|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod personae non conveniat
assumere. Sicut enim dictum est, persona significat aliquid completum
et totum. Sed ultima completione completo non potest fieri additio.
Ergo persona non potest ad se aliquid assumere.
2. Praeterea, quod assumitur per participationem alicujus, aliquo
modo communicat illud. Sed de ratione personae est omnimoda
incommunicabilitas. Ergo non potest persona assumere ad se aliquid in
participationem sui.
3. Praeterea, persona, inquantum supponitur naturae, habet aliquam
similitudinem materiae, sicut natura habet similitudinem formae. Sed
magis elongatur a perfectione materia quam forma, quae est pars rei.
Si ergo natura divina propter sui perfectionem non potest esse forma
alicujus rei, multo minus persona divina poterit esse persona alicujus
alterius naturae. Ergo non potest persona naturam assumere.
4. Praeterea, plus repugnat simplicitati diversitas naturae et
personae, quam diversitas subjecti et accidentis: quia in substantiis
simplicibus creatis non differt secundum Avicennam persona a natura
secundum rem, quamvis in eis differat accidens a substantia. Sed
persona divina verbi non potest distingui propter suam simplicitatem
proprietate quae non sit quod ipsa, nec potest esse subjectum alicujus
accidentis. Ergo multo minus potest esse suppositum extraneae
naturae.
1. Sed contra, Joan. 1, 14: verbum caro factum est; idest
homo factus est. Sed non nisi per assumptionem. Cum ergo verbum sit
nomen personale, oportet dicere quod persona assumat.
2. Praeterea, assumptio terminatur ad unionem. Unio autem in
persona est, ut probatum est in solutione articuli praecedentis. Ergo
persona assumens est; cum assumptio, ut dictum est, dicat terminum in
quo fit unio.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, persona requirit
completionem. In conjunctione autem aliquorum aliquando ita est quod
utrumque incompletum est, sicut patet in unione materiae et formae,
quorum utrumque non habet esse completum, et in mixtione, quando
utrumque mixtorum partim corrumpitur; unde in talibus haec completio
quam requirit persona, neutri debetur, sed composito. Aliquando
autem unum praeexistit in se completum, et aliud additur et completur
per completionem ejus, sicut cibus qui adjungitur homini jam completo;
unde completio personalis non debetur cibo, sed homini; et hoc proprie
dicitur assumi quod sic in personalitatem alterius trahitur. Cum
igitur divina natura et humana quae conjunguntur, non se habeant
aequaliter ad perfectionem, sed divina natura completionem habeat
personalem in quo differt a forma, et in ea incorrupta permaneat, in
quo differt ab his quae miscentur; oportet, si debeat fieri
conjunctio, quod humana natura trahatur ad divinam personam virtute
divina: alias essent duae personae, et nulla conjunctio. Et ita
concedendum est, quod persona assumit.
Ad primum ergo dicendum, quod persona non recipit additionem
distinguentium ipsam, et complentium in esse personae, secundum quae
completa esse dicitur; sed aliorum quae personalitatem non causant,
non est inconveniens ut additionem recipiat: sicut Socrates recipit
additionem scientiae, nutrimenti, et hujusmodi; et tamen haec non
individuant ipsum. Ita etiam natura humana quae additur divinae
personae, non causat personalitatem in ipsa, sed ad personalitatem
ejus praeexistentem trahitur.
Ad secundum dicendum, quod triplex incommunicabilitas est de ratione
personae: scilicet partis, secundum quod est completum; et
universalis, secundum quod est subsistens; et assumptibilis secundum
quod id quod assumitur transit in personalitatem alterius et non habet
personalitatem propriam. Non est autem contra rationem personae
communicabilitas assumentis.
Ad tertium dicendum, quod persona divina non supponitur humanae
naturae quasi sub ea posita, sicut materia sub forma; sed quasi
subsistens in ea, inquantum habet eam sibi unitam; unde non habet
similitudinem materiae.
Ad quartum dicendum, quod subjectum subjicitur accidenti, quod
divinae personae convenire non potest, cum non habeat aliquid
potentialitatis; sed non dicitur supponi humanae naturae, quasi ei
subjiciatur, ut dictum est.
|
|