|
Plenitudo temporis. Sciendum, quod tempus incarnationis dicitur
tempus plenitudinis multis de causis. Primo propter perfectionem
universi, quia tunc ad maximam completionem universum venit quando
omnes creaturae in homine ad suum principium redierunt, humana natura a
Deo assumpta; sicut ponitur Ephes. 1, 10: in dispensatione
plenitudinis. Secundo propter abundantiam gratiae quae tunc propalata
est: Joan. 1, 16: de plenitudine ejus omnes accepimus. Tertio
propter adimpletionem legis: Matth. 5, 17: non veni solvere
legem, sed adimplere. Quarto propter magnitudinem ejus quod in illo
tempore accidit: quia in illo tempore natus est dominus temporis, et
ita factum est aliquid majus tempore, quod tempus implevit. Quinto,
quia tempore illo impletum est quod Deus ab aeterno praevidit, et quod
ante per suos prophetas praedixerat; Roman. 1. Factum de muliere.
Contra. In symbolo dicitur: genitum, non factum. Praeterea,
mulier corruptionem importat. Sed Christus de incorruptissima virgine
natus est. Ergo inconvenienter dicitur: factum de muliere. Sed
dicendum ad primum, quod filius Dei secundum divinam naturam nullo
modo factus est, sed genitus: sed secundum humanam naturam quam
assumpsit, creatura quaedam est. Non tamen Christus potest dici
proprie factus simpliciter loquendo: sed dicitur filius Dei factus
homo. Ad secundum dicendum, quod mulier ponitur hic ad designationem
sexus, et non ad designandum corruptionem; sicut costa assumpta de
Adam dicitur formata in mulierem, quamvis Eva tunc virgo sit facta.
Factum sub lege. Sed contra. 1 Tim. 1, 9: justo lex non est
posita. Sed Christus fuit justissimus. Ergo non est factus sub
lege. Sed dicendum, quod aliquid dicitur esse sub lege tripliciter.
Vel quantum ad motivum: et hoc modo sunt sub lege quasi compressi et
coacti illi qui timore poenae quam lex infligit, praecepta legis
custodiunt: et hoc modo justus non est sub lege, quia amore justitiae
operatur, etiam si nulla sit lex, ut dicitur Rom. 2. Alio modo
dicitur quis sub lege esse quantum ad causam: et sic omnes in peccato
nati sub lege sunt: quia propter peccatum tollendum sacramenta legis
instituta sunt. Alio modo dicitur aliquis esse sub lege quantum ad
observationem legis; et hoc modo Christus factus est sub lege: quia
sacramenta et praecepta legis implevit, non necessitate, sicut alii,
sed sola voluntate. Ut eos qui sub lege erant redimeret. Contra, 1
Tim. 12, 4: qui vult omnes homines salvos fieri: et ita non
solum ad redimendum Judaeos, qui erant sub lege, sed etiam ad
redimendum alios venit. Sed dicendum, quod quamvis venerit ad
redemptionem totius humani generis, tamen quodam speciali modo operatus
est ad redemptionem filiorum Israel, quia eis personaliter
praedicavit; unde Matth. 15, 24: non sum missus nisi ad oves
quae perierunt domus Israel: et per eos verbum vitae diffusum est
inter gentes; Isa. 27: qui egredientur impetu a Jacob, et
implebunt faciem orbis semine. Haec est mulier evangelica, de qua
Luc. 15. Sciendum, quod divina sapientia mulier dicitur, non
propter fragilitatem, sed propter fecunditatem: Eccli. 24: a
generationibus meis adimplemini. Nec eamdem Trinitatem in specie
columbae descendisse super Jesum. Sed contra. In illa columba nihil
fuit quod non toti Trinitati esset commune; cum non sit assumpta in
unitatem alicujus personae, quia eam communi operatione tota Trinitas
fecit; et in ea tota Trinitas fuit, sicut in ceteris creaturis per
essentiam, praesentiam, et potentiam; et ita videtur quod ad totam
Trinitatem pertineat. Sed dicendum, quod illa columba potest
considerari dupliciter. Vel inquantum est res quaedam, sive fuerit
animal, sive fuerit tantum similitudinem animalis habens; et sic ad
totam Trinitatem pertinet, ut communis effectus; vel secundum quod
est signum; et hoc modo tantum ad spiritum sanctum pertinet, cujus
invisibilis missio per adventum columbae designatur et de hac missione
visibili: et aliis dictum est in 1 Lib., dist. 16.
|
|