|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo sint duae
hypostases. Sicut enim dicit Boetius, omnis substantia particularis
secundum proprietatem vocabuli potest dici hypostasis, quamvis secundum
usum dicatur tantum de substantiis nobilioribus. Sed in Christo sunt
plures substantiae, sicut ab omnibus conceditur, et non sunt
universales, sed particulares. Ergo in Christo sunt plures
hypostases.
2. Praeterea, Christus, secundum quod est homo, est hypostasis
quaedam in genere substantiae: quia de quocumque praedicatur species,
et genus. Sed hypostasis verbi non est in genere substantiae. Ergo
in Christo est alia hypostasis praeter hypostasim verbi; et ita in
Christo sunt duae hypostases.
3. Praeterea, sicut se habet species ad genus, ita se habet
hypostasis ad speciem. Sed una species non potest esse in diversis
generibus non subalternatis. Ergo una hypostasis non potest esse in
duabus speciebus: ergo multo minus in natura humana et divina, quae
plus quam specie differunt.
1. Sed contra est quod dicit Damascenus duas naturas unitas esse in
unam hypostasim.
2. Praeterea, secundum Boetium, persona est rationalis naturae
individua substantia. Hypostasis autem, secundum eumdem, est
individua substantia. Ergo persona non addit supra hypostasim nisi hoc
quod est rationalis naturae: ergo hypostasis rationalis naturae est
persona. Humana autem natura et divina utraque est rationalis. Si
ergo sint duae hypostases harum duarum naturarum, oportet diversas
personas ponere; et sic esset error Nestorii.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Quaeritur, utrum in Christo sint duo supposita.
Videtur quod sic. Suppositum enim dicit respectum ad naturam
communem. Sed in Christo sunt duae naturae. Ergo duo supposita.
2. Praeterea, suppositum dicitur, quasi sub alio positum. Sed
inconveniens est dicere, quod divina persona ponatur sub humana. Ergo
oportet aliud esse humanae naturae suppositum quam persona divina. Sed
persona divina est suppositum naturae divinae. Ergo in Christo sunt
duo supposita.
3. Praeterea, unio ad alterum non tollit alicui rationem suppositi:
quia etiam pars, ut manus, alicui naturae communi supponitur, cum sit
in specie manus. Sed nihil aliud potest impedire ne humana natura in
Christo habeat proprium suppositum, nisi unio. Ergo habet proprium
suppositum praeter suppositum divinae naturae; et sic idem quod prius.
1. Sed contra, quod est unitum alteri digniori, non habet rationem
suppositi: alias in Christo essent tria supposita secundum tres
substantias, vel etiam plura secundum omnes partes corporis. Si ergo
in Christo sunt duo supposita, non erit aliqua unio divinitatis ad
carnem.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod in Christo sint duo individua. Sicut
enim dicit Damascenus, filius Dei assumpsit humanam naturam in
atomo, idest individuo. Sed quia natura assumpta est in Christo,
dicimus duas naturas. Ergo et dicere possumus in Christo duo
individua.
2. Praeterea, omne quod est, aut est universale, aut particulare.
Sed humana natura est in Christo. Ergo cum non sit universalis,
erit particularis. Sed omne particulare est individuum. Ergo sunt
ibi duo individua.
3. Praeterea, secundum Porphyrium, individuum facit collectio
accidentium. Sed accidentia humanae naturae non sunt in persona
divina, quae subjectum accidentis esse non potest. Ergo oportet quod
sit ibi aliquod individuum; et sic idem quod prius.
1. Sed contra, nihil est aliud persona quam individuum rationalis
naturae. Sed in Christo non possunt esse duae personae. Ergo in
Christo non sunt duo individua.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod sint ibi duae res naturae. Res enim
naturae est quod constituitur per naturam. Sed divina persona non
constituitur per humanam naturam. Ergo persona verbi non est res
humanae naturae in Christo. Ergo in Christo sunt duae res naturae.
2. Praeterea, res naturae idem videtur esse quod naturale. Sed
naturale, ut dicitur 2 Physic., est proprietas causata ex
principiis naturae, vel compositum ex principiis naturalibus. Sed
neutrum istorum convenit divinae personae. Ergo persona divina non est
res naturae humanae; et sic idem quod prius.
1. Sed contra, res naturae est completum subsistens in natura. Sed
nullum tale est assumptibile, quamvis possit aliud assumi ad ipsum.
Ergo si esset in Christo aliqua res naturae praeter divinam personam,
non esset assumpta a divina persona, et ita nec unita; et sic non
esset in Christo.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, quod cum omne particulare habeat respectum ad
naturam communem et ad proprietates, potest secundum utrumque respectum
nominari, tum per nomen primae impositionis, tum per nomen secundae
intentionis. Hoc enim nomen res naturae est nomen primae
impositionis, significans particulare per respectum ad naturam
communem; hoc vero nomen suppositum est nomen secundae impositionis,
significans ipsam habitudinem particularis ad naturam communem,
inquantum subsistit in ea; particulare vero, inquantum exceditur ab
ea. Sed quia accidentia consequuntur naturam; ideo omne nomen
designans particulare secundum respectum ad proprietates, designat
etiam ipsum per respectum ad naturam communem. Hoc ergo potest fieri
dupliciter: vel per nomen primae impositionis; et sic est hypostasis
communiter in omnibus substantiis, persona vero in omnibus
rationalibus; vel per nomen secundae impositionis, et sic est
individuum inquantum est indivisum in se, singulare vero inquantum est
divisum ab aliis; unde singulare est idem quod divisum. Est etiam
alia differentia attendenda inter ista: quia quaedam istorum
significant communiter particulare in quolibet genere, sicut
particulare, individuum, singulare; quaedam vero tantum particulare
in genere substantiae, sicut res naturae, suppositum, hypostasis, et
persona. Quia vero ratio substantiae est quod per se subsistat, inde
est quod nullum istorum dicitur nisi de re completa per se subsistente:
unde non dicuntur neque de parte neque de accidente, de quibus alia
dici possunt quae in omnibus generibus inveniuntur; quamvis enim haec
albedo vel haec manus dicatur individuum vel singulare, non tamen
potest dici hypostasis, suppositum, vel res naturae. Impossibile est
autem, si ponantur duo quorum utrumque per se subsistat, quod unum sit
alterum: quia secundum hoc quod numerantur, differunt (cum
differentia sit causa numeri); et non praedicantur de se invicem,
nisi secundum quod unum sunt. Unde cum divina persona sit quiddam per
se subsistens, si etiam ponatur compositum ex anima et carne unum quid
completum subsistens, quod est homo, vel hic homo, impossibile est
quod unum praedicetur de altero, ut dicatur: filius Dei est hic
homo. Et quia prima opinio hoc ponit, ideo non tenetur modo ab
aliquo. Sed secundum hoc quod est compositum tantum ex anima et
carne, non dicit esse quid subsistens, sed dicit esse humanam
naturam, in qua divina persona subsistit. Et ideo secundum hanc
opinionem dicendum est, quod omnia illa nomina quae significant
particulare in quolibet genere, possunt dici esse duo in Christo;
sicut enim haec manus dicitur individuum, vel singulare, vel
particulare; ita humana natura in Christo est individuum, singulare
vel particulare. Et cum natura humana non sit divina natura, neque
divina persona, nihil prohibet dici in Christo duo individua vel duo
singularia vel particularia, aut etiam plura secundum numerum partium
corporis Christi, quarum quaelibet potest dici individuum, nisi fiat
vis in hoc quod in divinis non proprie inveniuntur hujusmodi nomina.
Haec tamen plura individua de Christo non praedicantur; quia de eo
non praedicatur natura humana, neque partes ejus. Non autem contingit
dicere in Christo esse duas hypostases, vel res naturae, vel
supposita: natura enim humana in Christo non est res naturae vel
suppositum, sed ipsa natura: nulla enim natura composita est res vel
suppositum sui ipsius: similiter non est hypostasis, sed usia.
Nihilominus tamen sicut dicimus unionem factam in persona, sic dicimus
in hypostasi, supposito, re naturae, individuo, singulari, vel
particulari; quia quamvis haec ultima tria possint dici de non per se
subsistentibus, nihilominus dicuntur etiam de per se subsistentibus:
dicimus enim hypostasim esse individuum; unde inquantum est unio facta
in hypostasi, est etiam facta in individuo: et sic possumus dicere
Christum unum individuum, et tamen in eo duo vel plura individua,
sicut etiam et de quolibet alio homine contingit: et eadem est ratio de
singulari et particulari.
Ad primum ergo dicendum, quod substantia, secundum quod est genus,
non proprie praedicatur de parte: manus enim si esset substantia, cum
sit animata, esset animal; nihil enim est in genere quasi directe
contentum sub ipso, nisi quod habet naturam aliquam complete: tamen
dicitur manus esse substantia, secundum quod substantia dividitur
contra accidens: et similiter dico de natura humana in Christo. Cum
igitur dicitur, quod omnis substantia particularis est hypostasis,
intelligendum est de illis quae directe recipiunt praedicationem
generis; et haec sunt quae significantur ut res completae per se
subsistentes.
Ad secundum dicendum, quod hypostasis verbi, quamvis non sit in
genere substantiae simpliciter, inquantum est hypostasis verbi; tamen
inquantum est hypostasis humanae naturae, est in genere substantiae,
sicut in specie hominis: non enim hypostasis ordinatur ad genus vel
speciem, nisi per naturam quam habet.
Ad tertium dicendum, quod genus quodammodo est pars speciei similis
materiae: unde sicut in natura ex pluribus materiis sufficientibus non
ordinatis non fit aliquid unum; ita etiam plura genera non possunt
venire ad constitutionem unius speciei. Sed natura hypostasis non est
pars: unde non est similis ratio: dicitur enim hypostasis alicujus
naturae, inquantum subsistit in ea.
Et quae in contrarium objiciuntur, concedimus. Sciendum tamen est,
quod prima opinio quamvis poneret duas hypostases, non tamen diversas
personas posuit: ex hoc enim quod persona est individuum rationalis
naturae, quae est completissima, et ubi stat tota intentio naturae,
habet quod significet completissimum ultima completione, post quam non
est alia: unde cum poneret hominem assumptum unum verbo, non dabat ei
rationem personae; dabat ei tamen rationem hypostasis, inquantum erat
subsistens: nec tamen ponebat quod homo ille uniretur divinae personae
in accidente: quia sic non diceret quod praedicaret quid, sed quod
esset accidentaliter unitum, sicut dicit tertia opinio; sed ponebat
quod persona verbi erat illa hypostasis; quod tamen non est
intelligibile, ut duorum distinctorum unum de altero praedicetur, ut
prius dictum est.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in Christo tantum unum est
suppositum ratione jam dicta; nisi dicatur suppositum locutionis: quia
sic de quocumque potest fieri sermo est suppositum.
Ad primum autem contra hoc objectum dicendum, quod quamvis sint ibi
duae naturae, tamen est unum habens respectum ad duas naturas: et ideo
est ibi suppositum unum.
Ad secundum dicendum, quod suppositum non importat suppositionem
indignitatis vel potentialitatis (alias personae non dicerentur
supposita divinae naturae), sed solum suppositionem quantum ad
communitatem, inquantum natura communis excedit praedicatione
suppositum vel actu vel potentia.
Ad tertium dicendum, quod pars, proprie, non habet genus neque
speciem: unde non convenit sibi proprie suppositum esse, loquendo
simpliciter; nisi forte cum additione, ut dicatur haec manus,
suppositum manus: quamvis manus, proprie loquendo, non sit genus
neque species.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in Christo sunt duo individua,
non tamen per se subsistentia; et ipse Christus est unum individuum
subsistens, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus intendit dicere, quod
assumpsit humanam naturam particularem, non autem subsistentem, sed
quod in ea divina persona subsistit.
Ad secundum dicendum, quod humana natura est particulare et
individuum; non tamen subsistens.
Ad tertium dicendum, quod quamvis divina natura sit quoddam individuum
in Christo, tamen etiam Christus est individuum humanae naturae.
Nec tamen oportet quod accidentia humanae naturae insint divinae
personae, nisi natura mediante.
Ad id quod in contrarium objicitur dicendum, quod in Christo est
aliquod individuum, quod non est rationalis naturae individuum, sed
ipsa rationalis natura individua, vel pars ejus; sicut manus
Christi.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod in Christo non sunt duae res
naturae; sed ipse est res una duarum naturarum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis verbum non sit constitutum per
naturam humanam ut sit simpliciter, tamen per naturam humanam
constituitur quod sit homo.
Ad secundum dicendum, quod res naturae, per se loquendo est quod
habet naturam; sed quod hoc sit compositum, accidit, inquantum ipsum
compositum ex materia et forma, quae sunt principia naturae, non
adjungitur alteri subsistenti simplici; si autem alteri subsistenti
conjungatur, quod est in se simplex, erit quidem illud simplex ut res
subsistens in natura composita; non tamen erit compositum, nisi per
modum qui infra dicetur; secundum quem secunda opinio ponit personam
verbi incarnati esse compositam.
|
|