|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod pater carnem assumere
non potuerit. Quia, ut dicit Anselmus, minimum inconveniens est
Deo impossibile. Sed si pater carnem assumeret, sequeretur
inconveniens, ut scilicet essent in Trinitate plures filii, quod in
confusionem quamdam vergeret personarum. Ergo pater carnem assumere
non potuit.
2. Item opposita non possunt jungi in eodem, etiam per miraculum.
Sed in patre est quaedam proprietas, quae dicitur innascibilitas,
secundum quam dicitur non esse ex alio, cui nascibilitas opponitur.
Ergo non potuit pater de virgine nasci, quod diceretur, si carnem
assumeret.
3. Item, ut in littera dicitur, filii missio, est ipsa
incarnatio. Sed patri non convenit mitti, ut in primo Lib. habitum
est. Ergo nec incarnari potest.
4. Item, ab eo qui est infinitae misericordiae, semper optima
expectanda sunt quae contingere possunt. Sed cum totus mundus per
incarnationem unius personae melioratus sit, si etiam pater
incarnaretur, multo amplius meliorabitur. Ergo si possibile est
patrem incarnari, hoc expectandum est, sicut et antiqui patres
incarnationem filii expectaverunt: quod est omnino absurdum.
5. Praeterea, non est major Dei potentia quam sua voluntas, cum
utrumque sit infinitum. Sed pater nunquam voluit incarnari. Ergo nec
incarnari potest.
1. Sed contra, sicut dicit Anselmus, omnis necessitas et
impossibilitas Deo est subjecta. Sed ei nihil est impossibile, cujus
voluntati omnis impossibilitas subditur. Ergo patrem incarnari non est
impossibile.
2. Item, eorum quae aeque distant, aeque possibilis est
conjunctio. Sed humana natura aequaliter distat a tribus personis:
distat enim a qualibet in infinitum. Ergo si potuit eam filius
assumere, potest et pater.
3. Praeterea, quidquid dignitatis convenit filio, convenit et
patri. Sed posse assumere carnem est dignitatis in filio. Ergo et
patri attribuendum est.
Respondeo dicendum, quod cum in agentibus ex libertate voluntatis,
executio potentiae sequatur imperium voluntatis et ordinem rationis,
considerandum est, quando potentiae divinae aliquid ascribitur, utrum
attribuatur potentiae secundum se consideratae; tunc enim dicitur posse
illud de potentia absoluta: vel attribuatur sibi in ordine ad
sapientiam et praescientiam et voluntatem ejus: tunc enim dicitur posse
illud de potentia ordinata. Ipsi ergo potentiae absolutae, cum
infinita sit, necesse est attribuere omne id quod in se est aliquid,
et quod in defectum potentiae non vergit. Dico autem in se aliquid
esse: quia conjunctio affirmationis et negationis nihil est, nec
aliquem intellectum generat quod dicitur homo et non homo simul
acceptum, quasi in vi unius dictionis: et ideo potentia Dei ad hoc se
non extendit, ut affirmatio et negatio sint simul: et eadem ratio est
de omnibus quae contradictionem includunt. Dico autem in defectum
potentiae vergere quae passionem potentiae important: ex defectu enim
potentiae activae ad resistendum contingit quod aliquid vel corrumpatur
vel dividatur, vel aliquid hujusmodi; unde et mollities impotentia
naturalis dicitur propter facilem divisibilitatem; et ideo non dicimus
Deum in natura divinitatis posse pati vel mori, vel aliquid
hujusmodi; sicut non dicimus eum posse esse impotentem. Huic autem
potentiae absolute consideratae quando attribuitur aliquid quod vult
facere et sapientia sua habet ut faciat, tunc dicitur posse illud
secundum potentiam ordinatam; quando autem potentia se extendit quantum
in se est ad illud quod sibi attribuitur, quamvis non habeat ejus
sapientia et voluntas ut ita fiat, tunc dicitur posse illud de potentia
absoluta tantum. Sed in his distinguendum est: quia in his sunt
quaedam quae habent aliquid in se divinae sapientiae et bonitati
repugnans inseparabiliter conjunctum, ut peccare, mentiri, et
hujusmodi; et etiam ista dicimus Deum non posse: quaedam vero sunt
quae de se non habent inconvenientiam ad divinam sapientiam, sed solum
ad ordinem aliquem suae praescientiae, quem Deus in rebus statuit vel
praevidit, secundum suam voluntatem, ut quod caput hominis sit
inferius; et haec Deus potest facere, quia potest statuere alium
ordinem in rebus secundum quem sit conveniens quod nunc secundum istum
ordinem qui rebus inest, inconveniens videtur. Sic ergo in his quae
divinae potentiae attribui possunt, est quadruplex distinctio sive
ordo. Quaedam enim nec ipsi potentiae absolutae attribuuntur; unde
simpliciter dicendum est, Deum ea non posse, sicut pati, et
contradictoria simul esse. Quaedam vero ex se sapientiae et bonitati
ejus repugnant; et ista non dicimus Deum posse nisi sub conditione,
scilicet si vellet; non enim inconveniens est ut in conditionali vera
antecedens sit impossibile. Quaedam vero de se repugnantiam non
habent, sed solum ab exteriori; et talia absolute concedendum est
Deum posse de potentia absoluta; nec sunt neganda nisi sub
conditione, scilicet ut dicatur: non potest, si voluntati ejus
repugnat. Quaedam vero sunt quae attribuuntur potentiae, ita quod
voluntati et sapientiae ejus congruunt; et haec simpliciter dicendum
est Deum posse, et nullo modo ea non posse. Dicendum est ergo, quod
patrem incarnari, non est de illis quae potentiae Dei absolutae non
subduntur; cum neque contradictionem implicet, neque defectum aliquem
incarnatio in persona incarnata ponat: est enim eadem dignitas patris
et filii, et ratio eadem personalitatis in utroque: nec est etiam de
illis quae ex se inconvenientiam habent: sed est de illis quae habent
inconvenientiam propter ordinem alium a Dei sapientia institutum. Sed
filium incarnari est in quarto ordine. Et ideo simpliciter concedendum
est quod pater potuit carnem assumere, et similiter spiritus sanctus,
loquendo de potentia absoluta.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc est impossibile, ut aliquid faciat
Deus, et hoc sit inconveniens; sed tamen potest facere ut illud quod
modo est inconveniens secundum unum ordinem, secundum alium ordinem
fiat conveniens; sicut potest carnem hoc modo formando assumere, sicut
corpus viri de terra formavit: sic enim filii nomen patri non
conveniret: nec etiam si pater filius diceretur, esset de se
repugnantiam habens, cum secundum diversas naturas haec sibi
attribuerentur.
Ad secundum dicendum, quod secundum idem non possunt opposita eidem
inesse; sed secundum diversa nihil prohibet. Unde quamvis patri
conveniat innascibilitas secundum naturam divinam, posset tamen eidem
inesse nativitas secundum naturam humanam; sicut filio secundum naturam
divinam inest quod sit pater virginis cujus secundum naturam humanam est
filius.
Ad tertium dicendum, quod incarnatio filii dicitur missio, quia
filius ab alio est. Si autem pater incarnaretur, ejus incarnatio
missio dici non posset: sicut ostensio spiritus sancti in columba,
missio visibilis ipsius dicitur; non autem ostensio patris in sono
vocis.
Ad quartum dicendum, quod tres personae non sunt majoris bonitatis
quam una tantum; et ideo nihil plus universo accresceret per
incarnationem omnium personarum, quam de incarnatione unius tantum;
unde fuisset superfluum; et ideo quamvis sit possibile patrem
incarnari, non tamen est expectandum.
Ad quintum dicendum, quod potentia Dei non est major quantum ad
essentiam quam voluntas; tamen ad plura objecta se extendit potentia
quam voluntas; unde non sequitur, si aliquid Deus non vult, quod
illud absoluta potentia non possit.
|
|