|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod Christus sit duo
neutraliter. Isidorus enim dicit in Lib. de Trinit.: mediator
Dei et hominum, homo Jesus Christus, quamvis aliud sit de patre,
aliud de virgine, non tamen alius. Sed ubicumque est aliud et aliud,
ibi sunt duo. Ergo Christus est duo.
2. Praeterea, Christus est unum unitate increata, et est unum
unitate creata. Unitas autem creata non est unitas increata. Ergo
Christus est duo.
3. Praeterea, sicut in Trinitate sunt tres personae in una
essentia; ita in Christo sunt duae naturae in una persona. Sed
propter unitatem naturae dicuntur pater et filius unum, quamvis non
unus. Ergo et propter unitatem personae Christus debet dici unus, et
non unum, sed duo propter dualitatem naturarum.
4. Praeterea, Christus secundum quod est Deus, est aliquid quod
est pater; et secundum quod est homo, est aliquid quod est mater.
Sed hoc quod est pater, non est hoc quod est mater. Ergo Christus
est aliquid et aliquid; et ita est duo.
5. Praeterea, Christus est aliquid passibile et aliquid
impassibile. Sed passibile non est impassibile. Ergo Christus est
aliquid et aliquid. Ergo non est unum.
6. Praeterea, secundum Damascenum, Christus totus est ubique,
non tamen totum. Sed est ubique secundum quod est Deus. Ergo
Christus non est totum Deus. Sed ex hoc quod est Deus, est
aliquid. Ergo est aliquid et aliquid; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, Christus non est tantum homo. Sed homo praedicat
aliquid unum de ipso. Ergo Christus non est tantum unum aliquid:
ergo est duo.
1. Sed contra, quidquid est, ideo est, quia unum numero est. Si
ergo Christus non est unum, nihil est; quod falsum est.
2. Praeterea, major est convenientia naturae humanae in Christo ad
naturam divinam, quam accidentis ad subjectum. Sed accidens cum
subjecto non facit numerum. Ergo nec ratione naturae humanae et
divinae dicetur Christus esse duo.
3. Praeterea, ea quae non sunt unum, non possunt de se invicem
praedicari. Sed Deus praedicatur de homine Christo, et e converso.
Ergo Christus est unum.
Respondeo dicendum, quod neutrum genus est informe et indistinctum;
masculinum vero est formatum et determinatum; unde masculinum non
praedicatur absolute nisi de re perfecta subsistente; neutrum vero
genus de re perfecta subsistente, et de non perfecta; unde non potest
dici, quod albedo vel humanitas Petri est aliquis, sed quod est
aliquid; de Petro autem possumus dicere, quod est aliquis, et quod
est aliquid. Similiter in Christo de persona potest dici est
aliquis, et est aliquid: de natura autem quod est aliquid, et non
quod est aliquis. Secundum igitur secundam opinionem, de qua agitur,
illud aliquid quod est natura assumpta, non praedicatur de Christo:
quia non habet rationem hominis, sed humanitatis. Aliquid ergo,
secundum quod praedicatur de Christo, non significat tantum naturam,
sed suppositum naturae: et quia plurale est geminatum singulare, ideo
Christus non posset dici aliqua, nisi essent in eo duo supposita
naturarum; quod negat secunda opinio, et similiter tertia; et ideo
utraque opinio dicit, quod Christus est unum; sed secunda dicit,
quod est unum per se; tertia vero, quod est unum per accidens, sicut
albus homo. Sed prima opinio dicit, quod assumptum non tantum habet
rationem humanitatis, sed etiam hominis; et tamen non potest dici
aliquis, quia est alteri digniori adjunctum, sed dicitur aliquid, et
illud aliquid praedicatur de persona assumente; et ideo sequitur quod
Christus sit aliquis, scilicet assumens, et aliquod, scilicet
assumptum; et quod sit duo neutraliter, sed non masculine.
Ad primum ergo dicendum, quod aliud partitivum est; unde requiritur
aliquod a quo dividatur. Cum autem dicitur, Christus est aliud et
aliud, cum aliud non praedicet naturam tantum, sed suppositum naturae
(quia humana natura de Christo non praedicatur), requiritur quod sit
ibi aliquid distinctum vel divisum a supposito humanae naturae, quod de
Christo praedicetur. Hoc autem non potest esse secundum secundam
opinionem: quia suppositum divinae naturae non est aliud a supposito
humanae naturae; nec divina natura, quae de Christo praedicatur, est
aliud a supposito ejus, nec per consequens a supposito humanae
naturae. Unde secundum hanc opinionem Christus non dicitur proprie
aliud et aliud; sed exponendum est, alterius et alterius naturae.
Prima vero opinio, quae distinguit supposita naturarum, potest dicere
quod Christus est aliud et aliud.
Ad secundum dicendum, quod termini numerales, ut in 1 dictum est,
se habent communiter ad personam et naturam; unde loquendo de unitate
personali, est tantum una in Christo, secundum quam dicitur unus
Christus; loquendo autem de unitate naturali, est duplex unitas.
Non tamen sequitur quod Christus sit unum et unum: quia unum quod de
Christo praedicatur, non refertur tantum ad naturam, sed ad
suppositum naturae, quod non geminatur.
Ad tertium dicendum, quod natura divina praedicatur in recto de
personis propter identitatem rei; sed duae naturae quae sunt in
Christo, non praedicantur de eo in recto: quamvis enim divina natura
praedicetur de eo in recto, non tamen humana, sicut nec de aliquo alio
homine. Si autem tres personae differrent secundum rem a natura,
quamvis esset una numero in eis, non tamen posset propter hoc dici,
quod tres personae essent unum simpliciter; sed forte quod essent unus
Deus; sicut multi homines dicuntur unus populus.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, Christus est aliquid quod est
mater, ly aliquid non praedicat tantum naturam, sed suppositum
naturae, ut patet ex praedictis; relativum autem refert suum
antecedens, non gratia suppositi, sed gratia naturae: mater enim non
convenit cum filio in supposito, sed in natura: relativum autem non
refert idem secundum suppositum, sed quandoque idem secundum naturam
speciei. Cum vero dicitur: est aliquid quod est pater, ly aliquid
praedicat naturam divinam: unde ex hoc sequitur quod humana natura non
sit divina natura, non autem quod Christus sit duo.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur, Christus est aliquid
passibile, ly aliquid non praedicat naturam, sed suppositum humanae
naturae; quia proprietates naturae denominative praedicantur de
supposito, quamvis natura de eo non praedicetur, et etiam proprietates
partium. Petrus enim quamvis non sit capillus, est tamen Crispus.
Cum vero dicitur, Christus est aliquid impassibile, ly aliquid
praedicat suppositum divinae naturae, quod non est aliud quam
suppositum humanae naturae; vel etiam divinam naturam, quae non est
aliud a suo supposito. Unde non sequitur quod sit ibi aliud et aliud:
media enim falsa est quae dicit quod aliquid passibile non est aliquid
impassibile: idem enim suppositum quod est passibile secundum unam
naturam, est impassibile secundum aliam.
Ad sextum dicendum, quod totus refertur ad personam, totum autem ad
naturam. Totum autem, secundum quod hic sumitur, est cui nihil
deest: et quia nihil deest de personalitate filii, quam significat
nomen Christi, secundum quod est ubique, quia est persona aeterna;
ideo dicitur totus ubique. Deest autem aliquid de natura ei, secundum
quod non est ubique; sed tamen illud aliquid non praedicatur de
Christo. Unde non sequitur quod Christus sit aliquid et aliquid;
sed quod in eo sit aliquid et aliquid.
Ad septimum dicendum, quod termini in praedicato positi tenentur
formaliter: unde non conceditur ista, quod Christus sit tantum homo;
quia excluderetur omnis alia natura. Ly aliquid autem, et ly unum non
determinant aliquam formam vel naturam; sed determinatum suppositum,
secundum quod de Christo praedicantur: non enim determinant nisi illud
circa quod ponuntur. Unde si diceretur: Christus est tantum unum,
vel tantum aliquid, non excludit aliam naturam, sed aliud suppositum:
et ideo haec est vera: Christus est tantum aliquid unum; et est in
processu illo fallacia consequentis, quia aliquid unum est superius ad
hominem. Procedit ergo negative ab inferiori ad superius, cum
dictione exclusiva.
|
|