|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non magis fuit
conveniens filium incarnari quam patrem vel spiritum sanctum. Sicut
enim in mysterio incarnationis monstrata est sapientia in decentia
reconciliationis, ita etiam monstrata est potentia in hoc quod in
infinitum distantia conjuncta sunt, et etiam bonitas in hoc quod non
despexit proprii plasmatis infirmitatem, sicut dicit Damascenus. Sed
sicut sapientia attribuitur filio, ita bonitas spiritui sancto, et
potentia patri. Ergo non decebat magis filium incarnari quam patrem
vel spiritum sanctum.
2. Item, victoria potentiae attribuitur. Sed per incarnationem
secuta est de hoste victoria. Ergo incarnatio magis decebat patrem,
cui appropriatur potentia.
3. Item, recreatio respondet creationi. Sed creatio appropriatur
patri; unde cum dicitur Gen. 1: in principio creavit Deus caelum
et terram, Deus creans exponitur pater. Ergo et incarnatio, per
quam recreatio facta est, patri potissime conveniet.
4. Item, incarnatio ordinata est ad hoc ut nos adoptionem filiorum
reciperemus, ad Gal. 4. Sed adoptare, proprium patris est. Ergo
patrem decebat incarnari.
5. Item, videtur quod magis congruum fuerit spiritum sanctum
incarnari. Eorum enim quae magis vicina sunt, decentior est
conjunctio. Sed spiritus sanctus est persona magis nobis vicina, ut
dicit Augustinus. Ergo spiritum sanctum magis decebat incarnari quam
filium.
6. Praeterea, incarnatio processit ex maxima caritate Dei quam ad
nos habuit. Sed caritas est proprie spiritus sanctus; vel etiam
appropriate, si essentialiter sumatur. Ergo spiritum sanctum
potissime decebat incarnari.
1. Sed contra, in mente nostra sunt tria, tres personas
repraesentantia: scilicet mens, quae repraesentat patrem; notitia,
quae est verbum mentis repraesentans filium; et amor, qui repraesentat
spiritum sanctum. Sed inter haec tria verbum mentis maxime est
corporale, secundum quod per vocem exterius sonat. Ergo et incarnatio
convenientissime verbum aeternum decuit, quod est ipse filius Dei.
2. Item, secundum philosophum, id quod est primum in unoquoque
genere, est causa eorum quae sunt post. Sed filiatio primo in filio
Dei invenitur sicut et paternitas in Deo patre, ex quo omnis
paternitas in caelo et in terra nominatur, Ephes. 3. Ergo
convenientissime filius Dei incarnatus est, ut per ipsum adoptionem
filiorum Dei reciperemus.
3. Praeterea, decentissima est conjunctio sapientiae et
humilitatis; unde Prov. 11, 2: ubi humilitas, ibi sapientia.
Sed sapientia appropriatur filio. Ergo ipsum maxime decuit humilitas
incarnationis.
Respondeo dicendum, quod decentia incarnationis filii potest attendi
et ex propriis, et ex appropriatis ejus. In propriis autem ipsius
possunt considerari quatuor, scilicet quod filius est, quod verbum
est, quod imago, quod media in Trinitate persona. Secundum autem
quod imago, convenientiam habet cum eo qui reparandus erat, scilicet
cum homine, qui ad imaginem Dei factus est, Gen. 1; unde decuit
ut imago imaginem assumeret, increata creatam. Secundum autem quod
filius est, convenit ad modum reparationis, quae expleta est per
incarnationis et passionis mysteria: secundum enim quod ex alio est,
quod quidem sibi et spiritui sancto commune est, notatur auctoritas
patris respectu ipsius: unde convenit sibi ad patrem, et deprecatio,
et satisfactio, et alia hujusmodi, quae in patre auctoritatem
demonstrant. Sed secundum quod in filio intelligitur determinatus
modus originis, convenit sibi nasci, ut qui in divinitate est Dei
filius, in humanitate sit virginis filius, ut non sint plures filii in
Trinitate. Convenit etiam sibi, inquantum filius naturalis est, ut
per eum cujus est naturalis hereditas, alii in filios adoptentur, et
coheredes fiant. Sed inquantum verbum est, congruentiam habet ad
officium praedicationis et doctrinae: quia verbum manifestat dicentem,
et ipse manifestavit patrem, Joan. 17, 6: pater, manifestavi
nomen tuum hominibus. Inquantum vero est media in Trinitate persona,
congruit ad ultimum effectum, qui est reconciliatio hominis ad Deum;
decet enim ut qui est medius, etiam sit mediator. Inveniuntur etiam
quatuor filio appropriata: scilicet sapientia et virtus ab apostolo,
1 Corinth. 1, 24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam:
aequalitas ab Augustino; species et pulchritudo ab Hilario.
Inquantum autem sapientia est, congruit ad restaurationem: quia decet
ut quae in sapientia facta sunt, per sapientiam restaurentur; et etiam
servituti a qua homo liberandus erat, qui in eam seductus quodammodo
devenerat: et ideo decebat ut per sapientiam a seductore liberaretur.
Ipse etiam homo peccavit per appetitum scientiae: unde per sapientiam
liberandus erat. Inquantum autem est virtus et brachium patris,
congruit ad victoriam de hoste capiendam; Luc. 1, 51: fecit
potentiam in brachio suo. Inquantum vero est aequalitas, congruit
etiam morbo qui sanandus erat: uterque enim, scilicet homo et
Diabolus, peccaverat, appetendo aequalitatem; ille potentiae, iste
scientiae. Inquantum vero species et pulchritudo est, congruit
reparationi, ut per ipsum deturpatio imaginis per peccatum inducta
amoveatur. Patri vero non convenit incarnatio, praecipue propter
proprietatem innascibilitatis: non enim decet ut qui in deitate est
pater, in humanitate sit filius: sic enim filius Dei patris esset
nepos virginis, si ipsa virgo mater esset Dei patris. Similiter
etiam nec spiritui sancto convenit, ne filii nomen in plures personas
transferatur.
Ad primum ergo dicendum, quod in incarnatione ostenduntur sapientia,
potentia et bonitas; et ideo efficientia incarnationis toti Trinitati
attribuitur; sed tamen opus quod Deo incarnato debebatur, per filium
expleri decuit, rationibus dictis in corpore hujus articuli: et ideo
tota Trinitas carnem soli filio univit.
Ad secundum dicendum, quod potentis non est ut per potentiam minus
potentem vincat: hoc enim videtur violentum, et non laudabile, sed
per justitiam et sapientiam: et ideo per filium debuit pater hostem
vincere. Vel dicendum, quod quamvis potentia attribuatur patri, eo
quod ipse est principium totius deitatis, tamen filius etiam dicitur
virtus patris, per quam in creatura operatur: unde et brachium patris
dicitur, ut exponit Gregorius illud Job 40: si habes brachium
sicut Deus; et ideo decenter per filium Deus pater Diabolum vicit.
Ad tertium dicendum, quod tria opera tribus personis appropriantur:
creatio, quasi prima, patri, qui est principium non de principio:
glorificatio, quae est ultimus finis, spiritui sancto, ratione
bonitatis: recreatio, quae media est, filio, qui est media in
Trinitate persona.
Ad quartum dicendum, quod quamvis patris sit adoptare, tamen decenter
nos per filium adoptavit, cujus est hereditas; ut sic per verum
heredem ipsa adoptatio acceptaretur, et firma ostenderetur; et ut
filii adoptivi haberent verum filium ducem, quem imitarentur illi quos
praescivit conformes fieri imagini filii sui, ut ipse sit primogenitus
in multis fratribus: Rom. 8.
Ad quintum dicendum, quod spiritus sanctus dicitur persona maxime
vicina nobis propter caritatem, per quam nobis omnia dona donantur;
sed filius est magis nobis vicinus quantum ad congruentiam
incarnationis, rationibus dictis.
Ad sextum dicendum, quod caritas Dei est causa incarnationis: et
ideo causalitas incarnationis, quamvis sit communis tribus personis,
appropriatur tamen spiritui sancto, ut infra dicetur, dist. 4: non
tamen ex hoc sequitur quod spiritus sanctus debuerit incarnari.
|
|