|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod persona verbi post
incarnationem non sit composita. Omne enim compositum est melius
componentibus: quia bonum additum bono facit magis bonum. Sed
divinitate non potest esse aliquid melius. Ergo ex divinitate et
humanitate non potest fieri una persona composita.
2. Praeterea, in Christo non est nisi persona aeterna. Sed nullum
aeternum est compositum. Ergo persona Christi nullo modo est
composita.
3. Praeterea, ad simplicitatem divinae essentiae pertinet quod non
sit composita, nec alteri componibilis. Sed persona divina est
aequalis simplicitatis cum essentia. Ergo nec in se potest dici
composita, nec alteri componibilis.
4. Praeterea, sicut dicit philosophus, pars habet rationem materiae
et imperfecti. Sed omnis imperfectio et materialitas a deitate est
aliena. Ergo non potest esse pars alicujus. Sed omnis compositio est
ex partibus. Ergo persona Christi non potest esse composita ex
divinitate et humanitate.
5. Sed contra est quod dicit Damascenus, duas naturas unitas
invicem in unam compositam hypostasim filii Dei.
6. Praeterea, Levitici 5 super illud: decimam partem ephi,
Glossa: idest Christi humanitatem; ephi enim tres modios capiens
significat Trinitatem. Ergo humanitas Christi est pars alicujus
personae in Trinitate.
7. Praeterea, Athanasius in symbolo: sicut anima rationalis et
caro unus est homo; ita Deus et homo unus est Christus. Sed anima
rationalis et caro sunt partes hominis. Ergo Deus et homo sunt partes
Christi.
8. Praeterea, omne totum est compositum ex partibus. Sed
Damascenus dicit, quod Christus totus fuit in Inferno, non tamen
totum: et similiter ubique est non totum, sed totus: quia non est
ubique nisi secundum alteram naturam. Ergo duae naturae sunt partes
personae Christi compositae ex eis.
Respondeo dicendum, quod ad rationem totius pertinent duo. Unum
scilicet quod esse totius compositi pertinet ad omnes partes: quia
partes non habent proprium esse, sed sunt per esse totius, ut dictum
est. Aliud est quod partes componentes causant esse totius. Secundum
autem tertiam et primam opinionem neutrum horum invenitur in Christo:
quia opinio prima dicit, quod hic homo habet esse suum proprium; unde
esse divinae personae ad ipsum non pertinet; similiter tertia opinio
dicit, quod est esse superadditum ad esse divinae personae
accidentaliter; unde anima et corpus non dicuntur partes personae,
sicut nec accidentia subjecti; unde neutra ponit personam verbi
compositam. Sed secunda ponit unum esse in Christo; unde esse
divinae personae pertinet ad utramque naturam. Non tamen illud esse
causatur ex conjunctione naturarum, sicut esse compositi causatur ex
conjunctione componentium. Unde secundum hanc opinionem persona
Christi post incarnationem potest dici aliquo modo composita,
inquantum ibi salvatur aliqua conditio compositi: non tamen est ibi
vera ratio compositionis, quia deficit ibi altera conditio; unde etiam
non est in usu modernorum hanc opinionem tenentium, quod dicant
personam compositam. Nec dicendum, quod dicatur composita secundum
expositionem nominis quasi cum alio posita: quia sic prima opinio et
tertia ponerent personam compositam sicut et secunda.
Ad primum ergo dicendum, quod in persona composita quamvis sint plura
bona quam in persona simplici, quia est ibi bonum increatum et bonum
creatum; tamen persona composita non est majus bonum quam simplex:
quia bonum creatum se habet ad bonum increatum sicut punctus ad lineam,
cum nulla sit proportio unius ad alterum; unde sicut lineae additum
punctum, non facit majus; ita nec bonum creatum additum in persona
bono increato facit melius: vel etiam quia tota ratio bonitatis omnium
bonorum est in Deo; unde et ipse dicitur omne bonum; unde non potest
sibi fieri additio alicujus boni quod in ipso non sit.
Ad secundum dicendum, quod persona non dicitur composita quasi esse
suum sit ex multis constitutum (hoc enim est contra rationem
aeterni), sed quia ad multa se extendit, quae assumuntur in illud
esse.
Ad tertium dicendum, quod de ratione summae simplicitatis est quod nec
sit composita ex partibus nec componibilis alteri tamquam pars. Sic
autem persona non est composita, quia neque est pars neque ex partibus
constituta.
Ad quartum dicendum, quod quamvis compositio quantum ad aliquid
salvetur in incarnatione verbi, nullo tamen modo est ibi ratio partis.
Divinitas enim pars esse non potest, propter imperfectionem quae est
de ratione partis: humana autem natura similiter non potest esse pars,
quia compartem non habet, vel etiam quia non causat esse personae quae
dicitur composita. Et ideo Magister dicit in sequenti dist., quod
inexplicabilis est illa compositio quae non est partium. Ratio autem
dicitur a magistris unio exigitiva: quia tot comprehenduntur in persona
quot exiguntur ad opus redemptionis, ut sit Deus qui possit, et homo
qui debeat satisfacere.
Ad quintum dicendum, quod Damascenus dicit compositam hypostasim,
inquantum est ibi aliquid de ratione compositionis, non quod sit
simpliciter composita quantum est ad perfectam rationem compositionis.
Ad sextum dicendum, quod allegatio illa sumitur quantum ad
similitudinem numeri, non quantum ad similitudinem totius et partis.
Ad septimum dicendum, quod similitudo illa est quantum ad aliquid, et
non quantum ad omnia, ut patet ex dictis.
Ad ultimum dicendum, quod totum, praeter hoc quod est compositum ex
partibus, habet aliud de ratione sui, scilicet quod ei nihil deest
eorum quae debet habere; et secundum hoc sumitur a Damasceno.
|
|