|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, Deus
est homo. Magis enim conveniunt quae uniuntur in personam et naturam
unam, quam ea quae uniuntur in personam, et non in naturam unam. Sed
anima et corpus uniuntur in naturam et personam unam; Deus autem et
homo in personam, et non in naturam. Cum ergo anima non possit
praedicari de corpore, nec e converso, videtur quod Deus non possit
praedicari de homine, nec e converso.
2. Praeterea, major est unitas trium personarum in natura divina
quam unitas duarum naturarum in persona Christi. Sed una persona non
praedicatur de alia. Ergo nec homo praedicatur de Deo, nec e
converso.
3. Praeterea, nihil praedicatur univoce de creatore et creatura.
Sed homo univoce praedicatur in Christo et in nobis. Ergo non
praedicatur de Deo.
4. Praeterea, quidquid praedicatur de Deo, aut est absolutum, aut
relativum. Sed homo non est relativum, quia non dicitur ad aliquid;
et praeterea praedicat aliquid secundum duas opiniones: quod non
convenit relativis, quae, secundum Augustinum non praedicant
aliquid, sed ad aliquid: nec potest praedicari de Deo tamquam
absolutum; quia absoluta quae veniunt in divinam praedicationem
dicuntur de tribus personis; quod non est de hoc nomine homo. Ergo
non possumus dicere, quod Deus sit homo.
5. Praeterea, quod praedicatur, aut praedicatur per se, aut per
accidens. Sed homo non praedicatur per se de Deo, quia sic
conveniret omni supposito divinae naturae; nec iterum praedicatur per
accidens, quia Deo nihil accidit. Ergo homo nullo modo praedicatur
de Deo.
6. Praeterea, omnis praedicatio vel est per essentiam, sicut, homo
est animal; vel per inhaerentiam, sicut, homo est albus; vel per
causalitatem, sicut haec: si dies est, sol lucet super terram. Sed
cum dicitur: Deus est homo, non est praedicatio per causam, ut sit
sensus, Deus est causa hominis: quia sic posset dici: Deus est leo
vel stella; nec est praedicatio per inhaerentiam: quia humanitas non
accidentaliter inhaeret Deo, ut supra dictum est; nec per essentiam,
quia alia est essentia hominis et Dei. Ergo propositio est falsa.
7. Praeterea, secundum artem philosophi quatuor sunt genera
praedicatorum; scilicet essentiale non conversum, ut genus; et
essentiale conversum, ut definitio; accidentale non conversum, ut
accidens; accidentale conversum, ut proprium. Sed nullo istorum
modorum se habet homo ad Deum, ut patet per se. Ergo nullo modo
potest praedicari de ipso.
8. Praeterea, propositio dicitur esse in materia remota, quando
formae significatae sunt diversae. Sed formae significatae per hoc
nomen Deus et per hoc nomen homo, sunt diversae maxima diversitate.
Ergo haec propositio, Deus est homo, est in materia remota: ergo
est falsa: quia in remota materia omnes affirmativae sunt falsae.
1. Sed contra, Rom. 9, 5: quorum patres ex quibus est
Christus secundum carnem, qui est Deus benedictus in saecula. Sed
Christus secundum carnem natus, est homo quidam. Ergo homo est
Deus.
2. Praeterea, Bernardus dicit, 5 de Consid.: tantam et
expressam vim unionis in se praefert illa persona qua Deus et homo unus
est Christus, ut si alterum de altero praedices, non erres. Ergo
Deus est homo, et e converso.
3. Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt
eadem. Sed Christus est Deus, et ipsemet est homo. Ergo Deus est
homo.
4. Praeterea, quaecumque sunt unum secundum suppositum, unum de
altero praedicatur. Sed idem est suppositum Dei et hominis, ut
dictum est supra. Ergo Deus est homo.
Respondeo dicendum, quod haec propositio, Deus est homo, ab omnibus
conceditur, sed diversimode a diversis. Secundum enim tertiam
opinionem est praedicatio per inhaerentiam, sicut cum dicitur, homo
est albus: quia ponit, quod humana natura accidentaliter advenit
divinae: et adhuc est valde impropria ex duabus partibus. Primo,
quia partes humanae naturae vocat hominem, scilicet corpus et animam;
quod improprie dicitur; non enim proprie dicitur quod partes sunt
totum, sed quod totum est ex partibus: unde non proprie potest dici,
quod anima et corpus sint homo. Secundo, quia si etiam proprie hoc
diceretur, tamen cum haec duo secundum hanc opinionem adveniant filio
Dei quasi habitus, non potest homo proprie praedicari de eo nisi
denominative, sicut nec vestis de homine; sed dicitur homo vestitus.
Ita etiam haec opinio dicit, quod dicitur homo, quia habet hominem,
et partes humanae naturae: unde non proprie diceretur homo, sed
humanatus, sicut homo vestitus non vestis dicitur. Unde est contra
veritatem sacrae Scripturae, et symboli, quae Deum hominem factum
dicit; et propter hoc est haeretica. Secundum vero primam opinionem,
est praedicatio per identitatem, non per informationem: Deus enim
supponit suppositum aeternum: quod quidem non informatur per formam
significatam per hoc nomen homo, sed informatur per ipsum suppositum
humanae naturae, quod est aliud a supposito divinae naturae: et quia
illa supposita sunt eadem persona, ratione hujus identitatis potest
fieri praedicatio de se invicem, ut sit sensus: Deus est homo;
idest, ille, scilicet Christus, qui est homo; et est similis modus
praedicandi, sicut cum dicitur: essentia est pater: quia essentia
divina est eadem secundum rem cum supposito quod informatur
paternitate; quamvis ipsa essentia paternitate non informetur. Sed
hoc non potest stare: quia hoc quod dicit, duo supposita esse eamdem
personam, non potest intelligi nisi duobus modis. Primo, quod ex
duobus suppositis constituatur una persona; et sic neutrum illorum
suppositorum esset illa persona: quia quod constituitur ex aliquibus,
non praedicatur de illis, ut dictum est dist. 6, quaest. 1, art.
1: unde expositiva istius, Deus est homo, scilicet, ille qui est
Deus est homo, erit falsa quantum ad utramque partem: quia neque
Deus esset illa persona, nec illa persona esset Deus. Sed hoc non
est intellectus ejus, quia non ponit personam compositam sed
simplicem. Alio modo potest intelligi ut suppositum divinae naturae
sit illa persona simplex secundum rem, et illa persona simplex sit
illud suppositum humanae naturae, quod ei advenit per assumptionem.
Sed hoc est omnino impossibile, cum implicet contradictionem,
scilicet quod illud quod advenit, sit distinctum in sua singularitate,
et sit idem illi existenti cui advenit: idem enim est quod est secundum
substantiam unum; unum autem est in se indivisum, et ab aliis
divisum: unde suppositum humanae naturae, quod advenit divinae
personae, esset distinctum a divina persona, inquantum est singulare,
per se; et esset non distinctum, inquantum est idem ei: unde persona
illa invenitur habere identitatem cum uno suppositorum, scilicet cum
supposito divinae naturae, non autem cum supposito humanae naturae: et
propter hoc expositiva hujus locutionis, Deus est homo, scilicet,
ille qui est Deus, est homo, est falsa quantum ad alteram partem:
quia ista persona non est homo, quamvis Deus sit illa persona; unde
non potest eam verificare. Et ideo sola opinio secunda vera est, quae
verificat eam: potest enim ponere, quod cum dicitur, Deus est homo,
est praedicatio per informationem essentialem, quia ly Deus supponit
suppositum personae filii; et hoc idem est suppositum humanae naturae
per illam naturam informatum, secundum modum intelligendi, inquantum
subsistit in ea. Unde sicut haec est vera et propria, Petrus est
homo; ita et ista, Deus est homo. Est tamen in hoc differentia:
quia in ista, Petrus est homo, homo praedicatur inesse subjecto
ratione suppositi, et ratione formae importatae per subjectum; sed in
hac, Deus est homo, praedicatum non inest subjecto ratione formae
significatae per subjectum: non enim convenit ei ratione divinitatis,
sed ratione suppositi. Hoc autem sufficit ad hoc quod sit vera: quia
propositio non verificatur ratione formae significatae in supposito,
sed ratione suppositi, sicut patet infra in respons. ad quintum.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut anima et corpus non praedicantur
de se invicem; sic nec divina natura et humana. Sed Deus et homo non
tantum naturam, sed etiam suppositum naturae designant: et ideo
possunt praedicari de se invicem; sicut ex illa parte habens animam et
habens corpus praedicantur de se invicem.
Ad secundum dicendum, quod secundum hoc quod personae divinae sunt
unum, praedicantur de se invicem: dicitur enim, quod natura patris
est natura filii. Sed quia non sunt unum in persona, ideo nomina
personalia de se invicem non praedicantur. Et similiter hic, quia
naturae sunt diversae et persona eadem, nomina quae significant vel
supponunt personas, praedicantur de se invicem, non autem nomina quae
significant naturas tantum.
Ad tertium dicendum, quod homo univoce praedicatur de Deo et aliis
hominibus. Quod autem dicitur, quod nihil dicitur univoce de Deo et
creaturis, intelligendum est de illis quae praedicantur de ipso
inquantum est Deus.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, Deus est homo, ly homo
quantum ad formam significatam est absolutum, sed quantum ad suppositum
habet relationem implicitam: supponit enim pro persona filii Dei.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur, Deus est homo, Deus
supponit personam filii, et significat divinitatem. Propositio autem
non verificatur ratione significati, sed ratione suppositi: et cum hoc
suppositum sit subsistens in humana natura, hoc nomen homo per se
praedicatur de ipsa: unde secundum quod vera est, est per se
praedicatio, sicut ista, Petrus est homo. Unde non sequitur quod
possit praedicari de omnibus quibus inest forma significata per hoc
nomen Deus; quia non est per se ex parte formae significatae; sed ex
parte suppositi. Et hoc est singulare in ista materia: quia nunquam
alibi invenitur quod sit suppositum unum essentialiter in duabus naturis
subsistens: et ideo non potest dici quod sit per accidens, sicut hoc
album est homo; id enim quod est per se suppositum hominis non est pars
significationis hujus nominis album: album enim solam qualitatem
significat, cum nomen significet unum: ex albedine autem et subjecto
non fit unum simpliciter: unde hoc nomen album copulat suum subjectum
quasi extrinsecum. Deus autem importat suppositum divinae naturae,
quod etiam idem est humanae, non quasi extrinsecum, sed sicut clausum
in significatione hujus nominis homo; et ideo haec non est per
accidens, Deus est homo; sed habet aliquid simile cum illis quae sunt
per accidens, inquantum praedicatum non inest subjecto ratione formae
importatae per subjectum.
Ad sextum dicendum, quod est praedicatio per essentiam, non quod
divinitas sit humanitas, sed quia suppositum divinae naturae
essentialiter est suppositum humanae naturae: et hoc significat
locutio.
Ad septimum dicendum, quod reducitur ad praedicatum de genere, sicut
ista, Petrus est homo; quia eadem est ratio veritatis in utraque.
Ad octavum dicendum, quod non est in materia remota, sed in materia
naturali: quia propositio verificatur non ratione naturae, sed ratione
suppositi humanae naturae. Nec est simile in hoc et in aliis: quia in
aliis ad diversitatem naturarum sequitur diversitas in suppositis: unde
si formae sunt diversae quae significantur per subjectum et
praedicatum, supposita non possunt esse eadem. In Christo autem sunt
duae naturae et unum suppositum.
|
|