|
Postquam Magister determinavit de incarnatione Dei, hic determinare
incipit conditiones Dei incarnati. Dividitur autem haec pars in
duas: in prima determinat de his quae conveniunt Deo incarnato ratione
unionis; in secunda de his quae pertinent ad naturam assumptam
absolute, dist. 13, ibi: praeterea sciendum est. De his enim
quae absolute pertinent ad divinam naturam, determinatum est in 1
Lib. Prima autem pars dividitur in duas: primo determinat de his
quae dicuntur de Deo incarnato, exprimentia ipsam unionem, sicut quod
dicitur: Deus est homo, vel factus est homo; in secunda determinat
de his quae conveniunt ei consequenter ad unionem, dist. 8, ibi:
post praedicta, inquiri debet, utrum de natura divina concedendum sit
quod de virgine sit nata. Prima dividitur in tres partes: in prima
movet quaestionem de locutionibus exprimentibus unionem; in secunda
ponit diversas opiniones de modo unionis, ibi: alii enim dicunt; in
tertia ostendit quomodo intelliguntur diversimode praedictae locutiones
secundum diversas opiniones, dist. 7, ibi: secundum primam vero
dicitur Deus factus homo, et homo factus Deus. Alii enim dicunt in
ipsa verbi incarnatione hominem quemdam ex anima rationali et humana
carne constitutum. Hic ponit opiniones, et dividitur in tres partes
secundum tres opiniones quas ponit; secunda incipit ibi: sunt autem
alii qui istis in parte consentiunt; tertia ibi: sunt etiam alii qui
in incarnatione verbi non solum personam ex naturis compositam negant,
verum etiam hominem aliquem, sive etiam aliquam substantiam ibi ex
anima et carne compositam vel factam diffitentur. Quaelibet autem
trium partium dividitur in duas partes, in opinionem et
confirmationem. Confirmatio primae opinionis incipit ibi: et ne de
suo sensu tantum loqui putentur, hanc sententiam pluribus muniunt
testimoniis; secunda autem ibi: de hoc Augustinus in libro
sententiarum prosperi ait. Confirmatio autem tertii ibi: ne autem et
isti de suo sensu influere videantur, testimoniis in medium productis
quod dicunt confirmant. Ad evidentiam autem eorum quae dicuntur,
oportet primo tria videre. Primo in quo istae tres opiniones
conveniant. Secundo in quo una harum opinionem ab alia differat.
Tertio quid unaquaeque ponat. In quo tres illae opiniones
conveniant. Quantum ad primum sciendum, quod istae opiniones
conveniunt in quatuor: primo, quia quaelibet harum ponit unam personam
in Christo, scilicet divinam, per quod recedunt ab haeresi
Nestorii: secundo ponunt in Christo duas naturas, et tres
substantias, scilicet divinitatem, animam, et corpus, ex quibus
duobus dicunt constare naturam humanam, et per hoc recedunt ab errore
Eutychetis, qui posuit unam naturam in Christo: tertio has duas
substantias in quibus humana natura consistit, dicunt assumptas a
verbo, per quod recedunt ab errore Manichaei, qui negabat carnis
assumptionem. Quarto, quod hoc quod assumptum est, non praeexistit
ante unionem tempore, sed natura solum; per quod evadunt errorem quem
tangit Damascenus dicentium, quod primo assumpserit intellectum, et
ex tunc fuisse hominem; postea autem assumpsisse carnem in utero
virginis: quod videtur esse error Origenis, qui ponebat animas
creatas ante corpora. In quo una harum opinionum ab alia differat.
Quantum vero ad secundum, scilicet differentiam harum opinionum,
sciendum est, quod cum in Christo sint tres substantiae, invenitur
duplex comparatio harum substantiarum: una animae et corporis ad
invicem, secundum quod in eis consistit humana natura; altera vero
harum duarum ad personam divinam, secundum quod illa assumpsit has
duas. Et quaelibet harum opinionum differt ab altera quantum ad
utramque comparationem. Differt autem tertia opinio a primis duabus
quantum ad comparationem animae et corporis: quia primae duae opiniones
ponunt aliquid compositum ex anima et corpore, quod est assumptum:
tertia vero ponit has duas substantias esse divisas ad invicem, et sine
aliqua compositione a persona verbi assumptas esse; unde cum dicitur
natura humana assumpta a verbo, sumit naturam humanam materialiter,
idest partes humanae naturae, sicut partes domus dicuntur domus.
Differt autem a primis duabus quantum ad comparationem harum duarum
substantiarum ad tertiam: quia ponit has duas substantias conjunctas
verbo accidentaliter, sicut vestis conjungitur homini, et sicut
Angelus assumit corpus, ut in eo videatur; primae vero duae opiniones
dicunt, non accidentaliter sed substantialiter quantum ad esse
personale verbo conjunctas esse. Similiter etiam secunda opinio
differt a prima secundum has duas comparationes. Quantum enim ad
comparationem animae et corporis differunt in hoc quod cum utraque ponit
animam et corpus praeexistere secundum intellectum ad unionem, et ex
eis conjunctis effici aliquod unum, non uniusmodi unum ex his
conjunctis constitui dicit utraque: ex conjunctione enim animae ad
corpus resultat et hic homo et humanitas. Et haec duo qualiter
differant, patere potest ex praedictis in praecedenti dist.: quia hic
homo dicit quid subsistens in natura humana, humanitas autem colligit
tantum ea in sua significatione ex quibus homo habet quod sit homo.
Prima ergo opinio dicit, quod illud unum constitutum ex anima et
corpore quod praeintelligitur unioni et assumitur est hic homo.
Secunda vero dicit quod hoc quod sit humanitas, et hoc quod sit hic
homo non habet ex conjunctione animae ad corpus, sed ex conjunctione
utriusque ad divinam personam, quae subsistit in eis. Differunt etiam
quantum ad secundam comparationem utriusque substantiae ad divinam
personam. Nam secunda opinio dicit, quod istae duae substantiae
assumptae ita conjunguntur divinae personae quod pertinent ad
personalitatem ipsius: adeo quod sicut persona verbi ante incarnationem
subsistebat in natura divina; ita post incarnationem subsistit in
humana et divina; et ideo ante incarnationem erat simplex, sed post
est composita. Prima vero opinio dicit, quod illa substantia
composita ex anima et corpore non pertinet ad personalitatem verbi; ita
quod in ea persona verbi subsistat; sed per assumptionem factum est ut
persona verbi esset illa substantia composita ex anima et corpore, et e
converso; unde persona verbi sicut fuit simplex ante incarnationem,
ita est et simplex post incarnationem. Quid unaquaeque harum opinionum
ponat. Quantum ad tertium autem, scilicet ad positiones quas
quaelibet opinio ponit, sciendum est quod prima opinio ex hoc quod
ponit duas substantias, scilicet animam et corpus, secundum quod
praeintelliguntur unioni, esse conjunctas ad constituendum hominem,
oportet quod primo ponat hominem assumptum; secundo quod homo non
significet nisi compositum ex duabus substantiis, scilicet anima et
corpore, non autem deitate. Et quia hic homo est suppositum vel
hypostasis; ideo ponit tertio in Christo esse duo supposita: unum
creatum quod est homo, et alterum increatum, quod est filius Dei; et
similiter duas hypostases. Et quia suppositum praedicatur in recto,
non in obliquo, sicut natura (Socrates enim est suppositum humanae
naturae); ideo quarto dicit, quod Christus est neutraliter duo;
unus tamen masculine, propter unitatem personae. Et quia dicit
hominem assumptum, et filius Dei est homo; ideo dicit quinto, quod
assumens est assumptum. Et quia in Christo dicit duo supposita; ideo
dicit sexto, quod supposito filio Dei non supponitur hic homo,
quamvis hic homo sit filius Dei, sicut supposita essentia non
supponitur pater, quamvis essentia sit pater. Et quia hic homo non
supponit suppositum aeternum; ideo dicit septimo, quod sicut Deus
factus est homo, ita homo factus est Deus: quod non posset dici si
supponeret suppositum aeternum, quia suppositum aeternum non incipit
esse Deus. Et quia proprietates aeternae non determinant suppositum
temporale, nec e converso; ideo dicit octavo, quod omnia nomina
adjectiva quae significant aliquid aeternum, non possunt dici de filio
virginis nisi cum implicatione; ut si dicatur: filius virginis est
aeternus; idest est ille qui est aeternus: et similiter adjectiva quae
significant aliquod temporale, non possunt dici proprie de filio Dei.
Substantiva autem hinc inde praedicantur propter unionem; sicut et
adjectiva personalia non dicuntur de essentia, quamvis substantiva
dicantur de ea. Secunda vero opinio, quia ponit, quod humana
natura, quae est assumptum, non significat quid subsistens, sed
potius in ea subsistit divina persona per unionem; ideo primo dicit,
hominem (quod significat per modum subsistentis), non esse
assumptum, sed humanam naturam. Et quia hypostasis vel suppositum,
dicit aliquid per se subsistens, ideo secundo non ponit in Christo
nisi unum suppositum vel hypostasim. Et per consequens ponit tertio,
quod Christus est unum tantum, et non solum unus. Et quia humana
natura non substantificatur, ut subsistat, nisi per unionem ad divinam
personam; ideo homo, qui significat per modum subsistentis, non solum
dicit naturam et corpus, sed etiam divinitatem. Et haec est quarta
positio. Et quia divina persona, quae ante incarnationem subsistebat
in una natura, post illam subsistit in duabus naturis et tribus
substantiis; ideo quinto dicit, quod persona verbi ante incarnationem
fuit simplex, sed post incarnationem est composita. Et quia est unum
suppositum quod subsistit in duabus naturis; ideo sexto ponit, quod de
illo supposito proprie dici possunt adjectiva significantia proprietates
utriusque naturae, sive denominetur per unam naturam, sive per aliam;
unde secundum eos proprie dicitur: iste puer est aeternus; et Deus
est passus. Tertia vero opinio, quia negat unionem animae ad carnem
in Christo, ideo primo ponit, quod homo non praedicat de Christo
aliquid compositum ex anima et corpore, sed partes humanae naturae; ut
sit sensus: homo est; idest habet animam et corpus sibi unita
accidentaliter. Et ideo ponit secundo, quod homo praedicatur de
Christo accidentaliter, non in quid, sed in quomodo se habens; ut
cum dicitur homo indutus. Et ideo tertio ponit, quod duae substantiae
non pertinent ad personalitatem filii Dei, sed extrinsecus se habent
ad ipsam. Et multa alia ex his opinionibus sequuntur, si quis radicem
opinionum consideret. Ex praedictis autem patet quod quaelibet harum
duarum opinionum convenit cum alia in aliquo in quo differt a tertia.
Primae enim duae opiniones conveniunt in hoc quod utraque ponit, quod
homo de Christo praedicatur in quid; in quo differunt a tertia quae
hoc negat. Similiter tertia convenit cum secunda in hoc quod in
Christo non sunt duo supposita, quamvis differenter: quia secunda
ponit, quod supponitur utrique naturae substantialiter; tertia vero
quod divinae substantialiter, et humanae accidentaliter, sicut album
et homo non est aliud et aliud suppositum; sed idem quod supponit
homo, copulat album: in quo differunt a prima, quae ponit in Christo
duo supposita. Similiter etiam prima et tertia conveniunt in hoc quod
humana natura non pertinet ad personalitatem divinae personae, quamvis
differenter: quia prima ponit, quod substantificatur per se; tertia
autem quod nullo modo; unde utraque ponit, quod divina persona sicut
fuit simplex ante incarnationem, ita est simplex post incarnationem;
in quo differunt a secunda. His visis, circa veritatem harum
opinionum est triplex quaestio. Prima de his quae dicit prima opinio.
Secunda de his quae dicit secunda. Tertia de his quae dicit tertia.
Circa primam quaestionem quaeruntur tria: 1 utrum in Christo sint
duae hypostases; 2 utrum homo sit assumptus; 3 utrum homo significet
substantiam compositam ex duabus substantiis tantum.
|
|