|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod persona hominis sit
assumpta. Damascenus enim dicit, quod Deus assumpsit humanam naturam
in atomo, idest in individuo. Sed humana natura in individuo, est
natura in persona. Ergo assumpsit naturam in persona.
2. Praeterea, Christus non est similis matri nisi in hoc quod
accepit a matre. Sed est similis matri quantum ad personam: unde
dicit Cassianus, quod Christus propter personarum diversitatem
reddidit utrique parenti similitudinem, scilicet patri et matri. Ergo
assumpsit personam.
3. Praeterea, ponatur quod Christus deponat hoc quod assumpsit:
constat quod Jesus erit quidam homo, et persona. Sed ex separatione
nihil acquisitum est ei quod prius non haberet; nec habuit aliquid ex
parte humanitatis nisi assumptum. Ergo assumpsit personam.
4. Praeterea, non consumitur nisi quod est. Sed dicit Innocentius
quartus in decretali, quod persona consumpsit personam. Ergo natura
humana habuit personalitatem propriam. Sed non ante assumptionem,
quia non fuit ante. Ergo in ipsa assumptione habuit personalitatem
propriam: ergo persona fuit assumpta.
1. Sed contra, Augustinus dicit, quod verbum non accepit personam
hominis, sed naturam.
2. Praeterea, quod assumitur, aliquo modo unitur. Sed persona non
unitur personae: quia sic essent duae personae, quod esse non potest,
ut supra dictum est, quaest. 1, art. 5: vel una composita ex
duabus, quod etiam est impossibile, cum persona pars esse non possit.
Ergo persona non est assumpta.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, quaest. 1,
art. 1, quaestiunc. 3, assumens non est assumptum: unde si
persona Dei assumpsisset personam hominis, persona Dei non esset
persona hominis; et sic essent duae personae, quod est haereticum:
unde non conceditur quod persona sit assumpta: et etiam quod
assumitur, trahitur ad aliquod completius, ipsum incompletum
existens, ut patet ex praedictis, et hoc est contra rationem
personae, quae maximam completionem importat.
Ad primum ergo dicendum, quod humana natura non praeexistit ante
unionem; sed postquam unita est, fuit in atomo, vel persona verbi.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod dicit: propter personarum
diversitatem, non est referendum ad Christum, sed ad parentes; quia
diversae sunt personae patris et matris ejus.
Ad tertium dicendum, quod separatio dat utrique partium totalitatem,
et in continuis dat etiam utrique esse in actu: unde supposito quod
hominem deponeret, subsisteret homo ille per se in natura rationali,
et ex hoc ipso acciperet rationem personae.
Ad quartum dicendum, quod consumere dicitur proprie destruere quod
extitit; et secundum hoc persona consumpsisset personam, si persona
verbi assumpsisset hominem primo existentem. Sed improprie dicitur
etiam consumi quod impeditur ne fiat. Et quia persona divina, quae
assumpsit humanam naturam impedit quod natura humana habeat propriam
personalitatem, ideo dicitur consumpsisse personam, quamvis
improprie: unde non est ex hoc extendendum.
|
|