|
Uno nominato tres intelliguntur. Contra. Dicimus filium Dei
incarnatum, quod non intelligitur de patre et spiritu sancto. Et
dicendum, quod hoc est intelligendum de his quae ad essentiam
pertinent: quorum si aliquid de una tantum persona dicatur, oportet
quod de alia intelligatur. Non est autem concedendum, quidquid de
aliqua re nascitur, continuo ejusdem rei filium nuncupandum. Sciendum
est ergo, quod haec praepositio ex denotat causam efficientem, vel
materialem. Ad hoc autem quod aliquid natum ex aliquo materialiter,
filiationis nomen accipiat, oportet quod in similitudinem speciei
producatur cum eo ex quo nascitur, sicut filius matri; et ideo capilli
et lumbricus non dicuntur filii ejus ex quo materialiter nascuntur. Ad
hoc etiam quod aliquid natum de alio active dicatur filius ejus,
oportet quod producatur de substantia agentis, et in similitudinem
ejusdem speciei, et quod non sit agens instrumentale, sed principale.
Primae autem duae conditiones deficiunt in spiritu sancto; unde
Christus non potest dici filius ejus. Secunda autem et tertia
deficiunt in aqua: quia renatus spiritualiter non assumit similitudinem
aquae, sed similitudinem Dei; et aqua est instrumentum divinae
virtutis operantis in eo: tamen Dionysius, 2 cap. Eccles.
Hierarch., vocat aquam Baptismi matrem filialitatis: sed non
proprie dicitur. Dicuntur filii Gehennae. Sciendum, quod hoc
dicitur secundum modum loquendi consuetum in Scripturis, ut illud quod
magnam habet affinitatem ad alterum, filius ejus dicatur; sicut
Isai. 5, 1, dicitur: in cornu filio olei; idest in monte, ubi
abundat oleum; et similiter, 1 Reg. 26, dixit David de Abner,
quod filius mortis esset, quia mortem valde merebatur. Conceptus et
natus de spiritu sancto. Quamvis utrumque horum possit dici et de
spiritu sancto et de matre; tamen magis proprie dicitur conceptus de
spiritu sancto, quia conceptionem in instanti spiritus sanctus operatus
est; natus autem magis proprie dicitur de matre, quae eum ex utero
produxit: unde in symbolo dicitur conceptus de spiritu sancto, natus
ex Maria virgine. Factum ex semine David: Roman. 1. Contra.
Damascenus, 3 Lib., cap. 2: non seminaliter, sed conditive per
spiritum sanctum. Ad quod dicendum, quod Damascenus loquitur quantum
ad proximam Christi generationem ex virgine; verbum autem apostoli
intelligendum est quantum ad remotos parentes, ex quibus seminaliter
mater Christi processit. Cum aliud sit fieri, aliud nasci.
Contra. Fieri videtur esse commune ad omnem productionem, qua
aliquid incipit esse. Ad quod dicendum, quod hoc est verum de
facere, secundum quod communiter sumitur: proprie tamen dicitur
facere, exercere aliquam actionem in exteriorem materiam, secundum
quod dicit philosophus in 6 Ethic., quod ars est recta ratio
agibilium. Unde ad ostendendum quod conceptio Christi est ex
principio agente extrinseco, non naturaliter agente, sicut est in
nostra conceptione, ideo dicit apostolus eum factum; quamvis et natus
et conceptus dici possit quantum est ex parte matris.
|
|