in aliquo corporaliter, est in eo per circumscriptionem. Sed
divinitas non potest esse circumscripta. Ergo non potest habitare in
Christo corporaliter.
2. Praeterea, Deus magis elongatur a corporeitate quam Angelus,
qui in comparatione Dei corporeus est, ut dicit Damascenus Lib. 1
de fide, cap. 3. Sed Angelus non est in aliquo loco, vel
corpore, corporaliter. Ergo multo minus divinitas.
3. Praeterea, deitas in homine non habitat nisi per gratiam. Sed
gratia non est in corpore. Ergo deitas non potest habitare in aliquo
corporaliter.
1. Sed contra, divinitas juncta est toti humanae naturae. Sed
corpus est pars humanae naturae. Ergo unita est corpori; ergo habitat
in Christo etiam corporaliter.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod de gratia Christi
possumus loqui dupliciter: aut de gratia unionis, aut de gratia
habituali, qua anima ejus perfecta est. Gratia autem unionis dicitur
Christo naturalis, quia ordinatur ad unionem in personam divinam,
secundum quod ille homo dicitur naturalis filius patris. Gratia vero
habitualis potest etiam dici Christo naturalis dupliciter. Uno modo
quia ad modum proprietatum naturalium se habet, quae suum subjectum
inseparabiliter consequuntur. Alio modo quia ex altera suarum
naturarum causatur, scilicet ex divina natura, non autem ex humana.
Ad primum ergo dicendum, quod gratia unionis dicitur quidem gratia
quantum ad causam, quia eam nulla merita praecesserunt; sed dicitur
naturalis quantum ad effectum, quod est esse filium naturalem, ut
dictum est. Gratia autem habitualis dicitur gratia ratione humanae
naturae; naturalis ratione divinae, vel ratione humanae naturae
inquantum inseparabiliter inest.
Et per hoc patet solutio ad alia.
Quaestiuncula 2
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod plenitudo divinitatis
dicitur corporaliter habitare in Christo tripliciter. Primo modo quia
deitas non tantum animae, sed etiam carni unita est. Secundo per
similitudinem ad tres dimensiones corporis, quia divinitas est tribus
modis in Christo. Uno modo generali, sicut est in omnibus
creaturis, per essentiam, praesentiam et potentiam; et in hoc
consistit quasi longitudo. Alio modo speciali, prout est in sanctis
per gratiam; per quam est latitudo caritatis. Tertio modo in proprio
filio, scilicet per unionem; in quo est sublimitas et profundum.
Tertio dicitur corporaliter habitare ad similitudinem corporis,
secundum quod dividitur contra umbram. In sacramentis enim veteris
legis fuit quasi in umbris et signis, Heb. 10, 1: umbram habens
lex futurorum bonorum: in Christo autem secundum rem et veritatem;
unde Christus se habet ad illas figuras sicut corpus ad umbram.
Ad primum ergo dicendum, quod corporaliter secundum primam
expositionem non dicit modum existendi divinitatem in Christo, sed
magis id cui divinitas conjungitur; secundum autem alios modos est
similitudinarie dictum.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod in aliis hominibus sanctis est Deus per
gratiam acceptationis, sive habitualem, quae est tantum in anima; in
Christo autem est per gratiam unionis, quae est ad animam et corpus.
|
|