|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius Dei assumpserit
hominem. Psalm. 44, 5: beatus quem elegisti et assumpsisti; et
loquitur de Christo homine. Ergo homo est assumptus.
2. Praeterea, si filius Dei est homo, aut homo quem assumpsit,
aut homo quem non assumpsit. Si homo quem non assumpsit, ergo non
magis potest dici homo qui est Jesus, quam homo qui est Petrus. Si
autem homo quem assumpsit, ergo assumpsit hominem.
3. Praeterea, filius Dei assumpsit animam et corpus unita: quia
corpus non unitum animae est corpus inanimatum, quod non est
assumptibile, ut in 2 dist., quaest. 2, art. 1, dictum est.
Unio autem illa non est minoris efficaciae in homine Christo quam in
aliis hominibus. Sed in aliis hominibus facit non solum humanitatem,
sed etiam hominem. Ergo in Christo facit hominem.
4. Praeterea, in Christo non est nisi assumens et assumptum. Sed
non habet quod sit homo ex parte assumentis: quia sic ab aeterno
fuisset homo. Ergo habet ex parte assumpti; ergo homo est assumptus.
5. Praeterea, secundum Damascenum, Christus assumpsit quidquid in
nostra natura plantavit. Sed id quod unitum est ex corpore et anima,
facit hominem, cum fit de naturalibus, quae Dei verbum in nostra
natura plantavit. Hoc ergo assumpsit hominem; quia posita causa
sufficienti ponitur effectus.
1. Sed contra, assumens non est assumptum. Sed Deus est homo.
Ergo non assumpsit hominem.
2. Praeterea, si assumpsit hominem, constat quod non assumpsit
hominem universalem. Ergo assumpsit hunc hominem. Sed hic homo est
persona. Ergo assumpsit personam; quod falsum est: ergo et primum.
Respondeo dicendum, quod id quod assumitur, secundum intellectum
praecedit unionem. Si ergo dicatur homo assumptus, oportet quod
intelligatur homo antequam intelligatur assumptus. Homo autem
particularis (quia universalem non assumpsit, cum non habeat esse in
rerum natura), est quid subsistens, habens esse completum. Quod
autem habet esse completum in quo subsistit, non potest uniri alteri
nisi tribus modis: vel accidentaliter, ut tunica homini; et hunc
modum unionis ponit tertia opinio: vel per modum aggregationis, sicut
lapis lapidi in acervo: vel aliquo accidente, sicut homo unitur Deo
per amorem vel gratiam; et neutra harum est unio simpliciter, sed
secundum quid: quarum primam posuit Dioscorus, alteram Nestorius
haeretici, ut dicit Damascenus, 3 cap., 3 libri. Unde nullo
modo concedendum est, quod homo sit assumptus. Sciendum tamen, quod
prima opinio nullum praedictorum modorum unionis ponebat, unde non est
haeretica; sed ponebat, quod erat facta unio secundum hoc quod persona
verbi incepit esse illa substantia: quod quidem non est intelligibile,
ut duorum unum fiat alterum, nisi per conversionem unius ad alterum;
immo impossibile est, ut prius dictum est; et ideo non sustinetur.
Ad primum ergo dicendum, quod omnes auctoritates quae dicunt hominem
assumptum, exponi debent, ut ponatur concretum pro abstracto, idest
homo pro humana natura.
Ad secundum dicendum, quod Christus est homo, non quem assumpsit,
sed cujus humanam naturam assumpsit.
Ad tertium dicendum, quod non est propter inefficaciam unionis animae
ad corpus quod eorum conjunctio, secundum quod praeintelligitur unioni
ad divinam personam, non facit hominem, sed humanam naturam in
Christo; sed est ex hoc quod non fuerunt, ut conjuncta per se
subsisterent, sed ut divina persona in eis subsisteret.
Ad quartum dicendum, quod homo significat humanam naturam, et
supponit pro supposito subsistente in natura illa: quorum unum est ex
parte assumpti, alterum ex parte assumentis.
Ad quintum dicendum, quod hoc quod facit conjunctum ex anima et
corpore esse hominem, non est praeter animam et corpus et unionem,
aliquid positive; sed ex hoc ipso quod ipsum compositum ex anima et
corpore non adjungitur alteri subsistenti in natura composita, sequitur
quod conjunctum sit homo. Unde si Christus humanam naturam quam
assumpsit deponeret, ex hoc ipso esset homo illud conjunctum ex duabus
substantiis.
|
|