|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non solummodo viventium
debeat dici nativitas. Natum enim idem videtur quod genitum. Sed
generatio invenitur in omnibus corporibus a lunari globo inferius, quae
non omnia vivunt. Ergo videtur quod non solum viventium sit
nativitas.
2. Praeterea, idem videtur esse oriri et nasci. Sed dicimus ea
oriri quae non vivunt; sicut dicimus quod sol oritur, et fons oritur.
Ergo nativitas non solum in viventibus reperitur.
3. Praeterea, vivere substantiarum solum est. Sed nasci, sive
oriri, invenitur in accidentibus: dicimus enim splendorem oriri a
sole, et calorem ab igne. Ergo nasci non solum viventium est.
4. Praeterea, hoc solum est ingenitum quod non est natum. Sed illa
sola dicuntur ingenita quae semper fuerunt, sicut philosophus ponit
caelum ingenitum, quia secundum eum semper fuit. Ergo solum illa non
sunt nata; ergo quaecumque incipiunt esse, dicuntur nasci.
5. Sed contra, videtur quod non omnium viventium sit nasci.
Nativitas enim causat filiationem. Sed filiatio non invenitur in
plantis, quae tamen vivunt. Ergo nec nativitas.
6. Praeterea, constat quod embria vivunt; nec tamen dicuntur nata.
Ergo non omnium viventium est nativitas.
7. Praeterea, sicut inanimata corpora generantur ex causa
extrinseca; ita etiam animalia generata per putrefactionem. Sed
inanimata non dicuntur proprie nasci ratione praedicta. Ergo nec
animalia generata ex putrefactione.
8. Praeterea, spiritus sanctus procedit a patre ut vivens a
vivente; nec tamen nasci dicitur. Ergo nec omnis processus rei
viventis est nativitas.
Respondeo dicendum, quod cum generatio sit communis omnibus corporibus
corruptibilibus, tamen in corporibus animatis est specialis modus
generationis; et propter hoc etiam habent specialiter inter alias vires
animae vim generativam: in viventibus enim primo ex generante deciditur
aliquid quod est sufficiens ad generationem quantum ad principium
activum et passivum; quamvis in quibusdam idem generans sit quod
utrumque ministrat, sicut in plantis, quae non habent sexum
distinctum. In quibusdam autem, scilicet quae habent sexum
distinctum, a mare ministratur principium activum, a femina principium
materiale: et animalia in coitu, secundum philosophum, sunt quasi
unum generans, sicut dicitur Genes. 11, 24: erunt duo in carne
una. Et ideo sequitur secundum, scilicet quod generatio est per modum
exitus a generante, quod non est in generatione inanimatorum. Tertium
autem est quod generatum exiens a generante, in principio generationis
adhaeret ei, et est in eo vel per contactum, vel per consolidationem,
sicut dicit philosophus, ut patet in fructibus, qui colligantur
plantis; et de embrione, qui adhaeret secundum contactum matrici. Et
quantum ad tres has conditiones res viva, inquantum generatur, habet
tria nomina sibi propria. Secundum enim quod principia sufficientia
suae generationi ministrantur a generante, dicitur gigni, vel genita
esse; secundum autem quod generatur per modum exitus, dicitur oriri;
secundum autem quod generatur ut conjunctum generanti, dicitur nasci;
sic enim generans et generatum est quasi res una; et ideo, cum nomen
naturae a nascendo sumatur, illa dicuntur esse per naturam quorum
principium intus est in ipsis. Et sic patet quod nasci proprie dicitur
illud quod egreditur a generante conjunctum ei, habens ab ipso
principia sufficientia generationi.
Ad primum ergo dicendum, quod genitum, secundum quod est idem quod
natum, non dicitur a generando, sed a gignendo; unde quamvis
inanimata proprie dicantur generata, non tamen proprie dicuntur genita
neque nata.
Ad secundum dicendum, quod sol et aqua fontis dicitur per
similitudinem oriri, inquantum scilicet egreditur de occulto in
manifestum.
Ad tertium dicendum, quod similiter accidentia inquantum sunt virtute
in principiis essentialibus, causantur per modum exitus; et ideo
dicuntur oriri per similitudinem, et possunt etiam dici nasci,
inquantum adhaerent subjecto quod est causa ipsorum.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dicit Damascenus, ingennitum per
duplex n scriptum, est idem quod increatum, sive aeternum; et sic
accipit philosophus; ingenitum autem per unum n scriptum idem est quod
non generatum; et sic hic loquimur.
Ad quintum dicendum, quod ad filiationem requiritur plus quam ad
nativitatem vel ortum, scilicet ut quod exit per generationem a
generante, sit completum in specie generantis; et ideo fructus arborum
et ova avium et capilli et hujusmodi non habent rationem filiationis,
quamvis dicantur nasci.
Ad sextum dicendum, quod genitum exit a generante dupliciter. Uno
modo secundum quod procedit in esse distinctum a generante, clausum
tamen infra terminos generantis; et hoc proprie dicitur conceptio.
Alio modo secundum quod procedit in esse distinctum et manifestum. Et
quia res nominatur secundum id quod apparet: ideo ille modus exeundi
facit nativitatem secundum communem usum loquendi, quamvis etiam primus
aliquo modo faciat nativitatem, secundum quod dicitur duplex
nativitas, scilicet in utero, et ex utero. Et quia in plantis simul
aliquid procedit in esse distinctum et manifestum; ideo non proprie in
eis est conceptio, sed nativitas; et ideo etiam verbum secundum quod
distinguitur in intellectu, dicitur concipi; secundum autem quod extra
pronuntiatur, potest dici per similitudinem nasci.
Ad septimum dicendum, quod in animalibus generatis ex putrefactione
virtus solis et aliorum corporum caelestium supplet vicem virtutis
formativae quae est in semine in generatione eorum quae ex semine
nascuntur. Et quia hujusmodi virtutes corporum caelestium sunt per
omnia inferiora corpora diffusae; ideo dicit philosophus, quod omnia
plena sunt virtutibus animae; et ideo sicut animalia quae generantur ex
semine, se habent ad feminam, ita ista se habent ad terram, quae sine
semine generantur; et sicut illa se habent ad patrem, ita ista se
habent ad corpora caelestia: propter quod dixit quidam philosophus,
quod sol est pater plantarum, terra vero mater. Unde patet quod
hujusmodi quae sine semine generantur, sive sint plantae, sive
animalia, proprie dicuntur nasci, oriri et gigni.
Ad octavum dicendum, quod quamvis spiritus sanctus procedat vivens ex
vivente, non tamen hoc convenit ei secundum rationem suae
processionis: procedit enim ut amor; amor autem consideratus in genere
inquantum amor, non habet quod sit res viva, sed operatio vel passio
rei viventis; habet tamen quod sit res viva et subsistens, inquantum
est amor divinus; et ideo non dicitur nasci, ut in 1 Lib., dist.
13, qu. 1, art. 3, ad 3, dictum est.
|
|