|
Nec divinitas (inquit) Christi, aliena est a natura patris, nec
humanitas a natura matris. Contra. Christus communicat cum patre in
una natura numero, cum matre vero non. Ergo non est recta
similitudo. Dicendum, quod non oportet quod sit similitudo quantum ad
omnia, sed sufficit quod sit quantum ad aliquid. Cum (inquit) de
Christo audis, quia in forma Dei erat, oportet agnoscere
firmissimeque tenere, in illo formae nomine naturalem plenitudinem
debere intelligi. Sciendum, quod natura divina dicitur forma, non
quod sit actus alicujus naturae, sed quia non habet partem sui
naturam, nec aliquid potentialitatis in ipsa est. Natura vero humana
dicitur forma, non quia comprehendit principia tantum formalia
(comprehendit enim et formam et materiam), sed per modum quo
quidditas compositi dicitur forma totius. Solum verbum carnem
Trinitas fecit. Pars ponitur hic pro toto, quia caro pro homine: et
ponit infirmiorem, de qua minus videtur, ut totam naturam nostram
videatur assumpsisse, et etiam defectus humanae naturae quos decuit.
Omnem et perfectam naturam divinitatis. Contra. Omnis signum
distributivum est. Sed natura divina est indivisa. Dicendum, quod
omnis ponitur pro toto, secundum quod totum dicitur cui nihil deest,
et non ex parte illa quo totum comparatur ad partes, quia natura divina
non habet partes. Ideoque non sic dicitur divina natura esse homo,
sicut Dei filius. Contra. De quocumque praedicatur filius Dei,
praedicatur homo. Sed natura divina est filius Dei. Ergo est homo.
Dicendum, quod differentia est inter nomina substantiva et adjectiva.
Substantiva enim significant non tantum formam, sed etiam suppositum
formae, unde possunt praedicari ratione utriusque; et quando
praedicantur ratione suppositi, dicitur praedicatio per identitatem;
quando autem ratione formae, dicitur per denominationem, sive
informationem: et haec est magis propria praedicatio, quia termini in
praedicato tenentur formaliter. Adjectiva autem tantum significant
formam; et ideo non possunt praedicari, nisi per informationem: unde
haec est falsa: essentia est generans; quamvis haec sit vera:
essentia est pater. Cum igitur dicitur, filius Dei est homo, est
praedicatio per informationem et identitatem; cum vero dicitur:
essentia divina est homo, est praedicatio per identitatem, quia est
idem secundum rem cum supposito hominis; non autem per informationem,
quia natura divina non significatur ut suppositum subsistens in humana
natura. Et ideo dicit Magister, quod non est una vera sicut alia;
sed nec tamen dicit eam simpliciter esse falsam.
|
|