|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod latria debeatur Deo
ratione potentiae. Servitus enim dominium respicit. Sed Deus
dicitur dominus propter potentiam coercendi subditam creaturam, ut
dicit Boetius. Cum igitur latria sit servitus, videtur quod debeatur
Deo ratione potentiae.
2. Item, videtur quod ratione sapientiae. Debetur enim Deo latria
inquantum est Deus. Sed Deus, secundum Damascenum, dicitur ex hoc
quod omnia videt, quod ad sapientiam pertinet. Ergo videtur quod
debeatur ei latria ratione sapientiae.
3. Item, videtur quod ratione bonitatis. Quia latriam ei
exhibemus, inquantum ab ipso sumus. Sed quia bonus est, sumus, ut
dicit Augustinus. Ergo latria debetur ei ratione bonitatis.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod alia latria debeatur patri et alia
filio. Latriam enim dirigit fides. Sed fides alium articulum habet
de patre, et alium de filio. Ergo alia latria est utrique exhibenda.
2. Praeterea, honor, ut dictum est, debetur personae agenti. Sed
pater et filius sunt duae personae. Ergo duplex honor eis debetur.
3. Praeterea, humanitati Christi exhibetur unus honor qui et
verbo. Sed non potest hoc intelligi, ut videtur, ratione naturae:
quia naturae distinctae sunt. Ergo intelligitur ratione personae.
Sed alia est persona patris, alia filii. Ergo et alius honor debetur
utrisque.
1. Sed contra, remota distinctione personarum, adhuc debetur Deo
latria. Ergo debetur ei ratione naturae. Sed natura est una. Ergo
et latria est una.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non debeat Deo exhiberi latria secundum
aliquos corporales ritus. Sicut enim dicit apostolus ad Galat. 4,
homines in veteri lege sub elementis hujus mundi servientes, erant
quasi pueri sub paedagogo positi. Sed, sicut ipse dicit, veniente
plenitudine temporis jam non sumus sub paedagogo. Ergo non debemus
Deo latriam exhibere secundum corporales actus.
2. Praeterea, Joan. 4, 24, dicitur: spiritus est Deus; et
eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Ergo non
oportet quod eum adoremus corporalibus actibus, vel genuflectendo vel
cantando.
3. Praeterea, Deus ubique est. Ergo non magis debemus ad orientem
adorare quam ad aliam partem.
1. Sed contra, nos et spiritum et corpus habemus a Deo. Sed
secundum hoc quod ab eo sumus eum adoramus. Ergo et spiritualiter et
corporaliter eum debemus adorare.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod latria profitetur
servitutem quam debemus Deo, quia fecit nos; unde debetur sibi latria
inquantum creator, secundum quod ipse est finis et origo prima nostri
esse; et hoc est quod dicit Glossa super illud Psalm. 7: domine
Deus meus, in te speravi: Deus per creationem, cui latria debetur.
Et quia ipse creator est, inquantum bonus, sapiens et potens, et
secundum omnia hujusmodi; ideo ratione omnium debetur sibi latria, et
non secundum unum horum tantum.
Unde patet responsio ad objecta.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quia pater et filius et
spiritus sanctus sunt unus creator, ideo debetur eis una latria; cum
Deo debeatur latria inquantum creator.
Ad primum ergo dicendum, quod fides debetur Deo, inquantum est res
cogitabilis: et quia quaecumque secundum rem distinguuntur, possunt
seorsim cogitari, sed non convertitur; ideo tres personae, quae sunt
tres res diversae, diversos fidei articulos habent: sed omnes tres
personae sunt unus creator: unde et una latria eis debetur.
Ad secundum dicendum, quod natura divina est per se subsistens, etiam
circumscriptis personis distinctis quas fides supponit; unde agere
competit ei et circumscripta distinctione personarum, et per consequens
latria.
Ad tertium dicendum, quod quamvis duae naturae sint distinctae
secundum se, tamen sunt unitae in persona; et quia unus honor debetur
divinae naturae et personae; ideo per consequens unus honor debetur
divinae naturae et humanae, cui debetur unus honor qui et personae
divinae.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in nobis est triplex bonum;
scilicet spirituale, corporale, et extrinsecum; et quia haec omnia in
nobis a Deo sunt, ideo secundum omnia debemus Deo latriam exhibere:
et secundum spiritum exhibemus ei debitam dilectionem; secundum corpus
prostrationes et cantus; secundum exteriora autem, sacrificia,
luminaria, et hujusmodi: quae Deo non propter ejus indigentiam
exhibemus, sed in recognitionem quod omnia ab ipso habemus: et sicut
eum ex omnibus recognoscimus, ita etiam eum ex omnibus honoramus.
Ad primum ergo dicendum, quod corporalia erant in veteri lege pure
corporalia, quia gratiam non continebant; erant tamen signa
spiritualium: sed corporalia quae nos Deo exhibemus, non sunt pure
corporalia; sed sunt sacramenta continentia gratiam, et
sacramentalia. Unde non est simile de nova et veteri observantia.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Deus sit spiritus, est tamen
creator corporis; et ideo principaliter ei in spiritu servire debemus;
secundario autem in corpore; et ideo etiam vocaliter oramus, ut sibi
non solum spiritus, sed etiam lingua carnis obsequatur, ut nos ipsos
et alios ad laudem Dei excitemus.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Deus ubique sit, tamen institutum
est ab Ecclesia ut sacrificium Missae ei offeratur versus orientem,
propter tria. Primo propter significationem: quia a Deo est nobis
mentis illuminatio, sicut lumen corporale ab oriente. Secundo, quia
est nobilior pars orbis; et omne quod est nobilius apud nos, Deo
debemus. Tertio, propter opera quaedam notabilia ipsius in oriente:
quia ipse movet caelum, cujus motus ab oriente incipit; ipse etiam
Paradisum in oriente constituit; ipse etiam ab oriente ad judicium
veniet, sicut ad orientem ascendit.
|
|