|
Postquam distinxit Magister tres opiniones circa modum unionis, hic
secundum eas ostendit qualiter locutiones quibus unio significatur,
sunt intelligendae; et dividitur in duas partes: in prima exponit eas
secundum singulas opiniones; in secunda relinquit auditori judicium de
dictis opinionibus, ibi: satis diligenter juxta diversorum sententias
supra positam absque assertione et praejudicio tractavimus quaestionem.
Prima dividitur in tres partes: in prima exponit dictas locutiones
secundum primam opinionem; in secunda secundum secundam, ibi: in
secunda vero sententia hujus distinctionis talis videtur ratio; in
tertia secundum tertiam, ibi: in hac igitur sententia sic dicitur
Deus factus homo, quia hominem accepit. Circa primum duo facit:
primo exponit propositiones dictas secundum primam opinionem; secundo
objicit contra, ibi: huic autem sententiae opponitur. Exponit autem
illas propositiones in prima parte, in quibus fit mutua praedicatio
Dei et hominis mediante hoc participio factus, quas primo exponit; et
illas in quibus fit praedicatio mediante hoc participio praedestinatus,
quas secundo exponit, ibi: et hoc gratia non natura. Objectionis
autem solutionem ponit ibi: quod et illi concedunt. In secunda vero
sententia hujus distinctionis talis videtur ratio. Hic exponit eas
quae sunt secundum secundam opinionem: et primo exponit propositiones;
secundo solvit quae videntur esse contra hanc opinionem, ibi:
determinant etiam auctoritates quae primae conveniunt sententiae, et
huic videntur contradicere. Circa primum tria facit: primo exponit
illas in quibus fit praedicatio mediante hoc participio factus; secundo
illas in quibus fit mediante hoc verbo est, ibi: variatur autem
intelligentia; tertio illas in quibus fit praedicatio mediante hoc
participio praedestinatus, ibi: isti dicunt Christum praedestinatum
esse. Determinant etiam auctoritates quae primae conveniunt
sententiae, et huic videntur contradicere. Hic solvit tria quae
videntur esse contra hanc secundam opinionem; et tria facit circa hoc:
primo solvit auctoritates quae videntur probare quod homo sit
assumptus; secundo illas quae videntur probare quod Christus sit duo,
ibi: sed his videntur adversari quae subditis continentur capitulis;
tertio illas, quae probant quod persona non sit composita, ibi: est
autem et aliud quod huic sententiae plurimum videtur obviare. Secunda
pars dividitur in duas partes: in prima solvit auctoritates quae dicunt
Christum esse aliud et aliud, ex quo sequitur ipsum esse duo; in
secunda solvit illas quae dicunt Christum esse duo, vel utrumque
duorum esse Christum, ibi: quod etiam dictum est, utrumque est
Christus, et una persona, movere potest lectorem. Circa primum tria
facit: primo objicit; secundo solvit, ibi: haec autem in hunc modum
determinant; tertio solutionem confirmat, ibi: aperte enim Hilarius
ait, et similiter dividitur pars secunda: quia primo objicit; secundo
solvit, ibi: sed haec omnia ex tali sensu dicta fore tradunt; tertio
solutionem confirmat, ibi: quia, ut ait Hieronymus, verbum est
Deus, non caro assumpta. Est autem et aliud quod huic sententiae
plurimum videtur obviare. Hic objicit contra positionem personae: et
primo objicit; secundo solvit, ibi: ad quod etiam illi dicunt. In
hac igitur sententia sic dicitur Deus factus homo, quia hominem
accepit. Hic exponit dictas propositiones secundum tertiam opinionem;
et dividitur in duas partes: in prima exponit propositiones; in
secunda infert corollarium ex dictis, ibi: et quia secundum habitum
accipienda est incarnationis ratio; ideo Deum humanatum, non hominem
deificatum dici tradunt. Circa primum tria facit: primo exponit
qualiter dicatur Deus factus homo; secundo quomodo dicatur Christus
praedestinatus, ibi: secundum istos dicitur Christus, secundum quod
homo, praedestinatus esse filius Dei; tertio quomodo dicatur minor
seipso, ibi: hi etiam cum dicitur Christus minor patre, secundum
quod homo, secundum habitum hoc intelligunt dictum. Et quia secundum
habitum accipienda est incarnationis ratio; ideo Deum humanatum, non
hominem deificatum dici tradunt. Hic concludit ex dictis quod homo
potest denominative praedicari de Deo ut dicatur Deus humanatus, non
autem Deus de homine; et circa hoc duo facit: primo ostendit quod non
potest dici homo deificatus; secundo quod non potest dici homo
dominicus, ibi: et licet dicatur homo Deus, non tamen congrue
dicitur homo dominicus. Hic est quaestio de locutionibus exprimentibus
unionem: et primo quaeritur de locutionibus exprimentibus unionem per
hoc verbum est simpliciter; secundo de his quae exprimunt unionem cum
hoc participio factus; tertio de illis quae exprimunt unionem cum hoc
participio praedestinatus. Circa primum quaeruntur duo: 1 de hac:
Deus est homo, et e converso; 2 de hac: Christus est homo
dominicus.
|
|