|
Postquam determinavit Magister de his quae conveniunt Deo incarnato,
quasi exprimentia unionem, hic determinat de his quae conveniunt ei
consequentia unionem; et dividitur in duas partes: in prima determinat
de his quae conveniunt uni naturae ex unione ad alteram; in secunda de
his quae conveniunt personae ratione naturae assumptae, 10 dist.,
ibi: solet autem a quibusdam inquiri utrum Christus secundum quod
homo, sit persona, vel etiam sit aliquid. Prima dividitur in duas:
in prima determinat quid conveniat divinae naturae ex unione ad
humanam; in secunda quid conveniat humanae ex unione ad divinam,
dist. 9, ibi: praeterea investigari oportet utrum caro Christi et
anima una eademque cum verbo debeat adoratione adorari. Prima
dividitur in duas partes: in prima inquirit, utrum divina natura
debeat dici nata in Christo ex unione ad humanam; in secunda quomodo
Christus dicatur natus, ibi: quaeri etiam solet, utrum debeat dici
Christus bis genitus. Circa primum duo facit: primo movet
quaestionem, et solvit; secundo objicit in contrarium, et solvit,
ibi: videtur tamen posse probari quod sit nata de virgine. Hic
quaeruntur quinque: 1 quid sit nativitas, et quorum proprie est
nasci; 2 utrum humana natura in Christo debeat dici nata; 3 utrum
natura divina debeat dici nata de virgine; 4 de duplici Christi
nativitate; 5 utrum sint in Christo duae filiationes.
|
|