|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod filius Dei non sit
praedestinatus esse homo. Praedestinatio enim praecedit
praedestinatum. Sed filium Dei nihil praecedit. Ergo ipse non est
praedestinatus esse homo.
2. Praeterea, homo non dicitur aequivoce de filio Dei et Petro.
Sed Petrus non est praedestinatus esse homo. Ergo nec filius Dei.
3. Praeterea, hoc dicitur alicui praedestinari quod convenit ei per
gratiam. Sed non est gratia filio Dei quod sit homo. Ergo filius
Dei non est praedestinatus esse homo.
1. Sed contra, omne quod est praevisum et ordinatum ab aeterno est
praedestinatum. Sed filius Dei ab aeterno praevisus est esse filius
hominis. Ergo est praedestinatus esse filius hominis.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod haec sit vera: filius Dei
praedestinatus est esse filius Dei. Quaecumque enim praedicantur de
filio hominis, praedicantur de filio Dei. Sed haec est vera: filius
hominis praedestinatus est esse filius Dei, ut dictum est. Ergo et
haec: filius Dei praedestinatus est esse filius Dei.
2. Praeterea, filius Dei, inquantum est homo, praedestinatus est
esse filius Dei. Sed alia quae praedicantur de filio Dei inquantum
homo, praedicantur de ipso etiam sine reduplicatione; sicut filius
Dei, inquantum homo, est mortuus; et tamen haec conceditur: filius
Dei est mortuus. Ergo similiter haec debet concedi: filius Dei est
praedestinatus esse filius Dei.
3. Praeterea, ad veritatem locutionis non oportet quod praedicatum
per se subjecto conveniat, nisi circa subjectum reduplicatio ponatur.
Sed praedestinatum esse aliquo modo convenit filio Dei, quia
inquantum homo. Ergo potest concedi simpliciter: filius Dei est
praedestinatus esse filius Dei; quamvis non concedatur, quod filius
Dei, inquantum filius Dei, est praedestinatus esse filius Dei.
1. Sed contra, quod semper inest alicui, non praedestinatur ei.
Sed esse filium Dei ab aeterno convenit filio Dei. Ergo non
praedestinatur ei; ergo haec est falsa: filius Dei est praedestinatus
esse filius Dei.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur, quod haec sit vera: filius Dei
praedestinatus est simpliciter. Sicut enim praedestinatus importat
effectum temporalem; ita mittitur et datur. Sed conceditur quod
filius Dei est missus et datus. Ergo etiam debet concedi quod filius
Dei est praedestinatus.
2. Praeterea, in aliis qui sunt praedestinati ad vitam aeternam,
non oportet quod addatur ad quid praedestinati sunt; sed sufficit eos
dicere esse praedestinatos. Sed filius Dei est praedestinatus esse
homo. Ergo filius Dei debet dici esse praedestinatus simpliciter.
3. Praeterea, in Christo non est nisi unum suppositum. Sed de
illo supposito potest dici simpliciter, quod sit praedestinatum:
dicitur enim, quod homo est praedestinatus. Ergo potest filius Dei
esse praedestinatus.
1. Sed contra, aeternum non praedestinatur. Sed filius Dei est
aeternus. Ergo non est praedestinatus.
Quaestiuncula 1
Respondeo, ad primam quaestionem dicendum, quod praedestinatio
importat ordinem ad finem (quia praedestinare est mittere vel ordinare
in aliquid); unde quando simpliciter ponitur, intelligitur
praeordinatio ad finem ultimum, qui est in conjunctione ad Deum per
gratiam vel gloriam, vel unionem in persona: sed quando additur ei
aliquid, tunc importat praeordinationem tantum in illud quod ei
adjungitur; et per hunc modum conceditur quod filius Dei est
praedestinatus esse homo, quia hoc ab aeterno praeordinatum est.
Ad primum ergo dicendum, quod praedestinatio non importat
antecessionem ad praedestinatum simpliciter, sed in comparatione ad
illud quod sibi praedestinari dicitur. Quamvis autem filius Dei sit
ab aeterno, non tamen ab aeterno fuit homo.
Ad secundum dicendum, quod suppositum Petri non fuit antequam esset
Petrus homo; et ideo non potest dici quod sit praedestinatus esse
homo: sed suppositum filii Dei fuit antequam ipse esset homo; et ideo
non est similis ratio. Et iterum Petrus nullo modo habet esse homo
per gratiam; filius autem Dei habet esse homo per gratiam unionis,
non quidem sibi factam, sed humanae naturae.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non sit gratia filio Dei quod sit
homo, tamen hoc habet per gratiam unionis, per quam humana natura
assumpta est in unitatem divinae naturae.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in sacra Scriptura dicitur
aliquando aliquid fieri, quando innotescit. Hoc ergo quod est esse
filium Dei, potest accipi vel secundum rei veritatem, vel secundum
evidentiam, prout scilicet manifestatur. Si primo modo, tunc falsum
est quod filius Dei sit praedestinatus esse filius Dei, cum non
ponatur in locutione aliquid respectu cujus possit denotari antecessio,
quam importat praedestinatio. Si autem accipiatur secundo modo, sic
Glossa super illud Rom. 1: qui praedestinatus est filius Dei in
virtute, concedit quod filius Dei praedestinatus sit ut sit filius
Dei, idest ut evidenter appareat; quod fuit in resurrectione factum;
unde et ipse tunc dixit: data est mihi omnis potestas in caelo et in
terra; et secundum hunc sensum est eadem ratio de ista sicut de
praecedenti, qua dicitur: filius Dei praedestinatus est esse homo:
quia praedestinatio simpliciter importat praeordinationem. Quantum
ergo ad primum sensum haec est falsa: filius Dei est praedestinatus
esse filius Dei.
Ad primum ergo dicendum, quod eorum quae dicuntur de homine, illa
tantum dicuntur de filio Dei quae non habent repugnantiam intellectuum
ad filium Dei. Sed praedestinatus habet repugnantiam: quia filius
Dei aeternus est; praedestinatio autem importat antecessionem, quae
non est respectu aeterni.
Ad secundum dicendum, quod illa quae praedicantur de filio Dei
inquantum est homo, non habent aliquam repugnantiam ad filium Dei; et
ideo non est similis ratio.
Et similiter dicendum est ad tertium.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod haec similiter est falsa:
filius Dei est praedestinatus, cum non ponatur aliquid respectu cujus
possit antecessio denotari; sed haec: filius Dei est praedestinatus
inquantum est homo, est vera: quia potest importari antecessio
respectu hominis quantum ad naturam.
Ad primum ergo dicendum, quod missio non importat temporalitatem in eo
qui mitti dicitur, sed magis in eo ad quem mitti dicitur, in quo per
novum effectum inhabitat; et ideo mitti dicitur persona divina. Sed
praedestinatus ponit posterioritatem respectu praedestinationis in eo
qui praedestinatur; et ideo non est similis ratio.
Ad secundum dicendum, quod in aliis praedestinatis potest antecessio
importari respectu ipsorum qui praedestinati dicuntur; quod non est de
filio Dei; et ideo non est similis ratio.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non sit nisi unum suppositum, tamen
est duarum naturarum suppositum; et potest sibi aliquid convenire
respectu unius naturae quod non convenit sibi absolute, sicut esse
creaturam.
|
|