|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus possit dici
homo dominicus. Augustinus enim dicit in Lib. 83 qq.: monendum
est ut illa bona aeterna expectentur quae fuerunt in homine dominico;
et loquitur de Christo. Ergo potest dici dominicus.
2. Praeterea, homo Christus Jesus est magis in participatione
divinae bonitatis quam alii sancti. Sed alii sancti propter
participationem divinae bonitatis dicuntur dominici, ut patet per
Glossam 1 Reg. 1: quis est homo, nisi homo dominicus? Ergo
multo magis Christus potest dici homo dominicus.
3. Praeterea, sicut dominicus dicitur denominative a domino, ita
divinus dicitur denominative a Deo. Sed Dionysius frequenter nominat
Christum divinissimum Jesum. Ergo et potest dici ille dominicus.
4. Praeterea, sicut haec est vera, Deus est homo: ita haec, homo
est Deus. Sed dicimus Deum humanatum. Ergo possumus dicere hominem
dominicum.
5. Praeterea, conditio servitutis magis exprimitur nomine servi quam
nomine dominici. Sed apostolus nomen servitutis in Christo ponit
Philipp. 2, 7, formam servi accipiens. Ergo etiam possumus
dicere eum dominicum.
1. Sed contra, quod praedicatur de aliquo essentialiter, non potest
de eo praedicari denominative. Sed Deus praedicatur de homine
Christo essentialiter: quia haec est vera, hic homo est Deus. Ergo
videtur quod non debeat praedicari denominative.
2. Praeterea, ad idem est auctoritas Augustini in littera posita.
Respondeo dicendum, quod hoc adjectivum dominicus potest duo
importare: uno modo id quod habet aliquam participationem domini; alio
modo rem quae est domini sicut possessio; vel sicut effectus, sicut
dicuntur verba dominica; vel sicut pars, sicut dicitur pes dominicus.
Quantum ergo ad secundam opinionem pertinet, nullo modo ille homo
potest dici homo dominicus: homo enim importat suppositum aeternum,
cui essentialiter natura dominii competit, non per participationem:
nec est quasi possessio vel effectus vel pars domini; sed est ipse
dominus, quia dominus pater, dominus filius, dominus spiritus
sanctus. Similiter etiam tertia opinio, cum ponit hominem quasi
habitum Dei filio advenire, non potest ponere quod homo denominetur
per Deum, sed magis Deus per hominem: quia habitus denominat
habentem, et non convertitur. Tamen inquantum dominicum dicitur
possessive, posset ponere quod dicitur homo dominicus, sicut dicitur
vestis Socratica. Sed prima opinio posset ponere quod diceretur homo
dominicus etiam per participationem, inquantum hoc nomine homo non
importatur suppositum aeternum secundum eos.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus illud retractavit sicut in
littera ponit Magister; et cum dixit, non intellexit quasi diceretur
dominicus ratione suppositi, sed ratione naturae, quae fit in
participatione dominii, sicut et divinitatis, per hoc quod assumitur
in unitatem personae filii Dei, qui est Deus et dominus.
Ad secundum dicendum, quod ille homo non participat, proprie
loquendo, divinitatem vel dominium; sed est plene dominus: quia homo
importat suppositum aeternum, ut dictum est; et ideo non est similis
ratio de ipso et de aliis.
Ad tertium dicendum, quod divinum potest dici aliquid, etiam si
habeat plenam divinitatis rationem (dicimus enim divinam essentiam,
divinas personas); et ideo hic homo, quia est divina persona, potest
etiam dici divinus. Sed dominicus non dicitur de illis qui habent
plenam rationem dominii: non enim dicimus dominicas personas.
Ad quartum dicendum, quod quia natura humana in Christo habet quamdam
similitudinem cum habitu, ut prius dictum est, dist. 6, quaest.
3, art. 2 ad 1; ideo ea quae pertinent ad humanam naturam,
inveniuntur quandoque praedicari de Christo per modum habitus, quamvis
non ita proprie; et ideo Cassiodorus addit: ut ita dixerim. Non
tamen est similis ratio ex alia parte: quia divina natura non habet
similitudinem cum habitu. Vel dicendum, quod cum dicitur Deus
humanatus, non sumitur humanatus in vi nominis denominativi, sed in vi
participii; unde tantum valet humanatus, quantum homo factus; et hoc
patet per auctoritatem Damasceni positam in littera.
Ad quintum dicendum, quod apostolus non dicit Christum, vel filium
Dei, esse servum, sed quod formam servi accepit, quia humana natura
Christi si separaretur, ut dicit Damascenus, subtilibus
intelligentiis, a filio Dei, et serva est, et ignorans est; et ideo
de natura bene potest dici hoc adjectivum dominicus, ut dicatur
dominica natura.
|
|