|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit aliqua
compositio animae et corporis in Christo. Supra enim, dist. 2,
probavit Magister, quod nomine humanae naturae intelligitur anima et
corpus; nec ita accipitur in Christo sicut in aliis. Cum ergo in
aliis hominibus accipiatur humana natura pro eo quod compositum est ex
anima et corpore; videtur quod in Christo accipiatur pro partibus non
compositis.
2. Praeterea, Damascenus dicit, quod in domino Jesu non est
communem speciem accipere. Sed ex anima et corpore unitis consurgit
natura speciei. Ergo videtur quod non fuerunt ad invicem unita in
Christo.
3. Praeterea, post ultimam compositionem non potest esse alia
compositio. Sed ultima compositio in natura est animae rationalis ad
corpus. Ergo si ista unio esset in Christo, non posset sequi unio ad
divinam personam.
4. Praeterea, anima non conjungitur carni nisi ut vivificet ipsam.
Sed caro poterat vivificari ex unione ad ipsam vitam, scilicet
verbum. Ergo non oportuit quod carni uniretur.
1. Sed contra, homo univoce dicitur de Christo et aliis hominibus;
alias non esset ejusdem speciei, nec per eum deberet satisfieri pro
peccatis humani generis. Sed de ratione hominis, secundum quod
praedicatur de aliis, est compositio animae et corporis. Ergo et in
Christo fuit unio animae et carnis.
2. Praeterea, corpus non est animatum, nisi anima conjungatur ei
quasi forma. Si ergo anima non fuisset unita corpori Christi quasi
forma, fuisset corpus illud inanimatum; et ita non fuisset
assumptibile.
Respondeo dicendum, quod unio animae ad carnem constituit rationem
hominis, et omnium partium ejus; unde remota anima, non dicitur homo
nec oculus nec caro nisi aequivoce, sicut homo pictus; et ideo si
tollatur unio animae Christi ad carnem ejus, sequitur quod non sit
homo verus, nec caro ejus vera; quod est contra articulum fidei; et
ideo haec opinio tertia non solum est falsa, sed haeretica, et in
Concilio Ephesino sub Caelestino I Papa condemnata. Tamen ista
opinio videtur ex eodem fonte processisse cum prima, scilicet ex hoc
quod credebant omne compositum ex anima et corpore habere rationem
hominis; et ideo, quia prima opinio posuit animam et corpus unita ad
invicem, esse assumpta, coacta fuit ponere hominem esse assumptum, et
Christum esse duo. Haec autem opinio, ut hoc negaret, posuit animam
et corpus esse assumpta non unita. Secunda vero utrumque evitat, ut
dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod non fuit intentio Magistri dicere,
quod per humanam naturam in Christo significentur corpus et anima non
unita; non enim quantum ad hoc assignat differentiam, sed quantum ad
hoc quod humana natura in aliis consurgit ex omnibus quae
substantialiter in ipsis sunt: in Christo autem non, sed solum ex
corpore et anima.
Ad secundum dicendum, quod Damascenus loquitur quantum ad unionem
divinitatis ad humanam naturam, ex qua non consurgit tertia natura
speciei quantum ad unionem animae ad corpus.
Ad tertium dicendum, quod compositio animae rationalis ad carnem est
ultima in operibus naturae; sed compositio humanitatis ad personam
verbi non fit operatione naturae, sed virtute divina.
Ad quartum dicendum, quod verbum vivificat carnem Christi active, et
non formaliter: et ideo requiritur anima, quae formaliter vivificet.
|
|