|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod naturae non conveniat
assumere. Quod enim convenit naturae divinae, commune est tribus
personis. Sed assumere non convenit patri et spiritui sancto. Ergo
nec divinae naturae.
2. Praeterea, actus personales non dicuntur de natura, sicut
generare, ut dictum est, 5 dist. 1 libri. Sed assumere proprie
convenit personae. Ergo natura non assumit.
3. Praeterea, verbum, secundum hoc quod carnem assumpsit, dicitur
caro factum. Sed natura divina non dicitur caro facta. Ergo natura
divina non assumpsit.
4. Praeterea, ratione assumptionis fit communicatio idiomatum, ut
dicit Damascenus. Sed ea quae sunt naturae humanae, non dicuntur de
divina: non enim dicitur passa vel mortua. Ergo ejus non est
assumere.
5. Praeterea, assumere est ad se sumere. Sed divina natura non
traxit naturam humanam ad se, quia non est unio facta in natura
divina. Ergo divina natura non potest dici assumere.
1. Sed contra sunt auctoritates quae jacent in littera.
2. Praeterea, in Christo quidquid est unitum, potest dici assumens
vel assumptum. Sed divina natura est unita humanae. Ergo, cum non
sit assumpta, debet dici assumens.
Respondeo dicendum, quod assumere dicitur tripliciter. Uno modo
communiter pro sumere, et sic tota Trinitas assumpsit humanam naturam
filio. Secundo dicitur proprie quasi ad se: sumere ut sibi quocumque
modo uniatur; et hoc modo natura divina in persona filii assumpsit
humanam naturam. Tertio dicitur propriissime, quasi ad se, et in se
sumere; et sic convenit tantum personae, in qua facta est unio.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc verum est de his quae conveniunt
naturae secundum se, et non ratione personae hujus vel illius, sicut
assumere.
Ad secundum dicendum, quod assumere tertio modo dictum, est proprium
personae, et sic non convenit naturae.
Ad tertium dicendum, quod natura divina assumit humanam, et unitur
ei: non tamen in nomine naturae importatur suppositum, sicut in hoc
nomine Deus vel verbum; et ideo dicitur Deus vel verbum, caro,
idest homo, factum, non per transmutationem naturae, sed per unionem
in supposito; non autem potest dici de natura divina.
Ad quartum dicendum, quod communicatio idiomatum fit ratione unionis
in supposito: et quia suppositum non importatur nomine naturae, sicut
hoc nomine Deus vel filius; ideo non potest dici natura passa, sicut
Deus passus: dicitur tamen natura incarnata: quia per hoc non
importatur aliqua proprietas humanae naturae, sed sola unio ad ipsam.
Ad quintum dicendum, quod natura divina sumit humanam ad se, idest ut
sibi uniatur; non tamen ut in se unio fiat.
|
|