|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur, quod in Christo sint duae
filiationes. Multiplicata enim causa, multiplicatur effectus. Sed
nativitas est causa filiationis. Ergo cum in Christo sint duae
nativitates, erunt in ipso duae filiationes.
2. Praeterea, relativa sunt quorum esse est ad aliud se habere.
Sed esse filiationis aeternae non est ad matrem Christi se habere.
Ergo per eam non refertur ad matrem. Sed aliqua filiatione refertur
ad matrem. Ergo in Christo sunt duae filiationes.
3. Praeterea, relativa posita se ponunt, et interempta, se
interimunt. Sed maternitate interempta a virgine, non interimitur
filiatio aeterna. Ergo oportet ponere aliam filiationem, quae ponatur
posita maternitate, et interimatur ea remota.
4. Praeterea, motus diversificatur per terminos. Sed sicut motus
habet speciem a terminis, ita relatio. Ergo cum Christus sit filius
patris et matris, oportet quod alia filiatione ad utrumque referatur.
5. Praeterea, philosophus probat, quod scientia non refertur ad
scientem: quia cum referatur ad scibile, et hoc sit suum esse
inquantum ad aliquid est, oporteret, si diceretur ad scientem, quod
haberet duplex esse. Si ergo filiatione refertur Christus ad patrem
et matrem, oportet quod sint duae filiationes secundum esse.
6. Praeterea, sicut supra, dist. 1, Magister dixit, pater
posset carnem assumere. Sed si de virgine carnem assumpsisset, filius
virginis diceretur. Non autem referretur ad virginem filiatione
aeterna, quia eam non habet. Ergo filiatione temporali. Ergo eadem
ratione oportet in Christo ponere filiationem temporalem.
1. Sed contra, filiatio est proprietas personalis. Sed in Christo
est tantum una persona. Ergo tantum una filiatio.
2. Praeterea, sicut Christus est filius patris et matris, ita
quilibet alius homo. Sed non alia filiatione refertur homo ad patrem
et matrem. Ergo nec in Christo sunt duae filiationes.
3. Praeterea, duo accidentia ejusdem rationis non possunt esse in
eodem subjecto: unde eadem paternitate homo refertur ad multos filios.
Sed suppositum filiationis in Christo est unum tantum. Ergo in eo
non possunt esse plures filiationes, sed una tantum.
4. Praeterea, quodlibet continuum est majus omnibus suis partibus.
Sed in quolibet continuo sunt infinitae partes in potentia. Ergo ad
hoc quod aliquid referatur ad diversa per diversas relationes, oportet
quod sint infinitae relationes in aliquo continuo, quod est
inconveniens; et iterum quod in quolibet continuo sint tot aequalitates
quot rebus aequale est.
Respondeo dicendum, quod, sicut in 1 Lib. dist. 26, qu. 2,
art. 2, dictum est, relatio non habet ex hoc quod ad alterum
dicitur, quod sit aliquid in rerum natura; sed hoc habet ex eo quod
relationem causat, quod est in re quae ad alterum dicitur. Et quia ex
eo res habet unitatem et multitudinem ex quo habet esse; ideo secundum
id in quo relatio fundatur, judicandum de ea est, utrum sit secundum
rem una, vel plures. Sunt ergo quaedam relationes quae fundantur
super quantitatem, sicut aequalitas, quae fundatur super unum in
quantitate; et cum unitas quantitatis non sit nisi una in re una, inde
est quod per unam aequalitatem est res aequalis omnibus quibus dicitur
aequalis. Aliae vero relationes fundantur super actionem et
passionem: et in istis considerandum est, quod una passio respondet
duabus actionibus, quando neutrum agens sufficit per se ad actionem
complendam, sicut est in eo qui una nativitate nascitur ex patre et
matre; unde in patre et matre sunt duae relationes secundum rem, sicut
et duae actiones; sed in nato est una relatio secundum rem, secundum
quam refertur ad patrem et ad matrem, sicut et passio una. Item
considerandum est quod quaedam relationes non innascuntur ex actionibus
secundum quod sunt in actu, sed magis secundum quod fuerunt; sicut
aliquis dicitur pater postquam ex actione est effectus consecutus; et
tales relationes fundantur super id quod ex actione in agente
relinquitur, sive sit dispositio, sive habitus, sive aliquod jus aut
potestas, vel quidquid aliud est hujusmodi. Sed quia hoc quod
relinquitur ex actionibus unius speciei, non potest esse nisi unum;
inde est quod tales relationes etiam secundum rem non multiplicantur
secundum diversas actiones, sed magis sunt unum secundum id quod ex
actione relinquitur: et propter hoc non sunt diversae relationes
secundum rem in patre uno qui generat plures filios, nec in magistro
uno qui docet plures discipulos. Si autem sint plures actiones
secundum speciem, causant etiam plures relationes specie differentes.
Unde cum Christus non per unam generationem passivam se habeat ad
generationem activam patris et ad generationem activam matris, sed per
aliam et aliam; et hae duae generationes non sint unius generis, nedum
unius speciei: nihil (ut videtur) impediret quin in Christo possent
esse duae filiationes secundum rem differentes, nisi immediatum
subjectum filiationis esset suppositum; quod quidem, secundum secundam
opinionem, non est nisi suppositum aeternum in Christo. Et quia ex
nullo temporali advenit rei aeternae aliqua realis relatio, sed
rationis tantum; ideo filiatio quae consequitur Christum ex
generatione temporali, non est realis, sed rationis tantum; et tamen
realiter filius est; sicut et Deus realiter dominus ex hoc est quod
creatura realiter refertur ad ipsum. Unde concedo, quod in Christo
non est nisi una filiatio realis, qua refertur ad patrem, et respectus
quidam rationis quo refertur ad matrem. Tamen prima opinio, quae
ponit duo supposita, posset ponere duas filiationes; nec tamen poneret
duos filios masculine, sed duo filia neutraliter, si Latine
diceretur.
Ad primum ergo dicendum, quod nativitas temporalis, sive generatio
passiva, Christi est quaedam relatio quae secundum rem fundatur in
humana natura; et ex hoc nominatur natus, sicut et homo: sed
subjectum filiationis non potest esse natura, cum sit ejus quod habet
complementum speciei, ut supra dictum est; et ideo duae nativitates
causant duas filiationes; sed unam tantum secundum rem, et aliam
secundum rationem.
Ad secundum dicendum, quod philosophus non accepit esse secundum quod
dicitur actus entis (sic enim relatio non habet esse ex eo ad quod
dicitur, sed ex subjecto, sicut omnia alia accidentia), sed accipit
esse pro quidditate, vel ratione, quam significat definitio. Ratio
autem relationis est ex respectu ad alterum. Unde ex hoc quod filius
Dei refertur ad matrem, non oportet quod habeat aliam filiationem
secundum rem, sed alium respectum relationis.
Ad tertium dicendum, quod maternitas posita ponit alium respectum in
Christo, et remota removet illum respectum; sed non oportet quod
ponat aliam filiationem realem.
Ad quartum dicendum, quod omnis motus est aliquid secundum rem, non
autem omnis relatio. Ergo quamvis ex terminis multiplicentur respectus
relationis, non tamen oportet quod multiplicentur relationes secundum
rem, sicut motus multiplicantur secundum rem ex diversitate
terminorum.
Ad quintum dicendum, quod respectus scientiae ad scientem et ad
scibile, non est unius rationis; sed respectus ejus ad scientem inest
ei ex hoc quod est accidens; respectus autem ejus ad scibile inest ei
ex hoc quod est scientia; unde si referretur, inquantum est scientia,
ad utrumque, oportet quod essent respectus diversi secundum speciem.
Sed respectus filii ad patrem et ad matrem est ad terminos unius
rationis; unde non oportet quod sit diversa relatio secundum speciem,
neque secundum rem.
Ad sextum dicendum, quod si pater carnem assumpsisset de virgine,
esset filius virginis, non quidem per aliquam realem filiationem,
cujus suppositum aeternum subjectum esset, sed per respectum rationis
tantum.
|
|