|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non sit
tantum unum esse. Omnis enim forma substantialis dat esse. Sed anima
est forma substantialis. Ergo dat esse. Sed non dat esse divinae
personae, quia hoc est aeternum. Ergo dat aliud esse: ergo in
Christo non tantum est unum esse.
2. Praeterea, unum est esse filii Dei et patris. Si ergo unum est
esse hujus hominis et filii Dei, unum erit esse hujus hominis et Dei
patris. Sed nulla est major unio quam ea quae est aliquorum secundum
esse unum. Ergo humanitas est unita Deo patri.
3. Praeterea, in divinis non est esse nisi essentiale. Si ergo
unio humanae naturae ad divinam facta est in esse filii Dei, facta est
in essentia: quod est impossibile.
4. Praeterea, definitio est oratio indicans quid est esse. Sed
homo secundum eamdem definitionem praedicatur de Christo et de Petro.
Ergo est idem esse humanitas illius hominis cum esse Petri secundum
speciem. Sed esse filii Dei non est idem specie cum esse Petri.
Ergo in Christo non est tantum unum esse.
5. Praeterea, de quocumque responderi potest ad quaestionem factam
per an est, habet proprium esse. Sed haec quaestio fit non tantum de
persona, sed etiam de natura. Ergo esse non tantum est personae, sed
etiam naturae. In Christo autem sunt duae naturae. Ergo in Christo
sunt duo esse.
1. Sed contra, omne quod habet per se esse, est subsistens. Si
ergo in Christo est duplex esse, sunt ibi duo subsistentia: ergo duae
hypostases: quod supra improbatum est.
2. Praeterea, quaecumque differunt secundum esse, unum eorum non
praedicatur de altero. Sed Deus est homo, et e converso. Ergo est
esse unum Dei et hominis.
3. Praeterea, unius non est nisi unum esse. Sed Christus est
unum, ut dictum est. Ergo habet unum esse tantum.
Respondeo dicendum, quod secundum philosophum 5 Metaph., esse
duobus modis dicitur. Uno modo secundum quod significat veritatem
propositionis, secundum quod est copula; et sic, ut Commentator
ibidem dicit, ens est praedicatum accidentale; et hoc esse non est in
re, sed in mente, quae conjungit praedicatum cum subjecto, ut dicit
philosophus in 6 Metaph. Unde de hoc non est hic quaestio. Alio
modo dicitur esse, quod pertinet ad naturam rei, secundum quod
dividitur secundum decem genera; et hoc quidem esse est in re, et est
actus entis resultans ex principiis rei, sicut lucere est actus
lucentis. Aliquando tamen sumitur esse pro essentia, secundum quam
res est: quia per actus consueverunt significari eorum principia, ut
potentiae vel habitus. Loquendo igitur de esse secundum quod est actus
entis, sic dico, quod secundum secundam opinionem oportet ponere
tantum unum esse; secundum alias autem duas oportet ponere duo esse.
Ens enim subsistens, est quod habet esse tamquam ejus quod est,
quamvis sit naturae vel formae tamquam ejus quo est: unde nec natura
rei nec partes ejus proprie dicuntur esse, si esse praedicto modo
accipiatur; similiter autem nec accidentia, sed suppositum completum,
quod est secundum omnia illa. Unde etiam philosophus dicit in 2
Metaph., quod accidens magis proprie est entis quam ens. Prima ergo
opinio, quae ponit duo subsistentia, ponit duo esse substantialia;
similiter tertia opinio, quia ponit quod partes humanae naturae
adveniunt divinae personae accidentaliter, ponit duo esse, unum
substantiale, et aliud accidentale; secunda vero opinio, quia ponit
unum subsistens, et ponit humanitatem non accidentaliter advenire
divinae personae, oportet quod ponat unum esse. Impossibile est enim
quod unum aliquid habeat duo esse substantialia; quia unum fundatur
super ens: unde si sint plura esse, secundum quae aliquid dicitur ens
simpliciter, impossibile est quod dicatur unum. Sed non est
inconveniens quod esse unius subsistentis sit per respectum ad plura,
sicut esse Petri est unum, habens tamen respectum ad diversa principia
constituentia ipsum: et similiter suo modo unum esse Christi habet
duos respectus, unum ad naturam humanam, alterum ad divinam.
Ad primum ergo dicendum, quod forma facit esse; non ita quod illud
esse sit materiae aut formae, sed subsistentis. Quando ergo
compositum ex materia et forma est per se subsistens, acquiritur ex
forma illi composito esse absolutum per se; quando autem non est per se
subsistens, non acquiritur per formam esse illi composito; sed
subsistenti cui hoc adjungitur, acquiritur respectus secundum esse ad
hoc quod ei additur: sicut si ponamus hominem nasci sine manu, et
manum per se separatim fieri, et postea ei miraculose conjungi,
constat quod forma manus causabit esse manus per se subsistentis: sed
postquam conjungitur homini, non acquiritur ex forma manus aliquod esse
manui, quia manus non habet esse proprium; sed acquiritur homini
respectus ad manum secundum suum esse. Ita etiam dico, quod anima in
Christo non acquirit proprium esse humanae naturae; sed filio Dei
acquirit respectum secundum suum esse ad naturam humanam, qui tamen
respectus non est aliquid secundum rem in divina persona, sed aliquid
secundum rationem, ut dictum est de unione, supra, dist. 2, qu.
2, art. 2, quaestiunc. 3, ad 3.
Ad secundum dicendum, quod aliud est de Deo et de omnibus aliis
rebus: quia in Deo ipsa essentia subsistens est, unde sibi secundum
se debetur esse; immo ipsa est suum esse subsistens: unde essentia a
persona non differt secundum rem: et ideo esse essentiae est etiam
personae; et tamen persona et essentia ratione differunt. Quamvis
ergo unum sit esse, potest tamen esse considerari vel prout est
essentiae; et sic non unitur humanitas in esse divino, unde non unitur
patri: vel potest considerari prout est personae; et sic unitur in
esse divino.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod philosophus accipit ibi esse pro essentia,
vel quidditate, quam signat definitio.
Ad quintum dicendum, quod illa objectio procedit de esse secundum quod
signat veritatem propositionis: sic enim potest dici non tantum de his
quae sunt in re, sed de his quae sunt in intellectu: de quibus potest
locutio formari.
|
|