|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod unio sit facta in
natura. Quod enim constat ex duabus naturis, videtur habere unam
naturam mediam inter illa, sicut mixtum quod constat ex quatuor
elementis. Sed Christus constat ex duabus naturis, secundum
Augustinum, qui dicit, quod ex utraque substantia, scilicet divina
et humana, est unus Dei et hominis filius. Ergo videtur habere unam
naturam ex utrisque compactam.
2. Praeterea, natura, secundum quod hic loquimur, est unumquodque
informans specifica differentia, ut dicit Boetius in Lib. de duabus
naturis. Sed philosophus dicit, quod semper una differentia addita
mutat speciem, sicut in numeris quaelibet unitas addita facit novam
speciem numeri. Ergo humana natura addita divinae facit novam naturam
secundum speciem.
3. Si dicatur, quod non potest una natura constitui ex duabus, quia
oportet utramque naturam servari in incarnatione; contra. Anima et
corpus constituunt humanam naturam. Utrumque tamen, scilicet corpus
et anima, intransmutatum permanet in sua natura. Ergo ex duabus
naturis potest tertia constitui, utraque remanente salva.
4. Praeterea, proprietas sequitur naturam ejus cujus est
proprietas. Sed proprietates divinae naturae dicuntur de illo homine:
dicitur enim, quod ille homo creavit stellas; et e converso dicitur,
quod filius Dei est passus. Ergo videtur quod aliquid divinae naturae
est in humana natura, et aliquid humanae sit in divina; et sic videtur
esse facta quaedam conjunctio naturarum in unam naturam.
5. Praeterea, quando aliqua duo conjunguntur quorum unum multum
superat alterum, hoc quod superatur transit in naturam superantis,
sicut si gutta vini in mille amphoras projiciatur aquae. Sed natura
divina in infinitum superat humanam. Ergo humana natura conjuncta
divinae, tota convertitur in divinam.
6. Praeterea, hoc videtur per hoc quod caro Christi dicitur
deificata a sanctis, sicut Damascenus narrat.
1. Sed contra, filiatio requirit similitudinem in natura. Sed
Christus dicitur filius Dei patris et virginis matris. Ergo est
similis in natura utrique. Sed virgo et Deus pater non communicant in
aliqua natura. Ergo oportet Christum ponere duarum naturarum.
2. Praeterea, per proprietates naturales in cognitionem naturae
devenimus. Sed in Christo invenimus proprietates duarum naturarum,
ut humanae et divinae. Ergo oportet Christum duarum naturarum
ponere.
Respondeo dicendum, quod ad hujus quaestionis evidentiam oportet
scire, quid nomen naturae significet. Natura autem a nascendo nomen
accepit; quae proprie dicitur generatio viventium ex similibus similia
in specie producentium; unde secundum primam sui institutionem natura
significat generationem ipsam viventium, scilicet nativitatem. Item
translatum est nomen naturae ad significandum principium activum illius
generationis: quia virtutes agentes ex actibus nominari consueverunt.
Inde ulterius procedit nomen naturae ad significandum principium
activum cujuslibet motus naturalis: et ulterius ad significandum etiam
principium materiale cujuslibet generationis: et inde etiam ad
significandum principium formale, quod est terminus generationis. Sed
quia non solum generatio terminatur ad formam, sed ad substantiam
compositam; ideo translatum est ad significandum quamlibet
substantiam, secundum quod dicit philosophus in 5 Metaph., et ad
significandum etiam quodlibet ens, sicut dicit Boetius. Substantia
autem, praeter significationes quibus forma vel materia dicitur
substantia, dicitur duobus modis, secundum philosophum 5 Metaph.
Uno modo subjectum ipsum quod dicitur hoc aliquid, et de altero non
praedicatur, ut hic homo, secundum quod substantia significatur nomine
hypostasis; et secundum hanc significationem substantia dicitur natura
secundum quod natura est quod agere vel pati potest, ut dicit Boetius
in praedicto libro. Alio modo dicitur substantia quod quid erat esse,
idest quidditas et essentia, quam significat definitio cujuslibet rei,
prout significatur nomine usiae; et sic etiam substantia dicitur
natura, secundum quod Boetius dicit, quod natura est unumquodque
informans specifica differentia: quia ultima differentia est quae
definitionem complet. Relictis ergo omnibus aliis significationibus
naturae, secundum hanc tantum significationem quaeritur, utrum in
Christo sit una natura vel plures. Si autem sit una tantum, vel
altera earum tantum, vel composita ex utrisque. Si altera earum
tantum, hoc erit dupliciter. Uno modo nulla adjunctione interveniente
unius ad alteram; et sic si sit divina tantum, nihil novum accidit in
hoc quod verbum caro factum est, et incarnatio nihil est. Si vero sit
humana tantum, non differt Christus ab aliis hominibus, et perit
incarnatio. Alio modo altera naturarum transeunte in alteram; quod
non potest esse: quia quae non communicant in materia, non possunt in
invicem transire; divina autem natura penitus est immaterialis, nedum
ut communicet humanae in materia. Praeterea si divina natura transiret
in humanam, tolleretur simplicitas et immutabilitas divinae naturae;
si vero humana verteretur in divinam, tolleretur veritas passionis, et
omnium quae corporaliter operatus est Christus. Si autem esset una
natura composita ex duabus, hoc posset esse dupliciter. Uno modo quia
tertia natura componeretur ex duabus naturis non manentibus, sicut ex
quatuor elementis componitur mixtum; et secundum hoc poneretur divina
natura passibilis et materialis, quia mixtio non est nisi eorum quae
communicant in materia, et nata sunt agere et pati ad invicem; et
tolleretur fides confitens Christum esse verum Deum et verum hominem.
Alio modo quod componeretur ex duabus naturis manentibus: et hoc
dupliciter. Uno modo secundum commensurationem vel continuationis vel
contiguationis; et secundum hoc poneretur divina natura corporea: quia
continuatio et contactus corporum est. Alio modo secundum
informationem, sicut ex anima et corpore fit unum; et hoc etiam non
potest esse: quia per modum istum non fit unum ex duobus actibus nec ex
duabus potentiis, sed ex actu et potentia, secundum philosophum:
divina autem natura et humana, utraque est ens actu. Praeterea divina
natura non habet aliquid potentialitatis, nec potest esse actus veniens
in compositionem alicujus, cum sit esse primum infinitum per se
subsistens. Patet igitur quod quocumque modo ponatur una natura in
Christo, sequitur error: et ideo Eutyches, qui hoc posuit, ut
haereticus condemnatus est.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquid constat ex duabus naturis, non
tamen ex duabus sicut mixtum ex elementis: quia et in talibus oportet
quod sit media natura constituta ex duabus non manentibus. Christus
autem constat ex duabus naturis ita quod in duabus naturis salvatis
subsistit: est enim naturae divinae et humanae: et ideo ratio non
sequitur.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dicit Avicenna, differentia
nominat totam naturam speciei; alias non praedicaretur de specie; sed
non nominat ex toto, sed ex parte, scilicet formali principio:
dicitur enim rationale habens rationem. Genus autem e converso nominat
totum ex principio materiali. Unde differentia non additur
differentiae per hoc quod natura additur naturae, sed per hoc quod
ulterius principium formale additur, sicut intellectivum supra
sensitivum. Talis autem additio non est in Christo: non enim una
natura additur alteri sicut formalis respectu illius, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod anima et corpus secundum quod sunt partes
hominis, proprie loquendo, non sunt duae naturae, prout in proposito
de natura loquimur; sed utrumque est pars naturae, alterum sicut
forma, alterum autem sicut materia; unde non est instantia.
Ad quartum dicendum, quod proprietates humanae naturae nunquam
dicuntur de divina, nec e converso, nisi secundum quamdam
participationem; sed dicuntur utraeque de habente naturam, vel humanam
vel divinam, quae significatur hoc nomine Deus, et hoc nomine homo:
idem enim est qui utrasque naturas habet.
Ad quintum dicendum, quod ratio ista procedit in illis quae
communicant in materia, et agunt et patiuntur ad invicem: et ideo non
est ad propositum.
Ad sextum dicendum, quod caro dicitur deificata, non quia sit facta
ipsa divinitas, sed quia facta est Dei caro, et etiam quia
abundantius dona divinitatis participat ex hoc quod est unita
divinitati, et quia est quasi instrumentum per quod divina virtus
salutem nostram operatur: tangendo enim leprosum carne sanavit per
divinitatis virtutem, et moriendo carne mortem vicit per virtutem
divinitatis. Virtus autem agentis aliquo modo est in instrumento, quo
mediante aliquid agit.
|
|