|
Postquam Magister determinavit quid conveniat naturae divinae ex
unione ad humanam, hic determinat quid conveniat humanae ex unione ad
divinam, quod scilicet adoratur adoratione latriae. Dividitur autem
haec pars in duas partes: in prima movet quaestionem; in secunda
determinat eam, ibi: ideo quibusdam videtur non illa adoratione quae
latria dicitur, carnem Christi vel animam esse adorandam. Et haec
dividitur in duas partes secundum quod duas opiniones ponit; secunda
incipit ibi: aliis autem placet Christi humanitatem una adoratione cum
verbo esse adorandam. Et haec dividitur in tres: in prima ponit
solutionem; in secunda respondet ad objectionem factam in contrarium,
ibi: nec qui hoc facit, idolatriae reus judicari potest; in tertia
confirmat solutionem, ibi: de hoc Joannes Damascenus ita ait. Hic
est duplex quaestio. Primo enim quaeritur de latria. Secundo de
dulia. Circa primum quaeruntur tria: 1 quid sit latria; 2 cui
debetur; et habito quod soli Deo, quaeritur; 3 qualiter sit ei
exhibenda.
|
|