|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod una persona sine alia non
possit carnem assumere. Damascenus enim dicit quod in divinis omnia
sunt unum praeter ingenerationem, generationem, et processionem. Sed
incarnatio nullum horum est. Ergo incarnatio communis est tribus.
2. Item, sicut est una essentia trium personarum, ita una operatio
divina. Sed assumere carnem est quaedam operatio divina. Ergo est
communis tribus personis.
3. Item, Damascenus dicit, quod tota natura divina in una suarum
hypostasum incarnata est. Sed quidquid dicitur de natura, commune est
tribus. Ergo incarnatio communis est tribus personis.
4. Item, quaecumque sunt unum secundum substantiam simplicem,
cuicumque unitur unum, et reliquum. Sed tres personae sunt unum
secundum substantiam, quae est communis, et simplex. Ergo si carni
unitur filius, necessario et carni unitur pater.
5. Item, major est unio quae est per gratiam unionis quam quae est
per gratiam adoptionis. Sed in unione per gratiam adoptionis non
unitur menti una persona sine alia. Ergo nec una persona assumpsit
carnem sine alia.
1. In contrarium videtur quod Dionysius ea quae ad incarnationem
pertinent, computat inter ea quae sunt de discreta theologia. Haec
autem sunt quae uni personae conveniunt sine alia. Ergo incarnatio
convenit uni personae sine alia, et non omnibus.
2. Item, incarnatio includit in suo intellectu missionem, ut in
littera dicitur. Sed ad hoc quod una persona mittatur, non sequitur
quod omnes mittantur. Ergo una persona sine alia incarnari potest.
3. Praeterea, major est distinctio rei et rationis quam distinctio
rationis tantum. Sed rationes diversarum rerum in divinis non
distinguuntur nisi ratione; personae autem distinguuntur et re et
ratione. Ergo major est distinctio personarum in Deo quam rationum
idealium. Sed Deus per unam rationem aliquid operatur quod non
operatur per aliam: quia alia ratione facit hominem, et alia ratione
facit equum, ut Augustinus ait. Ergo multo amplius una persona
potest incarnari sine alia.
Respondeo dicendum, quod quamvis tres personae sint unum in essentia,
non tamen oportet quod si una conjungitur carni, quod etiam alia. Ad
cujus evidentiam sciendum est, quod quando aliqua in aliquo
conjunguntur, et in aliquo distinguuntur; tunc solum necessarium est
ut simul conjungantur, quando conjunctio fit secundum id in quo
communicant, sive illud sit idem numero, sive non; sicut patet quod
homo et asinus communicant in animali: et ideo quidquid communicat cum
asino in genere, communicat etiam cum homine; sed quia homo et asinus
differentiis specificis distinguuntur, non oportet quod quidquid
convenit cum asino in differentia specifica, conveniat cum homine
similiter: et ita etiam est in potentiis animae, quia omnes radicantur
in essentia una numero: unde cum anima uniatur corpori dupliciter, et
secundum essentiam, ut est forma ejus, et secundum potentiam, ut est
motor ipsius, vel operans per ipsum; necessarium est ut anima quae
unitur oculo, et quantum ad essentiam animae, inquantum perficitur
oculus in esse specifico, et secundum rationem visivae potentiae,
prout efficitur instrumentum videndi, conjungatur etiam linguae quantum
ad essentiam animae, non quantum ad rationem potentiae ejusdem: eadem
enim essentia animae quae est in oculo, est in lingua; sed ibi
secundum potentiam visivam, hic secundum potentiam gustativam: et,
quod plus est, aliqua potentia est quae nulli parti corporis
conjungitur quantum ad rationem potentiae, ut intellectus, sed solum
quantum ad rationem essentiae. Dico ergo, quod tres personae
distinguuntur quidem in personalitate, sed conveniunt in natura. Unde
quidquid uniretur filio in natura, de necessitate uniretur patri; non
autem oportet, si aliquid uniatur filio in persona, quod uniatur
patri. Non enim ponimus incarnationem filii esse hoc modo, ut sit
unio facta in natura, sed solum in persona: et ideo non oportet quod
ponamus patrem incarnatum, sicut non oportet quod si potentia visiva
sit actus corporis, intellectus sit actus corporis, quamvis conveniant
in una essentia animae.
Ad primum ergo dicendum, quod incarnatio includit in se unum illorum
trium: quia incarnatio dicit unionem in persona filii, cujus
personalis proprietas est generatio.
Ad secundum dicendum, quod assumere duo importat, scilicet actionem
et terminum unionis: dicitur enim assumere, quasi ad se sumere.
Quidquid ergo actionis importatur in hoc verbo, totum est commune
tribus: verum enim est dicere, quod tota Trinitas univit humanam
naturam filio in persona. Sed terminus unionis est solum persona
filii, et non patris: et ideo filius carnem assumpsit, et non pater
nec spiritus sanctus.
Ad tertium dicendum, quod de natura non dicitur incarnatio secundum
se, sed ratione personae, secundum quod tota natura divina incarnata
est in una persona filii; et ideo non oportet quod incarnari de tribus
dicatur: hoc enim est necessarium in illis quae dicuntur de natura
ratione ipsius naturae, non de illis quae dicuntur de natura ratione
personae: et hoc propter identitatem essentiae et personae; sicut
essentia divina est persona filii, non tamen persona patris est persona
filii.
Ad quartum dicendum, quod si esset unio in substantia vel natura,
sequeretur quod tres personae essent incarnatae, si una incarnaretur;
nunc vero non est unio facta in natura, ut scilicet ex divina et humana
fiat unum: sed in persona, ut sit una persona in humanitate et
divinitate subsistens: et ideo ratio non procedit, ut ex praedictis
patet.
Ad quintum dicendum, quod in unione quae est per gratiam adoptionis,
consideratur unio per operationem tantum, quia scilicet Deus aliquem
effectum in nobis operatur: et quia operatio est communis tribus, ideo
oportet quod etiam unio illa communis sit; quamvis secundum quod ille
effectus appropriatur uni personae vel alii, dicatur in mentem mitti
filius vel spiritus sanctus. Sed in hac singulari unione divinitatis
ad humanitatem non tantum notatur ex parte Dei operatio vel
efficientia, sed etiam terminus, ut dictum est: et ideo non est
simile.
|
|