|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod natura divina in
Christo sit nata de virgine. Filius enim Dei non dicitur natus de
virgine, nisi inquantum est incarnatus. Sed natura divina dicitur
incarnata, ut supra, dist. 5, qu. 2, art. 2 ad 4, dictum
est. Ergo ipsa debet dici nata de virgine.
2. Praeterea, quidquid in recto praedicatur de Petro, dicitur
nasci ipso nato: sequitur enim: Petrus est natus: ergo homo, ergo
animal, ergo substantia. Sed natura divina in recto praedicatur de
filio Dei. Ergo cum filius Dei sit natus de virgine, etiam divina
natura debet dici nata de virgine.
3. Praeterea, in filio Dei non est accipere nisi essentiam et
proprietatem. Sed absurdum esset dicere, quod ratione proprietatis
tantum dicatur natus de virgine: quia proprietas illa relatio est
secundum quam ad patrem, qui generat sine matre, refertur. Ergo est
natus ratione divinae naturae; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, Bernardus dicit, quod in incarnatione est fortitudo
infirmata. Sed infirmari magis est remotum a natura divina quam
nasci. Ergo etiam potest dici nasci.
1. Sed contra, natura divina magis convenit cum generatione Christi
aeterna quam cum temporali. Sed ipsa non est nata generatione
aeterna, ut in 1 Lib., dist. 5, qu. 2, art. 3 ad 2, et
3, dictum est. Ergo multo minus est nata generatione temporali.
2. Praeterea, humana natura non proprie dicitur nasci generatione
humana. Ergo multo minus natura divina.
Respondeo dicendum, quod natura humana quamvis non dicatur proprie
nasci in Christo de virgine, eo quod nasci non est naturae sed
hypostasis; tamen consequenter ad generationem se habet, quia est per
generationem accepta. Divina autem natura non est a Christo per
temporalem generationem accepta; unde nullo modo debet dici nata de
virgine, nec per se, nec per consequens, si natura proprie
accipiatur, secundum quod pro essentia supponit. Tamen quia aliquando
proprie trahitur ad supponendum pro persona, sicut in 5 dist. 1
libri dictum est; ideo etiam aliquando invenitur quod natura divina sit
nata, sicut patet in littera; unde exponendum est sicut Magister
exponit.
Ad primum ergo dicendum, quod filius Dei univit sibi humanam
naturam, et in se: quia unio terminata est ad personam. Non autem
ita est de divina natura, ut patet ex dictis supra, dist. 1, qu.
2, art. 1; unde non est simile.
Ad secundum dicendum, quod natura divina non habet inquantum est
natura, quod praedicetur in recto de persona filii Dei, sed ratione
simplicitatis divinae, quae non permittit aliquam realem diversitatem
in ipso; sed differentia est in modo significandi, qui facit quod
aliquid de persona dicatur quod de natura dici non potest.
Ad tertium dicendum, quod in filio Dei non solum est accipere naturam
et proprietatem, sed etiam hypostasim, sive personam; quamvis unum
illorum ab altero secundum rem non differat; et ratione hypostasis
dicitur filius incarnatus, inquantum sibi carnem sociavit in unitate
personae.
Ad quartum dicendum, quod fortitudo dicitur infirmata, id est
infirmitatem assumpsisse; et ideo impropria est locutio, nec ad
consequentiam trahenda.
|
|