|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod humana natura sit
nata in Christo. Sicut enim supra dictum est, illa de persona vel
supposito, et non de natura, dicuntur, quae per se existenti solum
conveniunt, sicut hypostasis, res naturae, et hujusmodi. Sed nasci
non est solum per se existentium, cum sit partium: supra enim, dist.
4, habitum est quod capillus nascitur. Ergo nasci non solum est
personae vel suppositi, sed etiam naturae.
2. Praeterea, id quod est per se intentum a natura generante,
verissime dicitur nasci. Sed natura quamvis generet hunc hominem,
intendit tamen hominem generare, ut dicit Avicenna. Homo autem
naturam communem significat. Ergo naturae humanae maxime convenit
nasci.
3. Praeterea, secundum philosophum, idem specie est quod generat et
quod generatur. Sed naturae est generare. Ergo ipsius est etiam
generari sive nasci.
4. Praeterea, Christus non dicitur natus de virgine, nisi secundum
hoc quod de virgine accepit. Sed non accepit nisi humanam naturam.
Ergo humana natura dicitur nasci de virgine.
5. Praeterea, omne quod coepit esse ex aliqua materia, dicitur
generari. Sed humana natura in Christo coepit esse ex aliqua
materia. Ergo humana natura in Christo dicitur nasci.
1. Sed contra est quod dicit Damascenus, quod nasci est tantum
hypostasis. Ergo non est naturae.
2. Praeterea, sicut se habet divina natura Christi ad aeternam ejus
generationem; ita et humana natura ad temporalem. Sed natura divina
non est nata aeterna generatione. Ergo nec humana temporali.
Respondeo dicendum, quod nasci fieri quoddam est; nihil autem fit
nisi ut sit; unde secundum quod alicui convenit esse, ita et convenit
ei fieri. Esse autem proprie subsistentis est; unde dicitur proprie
nasci et fieri. Forma autem et natura dicitur esse ex consequenti:
non enim subsistit; sed inquantum in ea suppositum subsistit, esse
dicitur; unde et ex consequenti convenit ei fieri vel nasci; non quasi
ipsa nascatur, sed quia per generationem accipitur. Accidentia autem
non dicuntur esse nisi per accidens; unde et per accidens fieri
dicuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod est duplex pars. Est enim pars
substantiae secundum quantitatem; et hoc vel subsistit in potentia, ut
in continuis: vel in actu, ut in his quae per tactum junguntur; unde
tales partes possunt dici fieri vel nasci, et praecipue quando adduntur
toti praeexistenti; secus autem esset, si generarentur generatione
totius: quia tunc totum diceretur fieri, et non ipsa. Sunt etiam
partes substantiae, in quas dividitur totum secundum rationem, sicut
materia et forma: et hujusmodi, cum non subsistant neque in actu neque
in potentia, non dicuntur per se fieri; nisi forte forma sit
subsistens, sicut est anima, quae dicitur fieri per creationem,
praeter factionem qua fit compositum per generationem. Natura autem
humana, quae ut pars significatur, non est nata subsistere, cum non
possit in rerum natura esse nisi in atomo, idest in suo supposito; et
ideo ipsa non potest dici nasci.
Ad secundum dicendum, quod homo non significat tantum naturam, prout
hic loquimur, sicut patet ex dictis in 5 dist., qu. 1, art. 3;
et ideo non sequitur ratio. Non enim natura intendit naturam producere
nisi in supposito; et ideo non intendit generare humanitatem, sed
hominem.
Ad tertium dicendum, quod sicut esse suppositi est, ita et agere: et
ideo sicut naturae est generare, non quasi ipsa generet, sed quia
virtute ejus fit generatio; ita non est ipsius generari, quasi ipsa
generetur, sed quia per generationem accipitur.
Ad quartum dicendum, quod sicut Christus dicitur homo ratione humanae
naturae, et tamen humana natura non est homo; ita etiam dicitur nasci
ratione humanae naturae quam accepit a virgine, et tamen ipsa humana
natura non generatur: sicut enim dicit Dionysius, non oportet quod
eodem modo causa et causatum recipiant praedicationem alicujus generis
vel speciei; sicut calor est quo aliquis dicitur calidus; et tamen
ipse non est calidus, sed calor.
Ad quintum dicendum, quod cum esse non sit naturae sed suppositi,
humana natura proprie non coepit esse, sed Christus coepit esse in
humana natura; et sic per consequens natura coepit esse.
|
|