|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo non sit una
tantum persona, et sic non sit unio facta in persona. Nulla enim
natura invenitur sine illis quae per se consequuntur ad naturam illam.
Sed personalitas per se consequitur naturam humanam, et similiter
divinam. Ergo utraque natura tenet suam personalitatem.
2. Praeterea, natura humana est dignior in Christo quam in Petro.
Sed personalitas ad dignitatem pertinet: unde in substantiis
ignobilibus non invenitur persona. Ergo sicut humanitas Petri habet
suam personalitatem, ita et humanitas Christi.
3. Praeterea, in persona non videtur aliquid esse nisi natura, et
distinguentia suppositum naturae ab aliis suppositis. Sed naturae in
Christo sunt diversae, et distinctiva diversa, quia per relationes
aeternas distinguitur a patre et spiritu sancto; per divisionem autem
materiae et accidentium distinguitur ab aliis hominibus. Ergo est ibi
duplex personalitas.
4. Praeterea, major est convenientia in persona quam in genere vel
specie: quia illa est in aliquo quod secundum rem unum est, hoc autem
est secundum rationem unum. Sed propter maximam distantiam naturae
divinae et humanae non potest esse earum convenientia in genere vel in
specie. Ergo multo minus possunt convenire in una persona.
5. Praeterea, philosophus dicit in 5 Metaph., quod ad
diversitatem in genere sequitur diversitas in specie, et ad hanc
diversitas secundum numerum. Sed in Christo invenitur diversitas
secundum speciem: quia sunt diversae naturae secundum illam acceptionem
qua natura dicitur unumquodque informans specifica differentia. Ergo
etiam secundum numerum differentia invenitur. Sed ubi est eadem
persona, est idem secundum numerum. Ergo in Christo non est una
persona.
6. Praeterea, non est minor affinitas naturae ad personam quam
formae ad materiam. Sed secundum diversitatem formarum est diversitas
materiae: quia proprius actus fit in propria materia. Ergo secundum
diversitatem naturarum est etiam diversitas in persona; et sic idem
quod prius.
1. Sed contra, ea quae secundum personam differunt et naturam, quod
dicitur de uno, non dicitur de altero. Sed ea quae sunt Dei, in
Scripturis attribuuntur homini: Psalmus 86, 5: homo natus est in
ea, et ipse fundavit eam altissimus; et quae sunt hominis,
attribuuntur Deo; 1 Corinth., 2, 8: nunquam dominum gloriae
crucifixissent. Ergo Deus et homo conveniunt in persona.
2. Praeterea, quod attribuitur filio et non patri, convenit ei
secundum id in quo a patre distinguitur. Sed unio passive accepta
convenit filio, et non patri. Ergo convenit ei secundum id in quo a
patre distinguitur. Sed hoc est in persona. Ergo unio facta est in
persona.
3. Praeterea, ad hoc quod fiat redemptio humani generis, oportet
quod sit agens satisfactionem unus Deus qui potest, et homo qui
debet, ut patet ex dictis in 1 dist., quaest. 1, art. 2. Sed
nullo modo duae personae possunt esse unum agens. Ergo si sunt duae
personae, nondum facta est satisfactio; et ita adhuc sumus in
servitute peccati, quod est contra sacram Scripturam novi testamenti.
Respondeo dicendum, quod Nestorius, qui ponit duas in Christo
personas, ex hoc deceptus fuit, ut dicit Boetius, quia credidit idem
esse personam et naturam; unde credidit, cum sint duae naturae in
Christo, quod sint duae personae: et ex eodem fonte processit error
Eutychetis, qui cum audivit unam personam in Christo, aestimavit
unam naturam: et ex eodem fonte contra Trinitatem processit error
Arii et Sabellii. Sciendum est ergo, quod in quibusdam differunt
natura et persona secundum rem, in quibusdam vero secundum rationem
tantum. Natura enim, secundum quod hic loquimur, est quidditas rei
quam signat sua definitio; persona autem est hoc aliquid quod subsistit
in natura illa. In simplicibus autem quae carent materia, ut dicit
Avicenna, ipsum simplex est sua quidditas; quidditas vero compositi
non est ipsum compositum: humanitas enim non est homo. Cujus ratio
est, quia in significatione humanitatis, sive quidditatis, sive
naturae, continentur tantum essentialia principia hominis, secundum
quod homo est; non autem ea quae pertinent ad determinationem
materiae, per quam natura individuatur, quae tantum continentur in
significatione Socratis, quia per ea Socrates est hic, et divisus ab
aliis: et ideo, quia humanitas non includit in sua significatione
totum quod est in re subsistente in natura, cum sit quasi pars, non
praedicatur: et quia non subsistit nisi quod est compositum, et pars
habetur a suo toto, ideo anima non subsistit, sed Socrates, et ipse
est habens humanitatem. Homo autem significat utrumque, et
essentialia, et individuantia, sed diversimode: quia significat
essentialia determinate, individuantia vero indeterminate haec vel
illa: et ideo homo, cum sit totum, potest praedicari de Socrate, et
dicitur habens humanitatem; sed quia esse indistinctum est
incompletum, quasi ens in potentia, ideo homo non subsistit, sed hic
homo, cui convenit ratio personae. Est ergo ratio personae quod sit
subsistens distinctum et omnia comprehendens quae in re sunt; natura
autem essentialia tantum comprehendit. In simplicibus autem non
differt re natura et persona: quia natura non recipitur in aliqua
materia per quam individuetur, sed est per se subsistens: tamen
inquantum considerantur essentialia rei, sic dicimus ibi naturam;
inquantum autem invenitur ibi aliquid subsistens, sic dicimus ibi
personam. Patet igitur quod ex quo de ratione personae est quod
comprehendit omnia quae in re sunt, si aliquid est extra illud quod
comprehendit persona, hoc non est unitum rei, nisi forte secundum
similitudinem in genere vel in specie vel accidente: et ideo, ut
Boetius dicit, si non est una persona in Christo, nulla unio facta
est divinitatis et humanitatis, nisi secundum similitudinem gratiae;
quod etiam Nestorius posuit: et hoc non est novum, nec Christo
proprium; neque per eum redemptio fieri potuisset, nec ipse esset
verus Deus, sed per participationem, sicut alii sancti. Unde
simpliciter est concedendum, in Christo esse unam personam.
Ad primum ergo dicendum, quod humana natura in Christo non est sine
personalitate, sed est in persona una verbi cum natura divina.
Ad secundum dicendum, quod ex hoc natura Christi maxime nobilis est
quod est in persona divina.
Ad tertium dicendum, quod de ratione personae est quod comprehendat
omnia essentialia, et proprietates individuantes simul conjunctorum;
unde non sequitur quod si sint duae naturae et diversae proprietates,
sint diversae personae. Si enim essent naturae cum suis proprietatibus
seorsum positae, utrinque esset totalitas, quam requirit ratio
personae, non est autem nisi una totalitas, quando conjunguntur; et
ideo est una persona.
Ad quartum dicendum, quod ea quae differunt genere vel specie,
differunt numero essentiae vel naturae; non autem oportet quod
differant numero suppositi vel subjecti: quia ea quae secundum se
considerata diversorum sunt generum vel specierum, in unum suppositum
vel subjectum congregari possunt; sicut caro et os ad constituendum
corpus, et albedo et longitudo in eodem subjecto sunt; et similiter
quamvis divina natura et humana differant plus quam specie vel genere,
in unam tamen personam uniri possunt.
Ad quintum dicendum, quod, sicut dicit Boetius, species est totum
esse individuorum, et etiam genus aliquo modo, ut dicit Avicenna,
secundum quod indistincte significat totum: et quia natura humana non
comprehendit totum esse Christi, ideo non habet in Christo naturam
speciei; et ideo non sequitur quod in Christo sint diversae species.
Vel dicendum, quod illud philosophi est intelligendum quando naturae
diversorum generum non conjunguntur: accidens enim et subjectum, quia
conjunguntur (quamvis sint diversa genere), non faciunt numerum.
Ad sextum dicendum, quod forma adunatur materiae informando eam; et
ideo oportet quod ad diversas formas diversae sint materiae dispositae;
sed ad rationem personae requiritur tantum adunatio, quae potest esse
etiam quantumcumque diversorum; et ideo non oportet quod diversae
naturae habeant diversas personas.
|
|