|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod pater et spiritus
sanctus non possunt unam et eamdem numero naturam assumere. Primo per
hoc quod dicit Anselmus in Lib. de incarnatione verbi, quod plures
personae non possunt assumere unum eumdemque hominem. Sed si unam
naturam assumerent, unus homo assumptus esset a pluribus personis.
Ergo primum est impossibile.
2. Item, assumptio humanae naturae terminatur ad aliquam unionem.
Non autem ad unionem in natura: quia oporteret vel alteram tantum
remanere, sicut patet in conjunctione cibi ad cibatum; vel etiam
neutrum, ut patet in conjunctione elementorum. In incarnatione vero
utraque natura manet, ut Damascenus dicit, et sic patet quod non
potest esse unio in natura. Ergo oportet quod terminetur ad unionem in
persona. Non ergo possunt esse plures personae unam naturam
assumentes.
3. Praeterea, ut Damascenus dicit, in incarnatione uniens et
unitum communicant sibi sua idiomata, ut quidquid dicitur de filio
hominis possit dici de filio Dei. Ergo si eadem natura humana a
tribus personis assumpta esset, demonstrato illo homine, possemus eum
dicere filium Dei, et quidquid de filio Dei dicitur; et e converso
filium Dei esse hunc hominem, et natum de virgine, et hujusmodi
omnia. Sed stante eadem positione, possemus dicere, quod hic homo
esset pater. Ergo esse patrem, et quidquid est patris, posset
praedicari de filio Dei; quod manifeste confusionem induceret
personarum.
4. Praeterea, tres personae distinguuntur relationibus. Ergo quod
attribuitur alicui personae primo et per se ratione ejus quod ad alterum
est, nullo modo tribus personis potest esse commune. Sed humanam
naturam assumere convenit filio secundum id quod ad alterum est: quia
primo et per se convenit personae, naturae autem prout est in persona.
Ergo assumere hanc naturam non potest esse commune tribus personis.
5. Praeterea, ut in 1 Lib. dictum est, dist. 8, qu. 1,
art. 1, omnis quidditas vel natura quae non est suum esse, dividitur
secundum divisionem suppositorum in ea subsistentium, quia esse habet
secundum quod in supposito est. Sed humana natura est quidditas vel
natura quae non est suum esse: hoc enim solius Dei est. Ergo oportet
quod dividatur secundum esse ad divisionem suppositorum in ea
subsistentium. Sed si tres assumerent humanam naturam, essent tria
supposita in humana natura subsistentia. Ergo essent tres humanae
naturae: non ergo una numero humana natura a tribus personis assumi
potest.
6. Praeterea, si tres personae unam naturam humanam assumerent, aut
essent unus homo, aut plures. Sed non plures, quia non haberent nisi
unam animam et unum corpus. Ergo esset unus homo, et posset
demonstrari: iste homo est pater et filius et spiritus sanctus. Sed
ille homo non potest supponere nisi personam patris vel filii vel
spiritus sancti. Ergo persona patris esset pater et filius et spiritus
sanctus, vel persona filii, vel persona spiritus sancti; quod est
impossibile. Ergo impossibile est talem assumptionem esse.
1. Sed contra, humanae naturae convenit esse assumptibilem secundum
quod est ad imaginem Dei. Sed eadem numero humana natura est ad
imaginem trium personarum. Ergo humana natura eadem numero a tribus
assumi potest.
2. Praeterea, major est distantia diversarum potentiarum animae ad
invicem (quae etiam in absolutis distinguuntur) quam divinarum
personarum quae distinguuntur solum in eo quod ad alium est. Sed anima
unitur eidem membro secundum diversas potentias: quod patet, quia
organa aliorum sensuum sunt etiam organa tactus, qui per totum corpus
diffunditur. Ergo et Deus potest uniri homini, ita quod tres
personae unam naturam humanam assumant.
3. Praeterea, eorum quae magis conveniunt, facilior est unio. Sed
humana natura assumpta a filio non minus convenit cum patre, sed etiam
magis quam aliqua alia. Ergo si pater potuit assumere aliam humanam
naturam, ut dictum est qu. 1, art. 2, multo magis eamdem.
Respondeo dicendum, quod tres personas divinas assumere unam humanam
naturam in unitate unius personae, est impossibile, quia
contradictionem implicat. Cum enim unio Dei et hominis non possit
fieri in natura, ut infra, distin. 5, probabitur, oportet quod
fiat in persona, ut scilicet sit eadem personalitas assumentis et
assumpti; unde ponere unam personam ex parte assumpti et tres ex parte
assumentis est incompossibile. Et non potest etiam similiter esse una
unitate unius hypostasis vel suppositi, ad minus quantum ad secundam
opinionem, quae ponitur infra dist. 6, quae ponit unionem non tantum
in persona, sed etiam in supposito et hypostasi. Sed quod natura
assumpta a tribus personis sit una unitate singularis naturae, non est
impossibile, loquendo de potentia absoluta; quamvis non sit congruum
secundum ordinem divinae sapientiae; cum unius personae incarnatio ad
reparationem mille mundorum sufficiat. Dico autem unitatem singularis
naturae, si assumeretur unum corpus et una anima sibi unita, ex quorum
unione una humanitas resultaret, ut sic tres personae in una natura
assumpta convenirent sicut conveniunt in natura aeterna. Quidam vero e
converso contrariam opinionem tenent; et secundum utramque potest ad
objecta responderi.
Ad primum ergo dicendum, quod Anselmus ibi accipit unum hominem,
unam personam humanam: hoc enim est incompossibile ei quod ponitur tres
personas assumentes esse.
Ad secundum dicendum, quod assumptio illa terminaretur ad aliquid unum
in persona, non ita quod uni tantum personae uniretur, sed quia a
qualibet trium personarum assumeretur in unitatem personae, ut non
esset alia persona hominis assumpti a tribus personis patris et filii et
spiritus sancti, quasi homo per se, inquantum homo, sit persona;
esset tamen alia persona patris, alia filii, alia spiritus sancti
humanitatem eamdem assumentium.
Ad tertium dicendum, quod communicatio idiomatum intelligitur respectu
alterius naturae; unde praedicta positione facta, hic homo non
communicaret filio idiomata patris, sed solum idiomata humanae
naturae.
Ad quartum dicendum, quod, sicut supra in primo libro dictum est, in
divinis duplex est communitas, rei et rationis. Communitate rei nihil
est ibi commune nisi absolutum; sed communitate rationis est ibi
commune hoc nomen persona, vel relatio: et ita per hunc modum
communitatis potest communiter convenire patri et filio et spiritui
sancto ut unusquisque eorum trahat humanam naturam eamdem numero in
unitatem personae suae.
Ad quintum dicendum, quod tres personae non distinguuntur secundum
esse; immo earum est unum esse, vivere et intelligere, cum esse non
nisi ad essentiam pertineat; et ideo non oporteret quod natura humana a
tribus personis assumpta secundum esse multiplicaretur, sicut
multiplicatur in tribus personis humanis, quarum non est unum esse.
Ad sextum dicendum, quod cum termini substantivi significentur vel
consignificentur pluraliter ex unitate seu pluralitate formae signatae,
dicerentur tres unus homo, si unam humanam naturam assumpsissent,
sicut propter unam naturam divinam dicuntur unus Deus: et sicut
dicitur tota Trinitas unus solus verus Deus, secundum Augustinum,
et Baruch 3, 36: hic est Deus, et non aestimabitur alius ab
illo; ita posset dici: iste solus homo, est pater et filius et
spiritus sanctus; et tunc iste terminus homo supponeret rem humanae
naturae sine distinctione trium personarum, sicut iste terminus Deus
supponit in praedictis locutionibus rem naturae divinae indistincte; et
haec est suppositio sua naturalis, et quasi termini communis respectu
trium personarum; suppositio autem qua supponit pro patre vel filio,
est sibi accidentalis, et quasi termini discreti.
Ad ea quae in oppositum objiciuntur, secundum alios potest
responderi, quod ad unitatem naturae sequeretur aliquo modo unitas
suppositi secundum eos; et hoc esse non potest, ut dictum est, in
corpore hujus articuli.
|
|