|
Postquam determinavit Magister circa incarnationem divinam, quid sit
assumens, et quid assumptum; hic determinat de utroque simul cujusmodi
sit quantum ad intentiones eorum, utrum scilicet assumens et assumptum
habeant rationem naturae vel personae; et dividitur in tres partes: in
prima movet quaestionem; in secunda determinat eam, ibi: haec
inquisitio, sive quaerendi ratio, juxta sacrarum auctoritatum
testimonia, partim implicita atque perplexa, partim vero explicita est
et aperta; in tertia movet quasdam dubitationes, ibi: sed quaeritur,
utrum eadem divina natura debeat dici caro facta sicut dicitur verbum
factum caro. Prima dividitur in duas: primo determinat quaestionem
quantum ad id quod manifestat veritatem; secundo quantum ad id quod est
magis dubium in quaestione, ibi: de quarto vero quaestionis articulo
scrupulosa etiam inter doctos quaestio est. Et haec pars dividitur in
tres: in prima ponit auctoritates ad utramque partem dubitationis; in
secunda solvit, ibi: nos autem omnis mendacii et contradictionis notam
a sacris paginis secludere cupientes, orthodoxis patribus (...)
consentimus; in tertia solutionem per auctoritates Damasceni
confirmat, ibi: qui sensus ex verbis Joannis Damasceni confirmatur.
Circa primum tria facit: primo inducit auctoritatem ad partem
negativam, scilicet quod natura non assumpsit naturam; secundo ad
partem affirmativam, ibi: cui videtur obviare quod Augustinus ait;
tertio ex auctoritatibus inductis colligit dubitationem, ibi: ex
verbis autem Augustini (...) innui videtur, solum verbum carnem
factum. Sed quaeritur utrum eadem divina natura debeat dici caro facta
sicut verbum dicitur factum caro. Hic movet quasdam dubitationes circa
praedictam determinationem: et primo quantum ad hoc quod dixit naturam
divinam incarnatam; secundo quantum ad hoc quod dixit personam non esse
assumptam, ibi: ideo vero non personam hominis assumpsit, quia caro
illa et anima illa non erant unita in unam personam quam assumpserit.
Circa primum duo facit: primo quaerit, utrum divina natura possit
dici caro facta; secundo utrum possit dici facta homo, ibi: si autem
natura divina naturam hominis accepit, quare non dicitur facta homo?
Ideo vero non personam hominis assumpsit et cetera. Hic movet
dubitationes circa hoc quod dictum est personam hominis non esse
assumptam; et circa hoc duo facit: primo assignat hujus dicti causam;
secundo objicit in contrarium, ibi: hic a quibusdam opponitur. Et
dividitur haec pars in duas objectiones, quas ponit; secunda incipit,
ibi: aliter quoque nituntur probare, verbum Dei assumpsisse
personam. Et utraque dividitur in objectionem et solutionem; prima
solutio incipit ibi: quod ideo non sequitur, quia anima non est
persona, quando alii rei est unita personaliter; secunda ibi: quia
nefas est hoc dicere. Hic est triplex quaestio. Prima est de
unione. Secunda de assumente unionem. Tertia de assumpto. Circa
primum quaeruntur tria: 1 quid sit unio; 2 utrum unio sit facta in
natura; 3 utrum sit facta in persona.
|
|