Expositio textus

Factus est sine dubio id quod prius non erat. Haec locutio est impropria; quia non potest intelligi neque de natura, quia Deus non est factus humana natura; neque de persona, sive de supposito, quia illud suppositum semper fuit, secundum secundam opinionem; unde exponenda est: illud quod prius non erat, idest, habens naturam quam prius non habebat. Quia Deus assumpsit hominem, idest humanam naturam, ut supra, dist. 5, glossavit; alias esset contra hanc opinionem quae dicit, hominem non esse assumptum, sed humanam naturam. Variatur autem intelligentia, cum dicitur, Deus est homo, et homo est Deus. Ratio variationis est quia divina natura praedicatur de Christi persona, non autem humana. Quod etiam dictum est utrumque est, Christus, et una persona, movere potest lectorem. Hoc positum est supra in illo capitulo: sed his videntur adversari. Hic etiam cum dicitur, minor est patre Christus secundum quod homo, secundum habitum hoc intelligunt dictum. Ideo hoc exponit secundum hanc opinionem, quia haec opinio non potest hoc sustinere, cum supra dixerit Augustinus in 1 Lib., quod spiritus sanctus non est minor seipso propter columbam in qua visibiliter apparuit. Hoc firmiter tenens quod Deus hominem assumpsit. Exponendum est ut supra, ut homo ponatur pro natura humana, sicut ipse docuit supra, dist. 5, exponere.