|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod natura,
circumscriptis personis, assumere non possit. Natura enim sine
suppositis est in nuda contemplatione tantum. Sed quod est tantum in
contemplatione, non habet esse; et quod non est, non agit. Ergo
natura sine personis assumere non posset.
2. Praeterea, secundum philosophum, actiones sunt individuorum sive
suppositorum. Sed assumere est actio quaedam. Cum igitur supposita
divinae naturae sint ipsae personae, videtur quod natura sine personis
assumere non possit.
3. Praeterea, filius ex hoc quod assumit dicitur mitti. Sed si non
essent personae distinctae, non remaneret ratio missionis: quia
mittitur qui ab alio est, secundum Augustinum. Ergo sine personis
distinctis non posset esse assumptio.
4. Praeterea, assumptio oportet quod terminetur ad aliquam unionem.
Sed circumscriptis personis non remaneret in quo fieret unio: quia in
natura non potest fieri. Ergo natura non potest sine personis
assumere.
1. Sed contra, Angelus, Luc. 1, probavit incarnationem per
Dei omnipotentiam: quia non est impossibile apud Deum omne verbum.
Sed circumscriptis personis, adhuc in essentia remaneret
omnipotentia. Ergo adhuc in essentia poterat fieri assumptio.
2. Praeterea, Damascenus dicit, quod propter philanthropiam,
idest amorem hominum, filius Dei naturam accepit. Sed circumscriptis
personis adhuc conveniret Deo suam creaturam diligere. Ergo adhuc
poterit esse assumptio.
Respondeo dicendum, quod circumscriptio personae a natura divina
potest dupliciter intelligi. Uno modo quod circumscribatur omnis ratio
personalitatis; et sic ipsa natura neque erit subsistens in se, neque
erit in aliquo subsistente; et sic non habebit esse in re, sed in
intellectu; et sic non conveniet ei neque assumere, neque aliquid
agere. Alio modo potest intelligi quod circumscribantur personae
distinctae quas fides ponit. Eis autem circumscriptis adhuc remaneret
divina natura subsistens, sicut Deum intelligunt qui non habent fidem
Trinitatis, sine hoc quod intelligant ibi patrem vel filium vel
spiritum sanctum; unde adhuc remanebit ibi personalitas aliqua; et
secundum hoc quaestio procedit de circumscriptione personarum
distinctarum, quas fides supponit; et hoc modo dicendum, quod
circumscriptis personis, adhuc divinae naturae conveniet assumere.
Ad primum ergo, secundum et quartum patet solutio: quia procedunt
secundum primum intellectum.
Ad tertium dicendum, quod missio non est de necessitate incarnationis
simpliciter, sed de necessitate incarnationis filii; unde supra,
distinct. 1, Magister dicit, quod pater potuit incarnari, qui
tamen non potest mitti.
|
|