Expositio textus

Quaeritur, an his locutionibus, Deus factus est homo etc (...) dicatur Deus factus esse aliquid. Hic ponit tres quaestiones. Prima est, utrum homo aliquid praedicet de Christo. Et secundum primam et secundam opinionem praedicat aliquid, quia de eo praedicatur in quid, quia est unio substantialis; secundum vero tertiam opinionem non praedicat aliquid, sed aliquo modo se habens. Secundam quaestionem ponit ibi: et an ita conveniat dici: utrum homo factus sit Deus, sicut Deus factus est homo: quod prima opinio concedit; secunda et tertia non, proprie loquendo, ut in sequenti dist. patebit. Tertia quaestio est: si per hujusmodi locutiones non dicitur Deus factus aliquid, quis erit in his intellectus? Et hanc ponit ibi: et si ex his locutionibus non dicitur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, quae sit intelligentia harum locutionum, et similium. Alii enim dicunt, in ipsa verbi incarnatione hominem quemdam ex anima rationali et humana carne constitutum. Hic ponit positiones primae opinionis, non omnes, sed quae sufficiunt ad intellectum ejus: et prima positio est radix opinionis, scilicet quod anima et corpus assumuntur unita (quod est contra tertiam), non solum ad constituendam humanitatem, sed etiam hominem (quod est contra secundam), et hoc est quod dicit: hominem quemdam; et quod ista unio animae ad carnem, ex qua constituitur homo, praecedit unionem ad verbum secundum intellectum; et hoc est quod dicit: et ille homo coepit esse Deus; non autem tempore; et hoc est quod dicit: in ipsa verbi incarnatione. Secundam positionem ponit ibi: concedunt etiam hominem illum assumptum a verbo, et unitum verbo; et hoc est quod homo est assumptus, et quod assumens est assumptum, quod notatur in hoc quod dicit: tamen esse verbum; et quod per assumptionem Deus factus est homo; unde dicit: et ea ratione tradunt dictum esse Deum factum hominem. Tertia est quod homo factus est Deus, et e converso, ibi: unde vere dicitur: Deus factus est homo, et homo factus est Deus. Quarta est quod homo dicit compositum ex duabus substantiis, ibi: cumque dicant illum hominem ex anima rationali et humana carne subsistere, non tamen fatentur ex duabus naturis esse compositum. Et ne de suo tantum loqui putentur, hanc sententiam pluribus muniunt testimoniis. Hic inducuntur auctoritates ad probandum primam opinionem. Et sciendum, quod quatuor probant per praedictas auctoritates. Primum est, quod Christus est duo; quod probant per primam auctoritatem, quae incipit ibi: cum legitur, ex illo verbo, utrumque simul unam personam. Item per secundam, quae incipit, ibi, Jesus Christus, ex illo verbo, utraque substantia, scilicet divina et humana, filius est unicus Dei patris omnipotentis, ex illo, aliud propter verbum, et aliud propter hominem. Item per quartam, quae incipit ibi: agnoscamus geminam substantiam, ex illo verbo, utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus. Quod autem dicitur, utrumque Christus, intelligendum est non proprie dici, sed materialiter; sicut paries et tectum dicitur domus. Quod vero dicit, aliud et aliud, intelligendum est, alterius et alterius naturae. Secundum quod probant, est quod homo factus est Deus: et hoc probant per tertiam auctoritatem, quae incipit ibi: quid natura humana in Christo homine meruit? Ex illo verbo, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo. Item ex quinta, quae incipit ibi: ille homo, ut a verbo patri coaeterno in unitatem personae assumptus filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit? Ex illo verbo, ex quo ille homo esse cepit. Item ex sexta, quae incipit ibi: homo quicumque, ex illo verbo, homo ille ab initio factus est Christus. Item ex septima, quae incipit ibi, gratia Dei nobis in homine Christo commendatur, ex illo verbo, una cum illo persona filius Dei fieret; quod qualiter intelligendum sit, in sequenti dist. dicetur. Tertium est, quod homo sit assumptus; et hoc probant per auctoritatem quintam, quae incipit ibi: ille homo ut a verbo patri coaeterno in unitatem personae assumptus, filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit? Quae expresse hoc dicit: et hoc in praecedenti dist. solutum est: quia homo dicitur assumptus, idest natura hominis. Quartum quod probant, est quod homo constat ex duabus substantiis, per octavam auctoritatem, quae incipit ibi: Christum non ambigimus esse Deum verbum; quae expresse hoc dicit; sed Hilarius loquitur quantum ad formam significatam, non quantum ad suppositum. Sunt autem alii. In hoc capite ponit positiones secundae opinionis. Ponit ergo duas positiones ejus, in quibus tota consistit: prima est, quod assumptum est compositum ex anima et corpore per modum naturae humanae, quod patet ex hoc quod humanam naturam, ex qua, et divina dicit Christum constare, statim exponit per animam et corpus, ex quibus non constat natura humana, nisi secundum quod sunt conjuncta ad invicem; et quod hoc compositum sit homo, habet ex unione ad divinam personam; unde dicit, quod homo ille non tantum constat ex anima et corpore, sed ex his et divinitate. Quod autem dicit: in parte consentiunt, intendit quantum ad hoc quod utraque ponit quod homo praedicat de Christo quid, et quod anima et corpus sint unita ad invicem. Secunda positio est, quod persona verbi ante incarnationem fuit simplex, sed post est composita. Et post hoc removet duo inconvenientia quae videntur sequi: primum est quod persona verbi sit alia quam primo: quod removet ibi: nec est ideo alia persona quam prius; secundum quod persona sit facta: quod removet ibi: nec tamen persona illa debet dici facta persona. De hoc Augustinus in Lib. sententiarum prosperi ait. Hic ponit auctoritates probantes secundam opinionem; et probant duo: scilicet quod est una hypostasis, et quod persona post incarnationem est composita, quod satis patet in littera. Sunt etiam alii qui in incarnatione verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem, sive etiam aliquam substantiam, ibi ex anima et carne compositam vel factam diffitentur. Hic ponit positiones tertiae opinionis; et ponit quatuor, in quibus tota consistit: prima est, quod ex anima et corpore non sit aliquid unum; et hoc ponitur statim in principio; secunda, quod haec duo adveniunt divinae personae accidentaliter, sicut indumentum; et hoc ibi: sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, verbi personae vel naturae unita esse ajunt, ut non ex illis duobus vel ex his tribus, aliqua substantia vel persona fieret. Et deinde removet duo inconvenientia. Unum quod sequitur ex prima positione, scilicet quod Deus non sit verus homo; et hoc ibi: qui ideo dicitur verus factus homo, quia veritatem carnis et animae accepit. Sed constat quod non potest evitare: quia remota unione animae ad corpus, non invenitur veritas carnis; et praeterea adhuc si sit vera caro et vera anima, non erit verus homo, nisi sint unita. Secundum est quod sequitur ex secunda positione, scilicet, quod si anima et corpus advenerint accidentaliter, non pertineant ad singularitatem divinae personae; quod removet ibi: quae duo etiam in singularitatem vel unitatem suae personae accepisse legitur. Patet etiam quod non potest hoc inconveniens evitare: quia non sequitur: si non addit ad numerum personarum, ergo pertinet ad singularitatem divinae personae: sicut etiam columba in qua spiritus sanctus apparuit, non auget numerum personarum, non tamen pertinet ad singularitatem personae spiritus sancti. Tertia positio est, quod persona verbi est simplex post incarnationem sicut ante; in quo convenit cum prima; et hoc ibi: et quia ipsa persona verbi quae prius erat sine indumento, assumptione indumenti non est divisa, vel mutata. Quarta, quod homo de Deo non praedicat quid sed habitum: et hoc ibi: qui secundum habitum Deum hominem factum dicunt; et hoc probat ad inconveniens ducendo, ibi: nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus esset homo, vel homo esse Deus intelligeretur; tunc si Deus assumpsisset hominem in sexu muliebri, et mulier essentialiter Deus esset et e converso; quod tamen patet non esse inconveniens. Ne autem et isti de suo sensu influere videantur, testimoniis in medium productis quod dicunt confirmant. Hic ponit auctoritates probantes hanc tertiam opinionem: primum quod probant, est quod persona ista non fuit mutata per incarnationem, et quod humana natura non auget numerum personarum; et hoc per primam auctoritatem. Sed hoc non est contra secundam opinionem, quae quamvis ponat personam compositam, non tamen mutatam: nec sufficit ad probandum quod anima et corpus non pertineant ad singularitatem divinae personae, quia non est auctus numerus personarum. Secundum quod probant est, quod homo dicitur de Deo secundum habitum; et hoc per secundam auctoritatem, ibi: multis modis habitum dicimus, quae expresse dicere hoc videtur. Item per tertiam, quae incipit ibi: si quaeritur ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum verbum Dei dico carnem factum, ex illo verbo, indutum. Item ex quinta, sexta, et septima, quae Deum dicunt suscepisse hominem, aut humanam naturam, ut visibilis esset. Sed non oportet quod omne quod suscipitur, sit accidens. Item ex ultima, quae incipit ibi: quomodo Dei filius ex Maria est? Ex illo verbo: non fuit habitus ille tantum hominis; idest puri hominis, sed ut hominis: quia purus homo videbatur propter habitum. Sed omnia haec per similitudinem dicuntur, et non per proprietatem, sicut ex praedictis patet. Tertium est, quod Christus dicatur homo, quia habuit corpus et animam sibi unita, ex quarta auctoritate, quae incipit ibi: Dei filius, cum sit Deus aeternus et verus, pro nobis factus est homo verus et plenus, ex illo verbo: in eo vero plenus. Sed haec auctoritas non negat unionem animae et corporis, immo magis ponit, per hoc quod dicit veram naturam: non enim est natura humana nisi ex compositione animae et corporis.