|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima separata sit
persona. Persona enim, secundum Boetium, est rationalis naturae
individua substantia. Sed hoc convenit animae separatae. Ergo est
persona.
2. Praeterea, propter quod unumquodque tale, et illud magis. Sed
homo dicitur persona propter animam: unde quae carent anima, non
dicuntur personae. Ergo anima separata est persona.
3. Praeterea, conceditur quod anima rationalis est hoc aliquid.
Sed hoc aliquid in natura rationali est persona. Ergo anima separata
est persona.
4. Praeterea, Angelus et anima separata non videntur differre nisi
per hoc quod anima est unibilis. Sed unibilitas non impedit rationem
personae. Ergo cum Angelus sit persona, etiam anima separata erit
persona. Probatio mediae. Id quod potest fieri per divinam
virtutem, non immutat aliquid de ratione rei; sicut quod Deus possit
assumere aliquem hominem, ut Petrum, non aufert Petro rationem
personalitatis. Sed anima separata non potest uniri corpori nisi per
resurrectionem, quae non erit naturalis, sed per divinam virtutem
tantum. Ergo anima propter unibilitatem rationem personae non
amittit.
5. Praeterea, sola unibilitas qua aliquid potest uniri nobiliori,
tollit rationem personae; alias verbum non haberet ab aeterno rationem
personae. Sed unibilitas quae est in anima separata, non est respectu
alicujus dignioris, immo minus nobilis. Ergo propter hoc non perdit
rationem personae.
1. Sed contra, nulla forma est persona. Sed anima est forma.
Ergo non est persona.
2. Praeterea, persona habet rationem completi et totius. Sed anima
est pars. Ergo anima non habet rationem personae.
Respondeo dicendum, quod de unione animae ad corpus apud antiquos
duplex fuit opinio. Una quod anima unitur corpori sicut ens completum
enti completo, ut esset in corpore sicut nauta in navi: unde, sicut
dicit Gregorius Nyssenus, Plato posuit quod homo non est aliquid
constitutum ex corpore et anima, sed est anima corpore induta: et
secundum hoc tota personalitas hominis consisteret in anima, adeo quod
anima separata posset dici homo vere, ut dicit Hugo de s. Victore:
et secundum hanc opinionem esset verum quod Magister dicit, quod anima
est persona quando est separata. Sed haec opinio non potest stare:
quia sic corpus animae accidentaliter adveniret: unde hoc nomen homo,
de cujus intellectu est anima et corpus, non significaret unum per se,
sed per accidens; et ita non esset in genere substantiae. Alia est
opinio Aristotelis quam omnes moderni sequuntur, quod anima unitur
corpori sicut forma materiae: unde anima est pars humanae naturae, et
non natura quaedam per se: et quia ratio partis contrariatur rationi
personae, ut dictum est, ideo anima separata non potest dici persona:
quia quamvis separata non sit pars actu, tamen habet naturam ut sit
pars.
Ad primum ergo dicendum, quod anima separata, proprie loquendo, non
est substantia alicujus naturae, sed est pars naturae.
Ad secundum dicendum, quod non tantum ab anima habet homo quod sit
persona, sed ex ea et corpore; cum ex utrisque subsistat.
Ad tertium dicendum, quod anima rationalis dicitur hoc aliquid per
modum quo esse subsistens est hoc aliquid, etiam si habeat naturam
partis; sed ad rationem personae exigitur ulterius quod sit totum et
completum.
Ad quartum dicendum, quod quamvis unio animae separatae ad carnem non
possit fieri nisi per virtutem supernaturalem, tamen in ea est
naturalis aptitudo ad hoc: et quod non potest unio compleri per
virtutem naturalem, est ex defectu corporis, non ex defectu animae.
Ad quintum dicendum, quod quamvis anima sit dignior corpore, tamen
unitur ei ut pars totius hominis, quod quodammodo est dignius anima,
inquantum est completius.
|
|