|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod haec non sit vera:
homo factus est Deus. Dicit enim Damascenus, et habetur in
littera, quod non dicimus hominem deificatum. Sed idem est dicere
hominem deificatum et factum Deum. Ergo homo non est factus Deus.
2. Praeterea, cum dicitur: homo factus est Deus, aut homo tenetur
pro natura, aut pro persona. Si pro natura, natura autem humana non
est facta Deus, quia nunquam est nec fuit Deus; ergo est falsa. Si
pro persona, persona autem filii Dei fuit semper Deus: ergo nullo
modo haec est vera: homo factus est Deus.
3. Praeterea, secundum Damascenum, homo et Deus communicant sibi
idiomata, ut quidquid dicitur de homine, possit dici de filio Dei.
Sed haec est falsa: filius Dei est factus Deus. Ergo haec est
falsa: homo factus est Deus.
4. Praeterea, quia Deus factus est homo, possum arguere, quod
Deus est homo recens. Si ergo homo factus est Deus, homo erit
recens Deus: quod est contra Psalm. 80, 10: non erit in te
Deus recens.
5. Praeterea, quod dicitur fieri aliquid, praesupponitur secundum
intellectum ad hoc quod fieri dicitur. Sed Christus non prius
intelligitur homo quam Deus. Ergo non potest dici, quod homo factus
sit Deus.
6. Sed contra, Augustinus: talis fuit unio quae hominem faceret
Deum, et Deum hominem.
7. Praeterea, homo est Deus, et non semper fuit Deus. Ergo
factus est Deus.
8. Praeterea, factio quae importatur per participium, secundum rem
non ponitur in Deo, sed in humana natura. Sed homo significat
humanam naturam. Cum ergo hoc participium ponat rem suam circa
subjectum in comparatione ad praedicatum, videtur quod magis sit haec
vera: homo factus est Deus, quam haec: Deus factus est homo.
Respondeo dicendum, quod haec propositio similiter tripliciter potest
accipi sicut praecedens. Et in primo sensu est vera, sicut et prima,
et eadem ratione: sicut enim factum est ut Deus sit homo, ita factum
est ut homo sit Deus. In secundo vero sensu est falsa, sicut et
prima, et eadem ratione: quia iidem sunt termini, sed conversim
positi. In tertio autem sensu, secundum quod determinat subjectum in
comparatione ad praedicatum, diversimode judicatur a diversis
opinionibus. Prima enim opinio, quia ponit quod homo supponit
suppositum creatum, dicit quod haec est vera, sicut et prima: quia
sicut persona divina non semper fuit illud suppositum, et modo est
illud suppositum; ita illud suppositum non semper fuit persona divina,
et modo est. Secunda autem opinio et tertia ponunt, quod homo, prout
de Christo praedicatur, non habet aliquod aliud suppositum quam
suppositum aeternum: sed secunda dicit, quod homo supponit suppositum
aeternum; tertia autem, quod homo copulat ipsum, sicut termini
accidentales: et quia illud suppositum nunquam non fuit Deus, ideo
haec est falsa secundum hoc, homo factus est Deus: concedunt tamen
eam in primo sensu, qui non est proprius sensus ejus. Ideo secundum
has opiniones magis est falsa quam alia: secundum autem primam
simpliciter est vera. Quia tamen aliquo modo conceditur, respondendum
est ad utrasque objectiones.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus loquitur secundum
proprietatem propositionis, et sic est falsa.
Ad secundum dicendum, quod prima opinio diceret, quod teneretur pro
supposito, non pro persona; aliae vero duae dicerent, quod teneretur
pro persona; quam tamen non determinat participium, sed totam
locutionem: quia factum est ut persona divina in humanitate existens
etiam esset Deus.
Ad tertium dicendum, quod hoc intelligendum est de illis quae
conveniunt naturae secundum se, et non habent repugnantiam ad alteram
naturam. Quod autem dicitur factus Deus, non convenit naturae
secundum se, sed ratione unionis; unde non sequitur: homo factus est
Deus: ergo filius Dei factus est Deus; sicut non sequitur: homo
unitus est Deo; ergo Deus unitus est Deo.
Ad quartum dicendum, quod non sequitur ex virtute locutionis. Deus
factus est homo: ergo est homo recens: quia si homo assumptus secundum
primam opinionem, vel humana natura, ab aeterno fuisset, nihilominus
diceretur: Deus factus est homo. Unde, sicut in littera dicitur,
non sequitur quod sit Deus recens; sed quod Deus sit recenter, idest
de novo: et hoc non est inconveniens secundum primam opinionem.
Ad quintum dicendum, quod quantum ad tertium intellectum propositionis
praedictae, procedit illud argumentum: unde prima opinio, quae
secundum illum intellectum concedit propositionem, dicit, quod homo
praeintelligitur ad unionem, ut dictum est dist. 6, in Princ.:
secundum autem primum sensum, in quo concedit eam secunda opinio et
tertia, non sequitur.
Ad sextum dicendum, quod dictum Augustini intelligendum est secundum
primum modum: quia illa unio fecit ut Deus esset homo, et e
converso.
Ad septimum dicendum, quod cum dicitur, homo non semper fuit Deus,
negatio potest negare totam propositionem, ut sit sensus: homo non
semper fuit Deus, idest, non semper fuit verum dicere, quod homo sit
Deus: et secundum hoc sequitur veritas hujus propositionis secundum
primum sensum, scilicet factum est ut homo esset Deus. Vel potest
negare praedicatum a subjecto, et sic falsa est; quia in propositione
illa subjicitur suppositum aeternum, quod semper fuit Deus.
Ad octavum dicendum, quod factio ponitur secundum rem circa naturam
humanam: sed hoc nomen homo non supponit naturam humanam, sed
suppositum aeternum; circa quod non ponitur factio secundum rem, sed
secundum rationem tantum; non respectu Dei, quia semper ei infuit,
sed respectu hominis; et ideo semper dicitur: Deus factus est homo;
sed non convertitur.
|
|