|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod homo non dicat nisi
compositum ex duabus substantiis. Homo enim praedicatur de Christo et
de Petro, et non aequivoce dicitur. Sed cum dicitur de Petro,
nihil praedicatur nisi compositum ex duabus naturis vel substantiis.
Ergo et cum dicitur de Christo.
2. Praeterea, in symbolo Athanasii dicitur: sicut anima rationalis
et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Sed
anima non includit in sua significatione carnem, nec e converso. Ergo
nec homo dicit divinitatem, nec e converso.
3. Praeterea, nihil est in Christo praeter tres substantias. Si
ergo homo diceret tres substantias, tunc Christus erit tantum homo,
quod est falsum.
4. Praeterea, totum non dicitur uniri parti; sed pars toti, vel
parti. Si ergo homo diceret tres substantias, videretur quod non
posset dici homo uniri Dei filio.
1. Sed contra, homo est habens humanitatem. Sed habens humanitatem
est divina persona. Ergo cum humanitate, quae continet duas
substantias, hoc nomen homo, dictum de Christo, dicit etiam divinam
personam; et sic dicit tres substantias.
2. Praeterea, omne praedicatum substantiale continet aliquo modo
suum subjectum. Sed hoc nomen homo praedicatur de filio Dei non
accidentaliter. Ergo continet personam filii Dei; et sic non dicit
tantum compositum ex duabus substantiis.
Respondeo dicendum, quod in quolibet nomine est duo considerare:
scilicet id a quo imponitur nomen, quod dicitur qualitas nominis; et
id cui imponitur, quod dicitur substantia nominis: et nomen, proprie
loquendo, dicitur significare formam sive qualitatem, a qua imponitur
nomen; dicitur vero supponere pro eo cui imponitur. Prima ergo opinio
dicit, quod hoc nomen homo, quantum ad significatum et quantum ad
suppositum, non dicit nisi constitutum ex duabus substantiis: quia hoc
constitutum ex duabus substantiis est hypostasis subsistens, pro qua
potest fieri suppositio hujus nominis homo. Secunda vero opinio
dicit, quod constitutum ex duabus substantiis tantum, non est
hypostasis subsistens, sed natura, in qua subsistit verbum Dei; unde
non potest ponere, quod constitutum ex duabus substantiis tantum sit
suppositum cui nomen imponitur, sed forma a qua imponitur, scilicet
humanitas: illud vero cui nomen imponitur, quod est subsistens in
humana natura, est persona verbi; et ideo hoc nomen homo comprehendit
tres substantias; sed duas ex parte significati, tertiam ex parte
suppositi.
Ad primum ergo dicendum, quod diversitas suppositionis non facit
aequivocationem; sed diversitas significationis.
Ad secundum dicendum, quod Athanasius accipit hominem ex parte
naturae significatae.
Ad tertium dicendum, quod termini in praedicato positi tenentur
formaliter, in subjecto vero materialiter; unde hoc nomen homo
supponit suppositum aeternum, quod subsistit in duabus naturis et
tribus substantiis; praedicat vero tantum naturam humanam. Unde si
diceretur quod est tantum homo, excluderetur omnis natura alia ab
humana; et propter hoc non conceditur, quod sit homo tantum.
Ad quartum dicendum, quod homo dicitur proprie et simpliciter unitus
filio Dei: quia dicit id quod unitur, seu conjungitur, scilicet
humanam naturam, quae est quasi pars in hac unione; et id in quo fit
unio, scilicet suppositum unum.
|
|