|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo Christus non sit
praedestinatus esse filius Dei. Quia sicut illud quod semper fuit,
non fit, ita id quod semper fuit, non praedestinatur, quia
praedestinatio importat antecessionem. Sed homo Christus supponit
suppositum aeternum, quod semper fuit filius Dei. Ergo sicut ratione
ista non potest dici quod homo sit factus Deus; ita non potest dici
quod sit praedestinatus filius Dei.
2. Praeterea, homo non importat nisi humanam naturam et suppositum
aeternum. Sed humana natura non est praedestinata esse filius, quia
nunquam fuit nec est nec erit filius Dei: similiter haec est falsa:
divina persona, quae est suppositum aeternum, est praedestinata esse
filius Dei: quia naturaliter et ab aeterno hoc habet. Ergo et haec
est falsa: hic homo est praedestinatus filius Dei.
3. Praeterea, praedestinatio praecedit illud respectu cujus est.
Sed aeternum non praeceditur ab aliquo. Ergo non potest esse
praedestinatio respectu aeterni. Sed filius Dei est aeternus. Ergo
homo non potest esse praedestinatus filius Dei.
4. Praeterea, quidquid est praedestinatum, ab aeterno fuit
praedestinatum. Si ergo iste homo est praedestinatus esse filius
Dei, vel Christus, secundum quod homo; oportet quod ab aeterno homo
fuerit praedestinatus. Ergo ab aeterno fuit homo: praedestinatus enim
est participium praeteriti temporis; et hujusmodi participia vel verba
restringunt nomen substantivum sibi adjunctum ad supponendum pro
praeteritis.
5. Praeterea, praedestinatio etiam secundum nomen importat
directionem in finem. Sed non potest aliquod dirigi in finem nisi ad
minus secundum intellectum sit ante finem illum. Cum igitur secundum
secundam opinionem, etiam secundum intellectum, Christus non prius
intelligatur homo quam filius Dei; videtur quod ille homo non possit
dici praedestinatus esse filius Dei.
1. Sed contra, Rom. 1, 4: qui praedestinatus est filius Dei
in virtute.
2. Praeterea, Christus est filius Dei per gratiam unionis, et hoc
est praevisum ab aeterno, et a Deo propositum. Ergo Christus est
praedestinatus esse filius Dei.
Respondeo dicendum, quod praedestinatio proprie accepta tria importat
ex parte ejus qui dicitur praedestinari. Unum est quod hoc ad quod
praedestinari dicitur, aliquando sibi conveniat; secundum autem est
quod conveniat sibi per gratiam; tertium vero est quod sequatur
praedestinationem: ex hoc enim dicitur praedestinatus quod est
praevisus et praeordinatus habiturus aliquid per gratiam. Quantum ad
primum ergo horum, manifeste in Christo praedestinatio supposito
convenit: quia hic homo est filius Dei; sed hoc non invenitur in
natura humana, quae nunquam fuit nec est nec erit filius Dei: unde
non proprie potest dici esse praedestinatus filius Dei, sed ut
assumatur a filio Dei: hoc enim sibi convenit. Secundum autem
invenitur in Christo secundum secundam opinionem et tertiam, non
ratione suppositi, quod naturaliter est filius Dei, sed ratione
naturae assumptae, quae per gratiam unionis unitur filio Dei: ex qua
unione contingit hanc esse veram, homo est filius Dei. Sed secundum
primam opinionem, etiam ratione suppositi: quia hoc quod supponitur
per hoc nomen homo, non habet per naturam quod sit filius Dei, sed
per gratiam unionis, quia non est suppositum aeternum. Similiter
etiam tertium quantum ad primam opinionem convenit homini ratione
suppositi humanae naturae, quod quidem non fuit semper filius Dei;
secundum autem secundam et tertiam opinionem non convenit homini ratione
suppositi, sed ratione naturae: quia suppositum illud semper fuit
filius Dei, sed non semper in humanitate existens fuit. Unde quantum
ad duas ultimas conditiones magis propria est praedicta locutio secundum
primam opinionem quam secundum alias, sed quantum ad primam conditionem
est propria secundum alias, non autem secundum primam, secundum quam,
ut praedictum est, quaest. 1, art. 1, non potest homo proprie
praedicari de Deo, vel e converso.
Ad primum ergo dicendum, quod diversa consideratio nihil variat eorum
quae sunt in re, variat autem ea quae pertinent ad actum animae. Hoc
autem participium factus imponitur ab actu qui est in re. Ergo cum
supposito aeterno secundum se non conveniat quod sit factus Deus,
neque conveniet ei secundum quod consideratur subsistens in humana
natura. Praedestinatus autem est participium quod imponitur ab actu
animae, scilicet praevidere, vel praeordinare: et ideo quamvis
supposito aeterno non conveniat secundum se praedestinari esse filium
Dei, convenit tamen sibi secundum quod est humanae naturae
suppositum; sicut si homo fiat albus, haec est falsa, homo albus
incipit esse homo; sed haec potest esse vera, homo albus incipit
cogitari quod sit homo.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dictum est, praedestinatio non est
naturae, neque personae secundum se, sed personae ratione naturae
assumptae.
Ad tertium dicendum, quod quamvis filius Dei sit aeternus, tamen
unio ad filium Dei non est aeterna: et secundum hoc potest homo
praedestinari esse filius Dei, sicut Petrus praedestinatur ut
conjungatur Deo aeterno per gratiam vel gloriam.
Ad quartum dicendum, quod duplici ratione hoc participium
praedestinatus non cogit hominem stare pro praeterito. Primo, quia
licet secundum vocem sit praeteriti temporis, tamen includit
participium futuri temporis: praedestinatus enim idem est quod
praescitus habiturus aliquid per gratiam. Secundo, quia pertinet ad
actum animae, et ex hoc habet vim ampliandi ad quodlibet temporis;
sicut cum dicitur, homo laudatur, potest intelligi de praesenti,
praeterito, vel futuro: actus enim animae se extendit etiam ad ea quae
non sunt.
Ad quintum dicendum, quod licet homo non praeintelligatur ad filium
Dei ratione suppositi, tamen praeintelligitur ratione naturae.
|
|